Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1151 'Mentula habet saltum. triginta iugera prati' (collato 79 1, 89 1, 78 1).1

In re orthographica codicum auctoritas prope nulla est; uestigia tamen ueri non nulla imprudentes, ut ita dicam, atque inuiti seruauerunt. in quo melior Sangermanensi Oxoniensis sed utroque antecellit Thuanaeus. ac primum (a) in coniungendis distrahendisque uocabulis nihili sunt habendi. exempla tibi quoduis carmen suppeditabit uelut 4 (4, 6, 23 et adn. crit.). hinc disperiit illa uulgata apud Romanos uerbi est es cum praecedenti uocabulo coniunctio ut tamen eiusdem disiecta membra in 38 1, 2, 66 27 et alibi deprehendantur. constanter scribimus: malest, uisumst similia. (b) in addenda detrahendaque h littera quid de iis censes qui ortis pro hortis (62 39) et hanc pro ac (64 366) exhibent et ne Arrio quidem (84) suam aspirationem relinquunt? iisne crediturus es Catullum Ortale exibita arenas scripsisse? quod uero in 94 2 habemus 'ipsa olera olla legit', non rusticatur Catullus sed rustico prouerbio utitur. (c) neque in consona semel bisue scribenda magis fide digni sunt; neque quicquam interest utro modo haec in codicibus scripta sint. huius inconstantiae exempla (ut 6 1, 91) in adn. crit. pauca dedimus, plura in Diar. Phil. p. 250 n. (d) Catullum uo non uu scripsisse, quo non quu (uel cu), ut uerbis utar Bernardi Schmidt (proleg. p. cvi) 'extra dubitationem esse uidetur ';

1 Quod in 11 11 'horribilem sequi' Housman coniecerat, collato Prop. II 27 5 'seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,' idem conicit Ellis in Interpr. p. 43, ut tamen in u. 10 nitens pro uisens legat.

idque ex certis codicum uestigiis colligere licet. talia sunt 61 205 uolt (uolunt codd.) 68* 124 uolturium. quoi 1 1; 2 3 (qui codd.); 17 14 quoi cum (cui iocum codd.); 53 3 meus-Caluos (codd. meos-caluos) et multa alia. uni particulae cum locum concessi, incertum utrum uictus misericordia an ceteros Catulli editores inconstantia saltem aequaturus. diphthongum ei, quam pro i longa Catullus fortasse non scripsit, sed scribere omnino potuit, ex iis tantum locis sustulimus in quibus certo quodam fundamento niti non uideretur. cf. quae disseruimus in Diar. Phil. 1. c. p. 267.

SCRIPTVM CANTABRIGIAE

Iон. Р. РOSTGATE.

IN AEDIBVS SS. TRINITATIS,

Mense Iulio exeunte MDCCCLXXXIX.

SIGLARIVM

G codex olim Sangermanensis, nunc Parisiensis (14137), membranaceus, a. CIOCCCLXXV, mensis Octobris d. xxix absolutus. specimen photographi arte depictum exhibuit Aem. Chatelain (Paléographie des Classiques Latins, tab. xv.).

O codex Oxoniensis in Bibliotheca Bodleiana inter libros Canonicianos 30, membranaceus, circa a. CIOCCCC Scriptus. specimen photographi arte depictum exhibuit Ellis in editione altera.

V consensus librorum G et O, quorum uterque ex codice quodam Veronensi olim descriptus esse uidetur. in hoc archetypo carmina singula nullo spatio inter se separabantur nisi ubi adnotauimus 'interuallum esse in V '.

Tolim Thuanaeus, nunc Parisiensis (8071), saeculi noni, ut uidetur, carmen 62 continet. specimen photographi arte depictum exhibuit Aem. Chatelain (Paléographie des Classiques Latins, tab. xiv.).

w lectiones incertae originis quas Itali uel in codices saeculi xiv et xv uel in ueteres editiones typis impressas intulerunt. [eiusdem quoque originis sunt eae lectiones quae sine teste citantur.]

In textu italicis (siue 'cursiuis') litteris notantur litterae uerba uersus quae in codicibus ne corrupta quidem exstant sed ex coniectura supplen

CORRIGENDA

Impressis iam chartis, in textu deprehendimus errores hos, quos oramus te, lector beneuole, ut extemplo corrigas et nobis qui eos praeteruiderimus ignoscas.

LXI fin. pro inuentam lege iuuentam LXII 53, 55 pro inuenci l. iuuenci LXIII 16 pro pelagi l. pelagi

LXIV 309 pro roseo niueae l. roseae niueo, 363 pro ex celso l. excelso

LXVI 77 7. quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus explens

' Pp. xiii, xiv Praefat. ad Interpretationem Catulli, quam iterum e prelo emissam cum maximo gaudio uideo.

« ZurückWeiter »