Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CII.

Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,
Cuius sit penitus nota fides animi,

Meque esse inuenies illorum iure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CIII.

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamuis saeuus et indomitus:
Aut, si te nummi delectant, desine quaeso
Leno esse atque idem saeuus et indomitus.

CIIII.

Credis me potuisse meae maledicere uitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis?
Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem.
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI.

Cum puero bello praeconem qui uidet esse,
Quid credat, nisi se uendere discupere?

CII. Adhaeret priori in VM (5 i. marg. M) || 1 I 0 (i. marg. S) | quicquam VM quoiquam tacitum uel quidquid taciti Statius quoi quid J. Machly 1. 1. 357 | amico M: antiquo V || 4 arpocratem VM

CIII. Adhaeret priori in VM (5 i. marg. M) || 1 sexterc(t M)ia VM | 2 est oquamuis GM est quamuis 0 || 3 mīmi 0: numi (difficillime at numi

a mimi dinoscendum) G mimi M | delectauit O

CIIII. Adhaeret priori in VM || 2 q; 0 || 3 si om. 0 | perdita 0 | amare VM | 4 mostra M

CV. Adhaeret priori in VM; sed gM signo (gM) adposito nouum carmen incipere significant || 1 pipileium scindere V pipleuz scindere M 2 furcilis V | eiiciunt GM

CVI. Adhaeret priori in VM || 1 puero obelio (obellio G ex corr. M) VM Obelli Ellisius | esse V: ipse M5, unde ire Schwabius

CVII.

Si quoi quid cupido optantique obtigit umquam
Insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.

5 Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
Nobis. o lucem candidiore nota!

Quis me uno uiuit felicior, aut magis hac res
Optandas uita dicere quis poterit?

CVIII.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata inpuris moribus intereat,

Non equidem dubito quin primum inimica bonorum
Lingua execta auido sit data uulturio,

5 Effossos oculos uoret atro gutture coruus,
Intestina canes, cetera membra lupi.

CVIIII.

Iocundum, mea uita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
Di magni, facite ut uere promittere possit
Atque id sincere dicat et ex animo,

CVII. Adhaeret priori in VM || 1 quoi quid Ribbeckius in Jahnii ann. LXXXV p. 378: quid quid O quicquid GM | cupido VM cupidoque Itali | optigit 0 | unquam G || 2 insperati N. Heinsius | hoc GM: h' 0 || 3 h' 0 | nobis quoque VM nobisque hoc Statius nobisque est Hauptius 5 inspiranti 0 || 6 oluce VM | 7 hac res Lachmannus: hac e o me est GM || 8 Optandas Lachmannus: Optandus VM | quis VM magis esse Optandum uita d. quis p. Auantius magis hac quid Optandum uita d. quis Guarinus magi mi esse Optandum in uita d. quis p. Statius mage nostra Optandam uita d. quis p. Casaubonus, quem magis hace scribens Ribbeckius secutus est.

CVIII. Adhaeret priori in VM (sed signum X in M) || 1 Sic homini populari arbitrio VM; Comini Guarino, populi Statio debentur || 2 impuris G || 4 exercta O exerta GM || 5 guture G || 6 coetera M CVIIII. Adhaeret priori in VM || 1 amore VM || 3 Dii VM

5 Ut liceat nobis tota perducere uita

Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu, quod promisti, mihi quod mentita, inimica es,
Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
5 Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere
Fraudando plus quam meretricis auarae,
Quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, uiro contentam uiuere solo,
Nuptarum laus est laudibus ex nimiis:
Sed cuiuis quamuis potius succumbere par est,
Quam matrem fratres . . ex patruo.

CXII.

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo est qui
Te scindit: Naso, multus es et pathicus.

5 producere Itali || 6 eternum GM Eīne ● Alternum Itali | h' 0 | fedus VM amicicie O

CX. Cohaeret priori in VM || 1 Auffilena VM || 2 precium V | q; 0 || 3 promisisti VM || 4 et fers B. Guarinus: nec fers VM | sepe VM

[ocr errors]

saeua Bergkius turpe Auantius | faci 0 || 5 promisse Parthenius: promissa VM | 6 Auffilena GM Aut fillena 7 efficit VM officiis Bergkius effectu Heysius nimio Vahlenus || 8 tota VM totam Westphalius

CXI. Adhaeret priori in VM || 1 Auffileña GM Aut filleña o (uirgula inter n et a media) | conteptam O contentas Scaliger ||| 2 laus est laudibus eximiis VM, quod correxit Baehrensius. laus e (ex Passeratius) laudibus eximiis Scaliger || pocius 0 | pars est VM fas est Parthenius || 4 parere add. 5 in fine uersus; fratres efficere ex p. Itali, quos alii aliud (suscipere, concipere) scribendo secuti sunt.

