Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

multaque perpessi claro sub läsone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt, voxque datur numeris magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes;

et luctata diu, postquam ratione furorem

6

vincere non poterat, Frustra, Medea, repugnas:

6

5

ΙΟ

nescio quis deus obstat' ait, mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur? sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique

vidi,

ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
excute virgineo conceptas pectore flammas,
si potes, infelix. Si possem, sanior essem:
sed gravat invitam nova vis; aliudque cupido,
mens aliud suadet. Video meliora, proboque:
deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
ureris, et thalamos alieni concipis orbis?

haec quoque terra an ille

15

20

potest, quod ames, dare. Vivat,

occidat, in dis est. Vivat tamen: idque precari
vel sine amore licet. Quid enim commisit Iäson?
quem, nisi crudelem, non tangat läsonis aetas
et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? certe mea pectora movit.

[ocr errors]

• At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore, concurretque suae segetis tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. cur non et specto pereuntem, oculosque videndo. conscelero? cur non tauros exhortor in illum, terrigenasque feros, insopitumque draconem?

25

330

35

VII. 70.]

She discourses with herself.

67

'Di meliora velint: quamquam non ista precanda, sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis, virque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis, occidat ingratus. Sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

et dabit ante fidem; cogamque in foedera testes
esse deos. Quin tuta times! accingere, et omnem
pelle moram tibi se semper debebit Iäson,
te face sollemni junget sibi, perque Pelasgas
servatrix urbes matrum celebrabere turba.

40

45

50

'Ergo ego germanam fratremque patremque deosque

et natale solum, ventis ablata, relinquam?

nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans: stant mecum vota sororis ; maximus intra me deus est. Non magna relinquam; magna sequar: titulum servatae pubis Achivae, notitiamque loci melioris, et oppida, quorum

hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum; quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesoniden mutasse velim, quo conjuge felix

et dis cara ferar, et vertice sidera tangam.

6

60

Quid, quod nescio qui mediis incurrere in undis dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 nempe tenens quod amo, gremioque in Iäsonis haerens, per freta longa ferar. Nihil illum amplexa verebor; aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo. conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpae imponis, Medea, tuae? quin aspice, quantum

70

aggrediare nefas, et dum licet, effuge crimen.' dixit; et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat jam terga Cupido.

Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,
quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
et jam fortis erat, pulsusque recesserat ardor;
cum videt Aesoniden, exstinctaque flamma revixit.
erubuere genae, totoque recanduit ore,

utque solet ventis alimenta assumere, quaeque
parva sub inducta latuit scintilla favilla,
crescere, et in veteres agitata resurgere vires,
sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
ut vidit juvenem, specie praesentis inarsit.
Et casu solito formosior Aesone natus
illa luce fuit posses ignoscere amanti.
spectat, et in vultu veluti tum denique viso
lumina fixa tenet, nec se mortalia demens
ora videre putat, nec se declinat ab illo.
ut vero coepitque loqui, dextramque prehendit
hospes, et auxilium summissa voce rogavit,
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
Quid faciam video; nec me ignorantia veri
decipiet, sed amor. Servabere munere nostro :
servatus promissa dato.' Per sacra triformis
ille deae, lucoque foret quod numen in illo,
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri,
eventusque suos et tanta pericula jurat.
creditus accepit cantatas protinus herbas,
edidicitque usum, laetusque in tesca recessit.

6

Postera depulerat stellas aurora micantes: conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum, consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit agmine, purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis volcanum naribus efflant

[blocks in formation]

VII. 144.]

Jason fulfils his Task.

aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent. Utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti

concipiunt ignem liquidarum aspargine aquarum : pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.

Tamen illis Aesone natus

obvius it vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco, fumificisque locum mugitibus impleverunt.

69

105

Deriguere metu Minyae. Subit ille, nec ignes 115 sentit anhelatos, - tantum medicamina possunt, pendulaque audaci mulcet palearia dextra, subpositosque jugo pondus grave cogit aratri ducere, et insuetum ferro proscindere campum. mirantur Colchi: Minyae clamoribus augent, adiciuntque animos. Galea tum sumit aëna vipereos dentes, et aratos spargit in agros. semina mollit humus valido praetincta veneno, et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.

Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii juvenis torquere parantes, demisere metu vultumque animumque Pelasgi. ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum: utque peti vidit juvenem tot ab hostibus unum, palluit, et subito sine sanguine frigida sedit; neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit, secretasque advocat artes. ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes, a se depulsum Martem convertit in ipsos. terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres, civilique cadunt acie. Gratantur Achivi, victoremque tenent, avidisque amplexibus haerent. Tu quoque victorem complecti, barbara, velles :

120

131

135

140

obstitit incepto pudor; at complexa fuisses,
sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
quod licet, adfectu tacito laetaris, agisque
carminibus grates et dis auctoribus horum.
Pervigilem superest herbis sopire draconem,
qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
dentibus horrendus custos erat arietis aurei.
hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci,
verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt:
somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
heros Aesonius potitur; spolioque superbus,
muneris auctorem secum, spolia altera, portans,
victor Iölciacos tetigit cum conjuge portus.

Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres, congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson, jam propior leto, fessusque senilibus annis.

[ocr errors][merged small]

145

150

155

160

confiteor, conjunx, quamquam mihi cuncta dedisti, 165 excessitque fidem meritorum summa tuorum:

si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possint?) deme meis annis, et demptos adde parenti:'

nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.

Sed isto,

170

Nec tamen affectus tales confessa, Quod' inquit 'excidit ore pio, conjunx, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae videor spatium transcribere vitae ? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. quod petis, experiar majus dare munus, Iäson. arte mea soceri longum temptabimus aevum, non annis revocare tuis: modo diva triformis adjuvet, et praesens intentibus adnuat ausis

175

« ZurückWeiter »