multaque perpessi claro sub läsone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt, voxque datur numeris magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes; et luctata diu, postquam ratione furorem 6 vincere non poterat, Frustra, Medea, repugnas: 6 5 ΙΟ nescio quis deus obstat' ait, mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur? sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi, ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? haec quoque terra an ille 15 20 potest, quod ames, dare. Vivat, occidat, in dis est. Vivat tamen: idque precari • At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore, concurretque suae segetis tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. cur non et specto pereuntem, oculosque videndo. conscelero? cur non tauros exhortor in illum, terrigenasque feros, insopitumque draconem? 25 330 35 VII. 70.] She discourses with herself. 67 'Di meliora velint: quamquam non ista precanda, sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis, virque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis, occidat ingratus. Sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. et dabit ante fidem; cogamque in foedera testes 40 45 50 'Ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum, ventis ablata, relinquam? nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans: stant mecum vota sororis ; maximus intra me deus est. Non magna relinquam; magna sequar: titulum servatae pubis Achivae, notitiamque loci melioris, et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum; quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesoniden mutasse velim, quo conjuge felix et dis cara ferar, et vertice sidera tangam. 6 60 Quid, quod nescio qui mediis incurrere in undis dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 nempe tenens quod amo, gremioque in Iäsonis haerens, per freta longa ferar. Nihil illum amplexa verebor; aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo. conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpae imponis, Medea, tuae? quin aspice, quantum 70 aggrediare nefas, et dum licet, effuge crimen.' dixit; et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat jam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras, utque solet ventis alimenta assumere, quaeque 6 Postera depulerat stellas aurora micantes: conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum, consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit agmine, purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis volcanum naribus efflant VII. 144.] Jason fulfils his Task. aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent. Utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum aspargine aquarum : pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus obvius it vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco, fumificisque locum mugitibus impleverunt. 69 105 Deriguere metu Minyae. Subit ille, nec ignes 115 sentit anhelatos, - tantum medicamina possunt, pendulaque audaci mulcet palearia dextra, subpositosque jugo pondus grave cogit aratri ducere, et insuetum ferro proscindere campum. mirantur Colchi: Minyae clamoribus augent, adiciuntque animos. Galea tum sumit aëna vipereos dentes, et aratos spargit in agros. semina mollit humus valido praetincta veneno, et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes. Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii juvenis torquere parantes, demisere metu vultumque animumque Pelasgi. ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum: utque peti vidit juvenem tot ab hostibus unum, palluit, et subito sine sanguine frigida sedit; neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit, secretasque advocat artes. ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes, a se depulsum Martem convertit in ipsos. terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres, civilique cadunt acie. Gratantur Achivi, victoremque tenent, avidisque amplexibus haerent. Tu quoque victorem complecti, barbara, velles : 120 131 135 140 obstitit incepto pudor; at complexa fuisses, Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres, congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson, jam propior leto, fessusque senilibus annis. 145 150 155 160 confiteor, conjunx, quamquam mihi cuncta dedisti, 165 excessitque fidem meritorum summa tuorum: si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possint?) deme meis annis, et demptos adde parenti:' nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Aeeta relictus. Sed isto, 170 Nec tamen affectus tales confessa, Quod' inquit 'excidit ore pio, conjunx, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae videor spatium transcribere vitae ? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. quod petis, experiar majus dare munus, Iäson. arte mea soceri longum temptabimus aevum, non annis revocare tuis: modo diva triformis adjuvet, et praesens intentibus adnuat ausis 175 |