CXII. Adhaeret priori in VM (sed signum X i. marg. M) || 1 es Itali: est VM | est qui Scaliger: om. V | homoq; M homost quin Schwabius 2 Te scindit Hauptius: Descendit VM te scindat Schwabius | es OM: est G

CXIII.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Maeciliam: facto consule nunc iterum
Manserunt duo, sed creuerunt milia in unum
Singula: fecundum semen adulterio.

CXIIII.

Firmanus saltus non falso, Mentula, diues
Fertur, qui tot res in se habet egregias,
Aucupium, omne genus piscis, prata, arua ferasque.
Nequiquam: fructus sumptibus exuperat.

5 Quare concedo sit diues, dum omnia desint.
Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

CXV.

Mentula habet instar triginta iugera prati,
Quadraginta arui: cetera sunt maria.
Cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
Uno qui in saltu totmoda possideat,

CXIII. Adhaeret priori in VM || 2 Mecilia OM Mecilia G | facto VM Maecilia: facto uulgo Maeciliam: facto Lachmannus Mucillam: facto Pleitnerus || 3 Mansuerunt 0 || 4 Singula Itali: Singulum VM Singlum Ellisius

[ocr errors]

at nus

CXIIII. Adhaeret priori in VM || 1 Firmamus M | saltus Auantius: saluis VM saltu uulgo | mensula VM || Aucupia GM An cupia 0 Aucupium uulgo | arua OM: aura G || 4 Nec quicquam o Ne quicquam GM exuperat VM exuperas Scaliger || 6 Saltum 0: Saltem GM | dum modo ipse egeat VM dum tamen ipse egeas Auantius dum modo tu ipse egeas Froehlichius dum domo ipse egeat Lachmannus (cf. ad Lucret. p. 196)

CXV. Adhaeret priori in VM || 1 habes Lachmannus | instar GM istar O noster Auantius iusti Statius iuxta Scaliger || 2 maria VM paria Froehlichius || 3 diuiciis V | cresum VM | potuisset VM || 4 tot at da

moda V tot modi M tot bona Auantius | possiderat 0

5 Prata, arua, ingentis siluas saltusque paludesque

Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro, Non homo, sed uero mentula magna minax.

CXVI.

Saepe tibi studioso animo uenante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere

Telis infestum mittere in usque caput,

5 Hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hinc ualuisse preces.

5 uigētis 0 ingentes GM | saltusque VM altasque paludes 5 salsasque paludes Bergkius | plaudesq; 0 | 6 hiperb. O hirperboreas M occeanum VM || 7 ipsest Froehlichius: ipse si VM ipse es Lachmannus | ultor VM ultro Itali || 8 uere Parthenius | mentulla G mencula O

CXVI. Adhaeret priori in VM || 1 studiose Guarinus | requires

[blocks in formation]

leniret M || 4 Telis

VM 2 baτade OM batriade G || quis uulgo (Celis 0) infesta VM Telis infestum 5 Tela infesta meum Muretus | mittere in usque Muretus: mitteremusq; VM || 6 hinc VM huc Muretus hic uulgo uoluisse 0 || uide p. 123, 7 tua euitabimus amicta (amitha 0) VM 8 Affixus V afflixus M | dabis VM (dab', 0) dabi' uel dabi uulgo suplicium M

Finito libro referamus gracia xpo. amen subscribit 0, at & ita: Explicit Catulli Veronensis libellus.

Versus dni Beneuenuti de Campexanis de uicencia de resurectione Catulli poete Veronensis.

Ad patriam uenio longis afinibus exul

Causa mei reditus cōpatriota fuit
Scilicet acalamis tribuit cui frācia nōz

Quiq; notat turbe pretereuntis iter

Quo licet ingenio uestru celebrate catulluz

Cuius sub modio clausa papirus erat

Tu lector quicüq; ad cuius mang hic libellus obuenerit scriptori da ueniam si tibi coruptus uidebitur. Quoniam a corruptissimo exemplari trascripsit. no enim quodpiam aliud extabat unde posset

« ZurückWeiter »