Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Et quamuis tecum multo coniungerer usu,

Non satis id causae credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

LXXXXII.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
De me: Lesbia me dispeream nisi amat.
Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
Assidue, uerum dispeream nisi amo.

LXXXXIII.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
Nec scire utrum sis albus an ater homo.

LXXXXII. Gellius VII 16, 2: 'Nam cum esset uerbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos uersus esse dicebat omnium quidem iudicio uenustissimos, quos subscripsi: Lesbia mi dicit dispeream nisi amo ... sic enim deprecor a Catullo dictum est quasi detestor uel execror uel depello uel abominor sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret'.

LXXXXIII 2. Quintilianus XI 1, 38: 'Negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; uerte ut Caesar idem de illo dixerit, arrogantia est'.

9 satis induxti (in duxti G) VM

LXXXXII. Adhaeret priori in V; g (marg.) M In Cesare || 1 Esbia 0 (i. marg. 1) Lesuiami Vatic. Gellii, cuius ceteri codd. probi hic desunt | unquam G || 2 Lesuiamedis pereat Vatic. Gell. | amat Gellius 0: amo GM, qui uu. 3 et 4 omittunt, cum scriba codicis, ex quo libri illi fluxerunt, at amat

errore sat procliui ab amat ad amo u. 4 aberrauerit ( amo M) || 3 quia sunt totidem ea O quia sin totide ea Vatic. Gellii, cuius codd. deteriores habent quas in totidem ea || 4 uerum Gellius: uero 0

LXXXXIII. Adhaeret priori in VM || 1 belle H. Usenerus mus. Rhen. XXI 426 || 2 Nec si ore (siore M) u. si saluus an alter (alter sic G) homo VM

CATULLUS ed. Baehrens. Ed. alt.

8

LXXXXIIII.

Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.

LXXXXV.

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
Quam coepta est nonamque edita post hiemem,
Milia cum interea quingenta Hortensius uno

5 Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.

10

At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parua mei mihi sint cordi monumenta sodalis:
At populus tumido gaudeat Antimacho.

LXXXXVI.

Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris
Accidere a nostro, Calue, dolore potest,
Quo desiderio ueteres renouamus amores

Atque olim missas flemus amicitias,

LXXXXV 1. Philargyrius ad Verg. ecl. VIIII 35: 'Cinna Smyrnam scripsit, quam nonum post annum, ut Catullus ait, edidit, id quod et Quintilianus [X 4, 4] ait'; cf. et comm. Cruq. Hor. p. 635.

LXXXXIIII. Adhaeret priori in VM || 1 Mentulla G | mechatur bis VM metula 0 | mentula: certe Scaliger

[ocr errors]

LXXXXV. Adhaeret priori in VM || 1 Zmirna M Zinirna V | crine 0 | msem 0 || 2 cepta VM | hyemem & || 3 Millia GM | interrea G | hortensius GM ortensius 0 || 4 nullum interstitium in VM || 5 Zmirna M Zinirna V | canas VM | sacrachi G | inittetur G || 6 Zmirnam M Zinirnam V | peruoluit VM || Capuam Passeratius Aduam Vossius || 9 sodalis om. VM (. . i .marg. M): add. Aldina a. 1502 || 10 populus ut tu timido 0 | eutimacho V eutimatho M

LXXXXVI. Adhaeret priori in VM || 1 mutis et VM muteis Schwabius acceptumue (tum ue 0) VM acceptumque uulgo || 3 Que 0 Quo GM Quom Guarinus quod Meyer. in act. ac. Monac. a. 1889

q;

II 257 | renouam 0 || 4 Atq; OM Atque (sic) G | olim missas VM

5 Certe non tanto mors inmatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

LXXXXVII.

Non (ita me di ament) quicquam referre putaui,
Utrum os an culum olfacerem Aemilio.
Nilo mundius hoc, nihiloque inmundior ille,
Verum etiam culus mundior et melior:
5 Nam sine dentibus est. dentis os sesquipedalis,
Gingiuas uero ploxeni habet ueteris,
Praeterea rictum qualem diffissus in aestu
Meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse uenustum,

10 Et non pristrino traditur atque asino?
Quem siqua attingit, non illam posse putemus
Aegroti culum lingere carnificis?

LXXXXVII 6. Quintilianus I 5, 8: sicut Catullus ploxenum circa Padum inuenit'. Festus p. 230 Muell.: 'Ploxinum appellari ait Catullus capsum in cisio capsamue ['capsaue' cod.], cum dixit Gingiuas uero ploxini habet ueteris'; cf. Paulus ibid. p. 231: 'Ploxinum capsam dixerunt'.

Atque olim amissas Statius Atque Orco mersas Hauptius Atque olim scissas Schwabius | amicicias 0 ||

5 dolor est VM: doloreist Ellisius dolorist Hauptius || 6 Quintilie GM: Quintile o

[ocr errors]

LXXXXVII. Adhaeret priori in VM || 1 dii VM | quicquid ref. V at quicquam

quicquid ref. M || 2 Utrumne Auantius | culu ol facerem 0 || 3 Nil omun

[ocr errors]

dius hoc nihiloq; (h noq;) I mundius illud 0 Nilommundius (nihilo mundius M) hoc nobisq; ī mūdius illud GM (inmundior illo D) || 5 est hic dentis VM hic dentis hos D est. os dentis Froehlichius | seseq; dedalis VM 6 ploxeni Vossius: ploxnio 0 ploxonio G ploxomio M || 7 diffissus Statius: deffessus 0 defessus G defensus M | in estum VM || 8 meientis M: Me gentis V | mulle G | cunnus GM cōnus O 9 Hic GM: H' 0 | facit 0: fecit GM || 10 pristrino 0: pistrino GM 11 siq O

8*

LXXXXVIII.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
Id quod uerbosis dicitur et fatuis.

Ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carpatinas.

5 Si nos omnino uis omnes perdere, Victi,
Hiscas: omnino quod cupis efficies.

LXXXXVIIII.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
Sauiolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce,

5 Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum uestrae demere saeuitiae.

10

Nam simul id factum est, multis diluta labella
Guttis abstersti omnibus articulis,

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
Tamquam commictae spurca saliua lupae.
Praeterea infesto miserum me tradere Amori
Non cessasti omnique excruciare modo,
Ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
Sauiolum tristi tristius elleboro.

15 Quam quoniam poenam misero proponis amori,
Numquam iam posthac basia surripiam.

LXXXXVIII. Adhaeret priori in VM || 1 si inquam quam dici VM (i. marg. at ī quenquam L) | pote om. 0 | Victi (cf. u. 5)] Vetti Statius af carpatias

=

uulgo Vitti Hauptius || 4 carpatias G carpātiās ● carpatians M carpatians af carpatinas B || 5 Si uos 0 || 6 Hiscas Vossius: Discas VM LXXXXVIIII. Adhaeret priori in VM || 1 Surripuit GM Sumpuit 0 ( r) | Iuuenti M: uiuenti V || 2 Suauiolum VM, sed eidem u. 14 sauiolum ambrosio OM amrosio G. ambrosio defendit Naekius ad Val. Caton. p. 238 || 4 Sufixum 0 || 6 seuicie V || 7 id OM: ad G || 8 abstersti o astersi GM abstersisti Muretus Abstersti guttis uulgo || 9 Nec VM manaret 0 || 10 comicte M comicte G comitte 0 | saliua (a ex e i

s g

corr.) G saliuia 0 || 12 cesasti G || 13 mi] m OM michi G | ambrosio VM 15 penam VM || 16 nunquam M | post hac VM

C.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam

Flos Veronensum depereunt iuuenum,

Hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum uere dulce sodalitium.

5 Cui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
Perspecta egregie est unica amicitia,

Cum uesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

[merged small][ocr errors]

me

10

CI.

Multas per gentes et multa per aequora uectus
Aduenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis

Et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

5 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi. g
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum?
Tradita sunt tristi munere ad inferias,fed

Accipe fraterno multum manantia fletu

Atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

C. Adhaeret priori in V; In Celium 7 Quintium g marg., M in interstitio || 1 Ellius ✪ (i. marg. C) Celius GM | quincius 0 || 2 ueronensum G: treronensum 0 ueronensum i. marg. af trenorensum M | deat ant

pereunt Itali: depereret G depere't 0 deperet M || 3 hoc GM: h' 0 || 4 sodalicium V || 5 pocius G po9 0 | celi VM || 6 Perspecta Itali: Per

fecta VM egregie est Baehrensius: ē g ē 0 ē exigitur ē G est igitur est i. marg. at exigitur M Perspecta exigit hoc Colucius Per facta exhibita est Lachmannus Perspecta eximie est H. A. Kochius symb. phil. Bonn. p. 320 | amicicia V || 7 correret flama G || 8 celi VM

CI. Adhaeret priori in V; Fletus de morte fratris g marg., M in interstitio || 1 Ultas 0 (i. marg. m) || 2 Adueni Auantius Adueni a! miseras Froehlichius || 4 ne quicquam VM || 6 hei misero Auantius. post u. 6 add. LXV 9-14 Haasius || 7 haec (h') 0: hoc GM | priscoq; VM || ?

8 tristi munere VM: tristis munera Itali | infrieras (infrias) 0 || 9 manancia 0 || 10 ualle 0

« ZurückWeiter »