Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

quid temporis antequam juvenes Gymnasiis excedunt, post Taciti lectionem redundaverit, hoc in Juvenalem recte conferri arbitror. Itaque tres ejus satiras, ut mihi quidem videtur, venustissimas illum in usum edidi, quartam quintam que integras, tertiam nonnullis versibus propter obscenitatem recisis. Interpretationes adjeci, si quod alii praestant libri spectes, paucas, si carminum spatia cum notis compares, justo forsitan prolixiores. Sed haec est poëtae nostri ratio, ut lectorem rebus permultis, quae poscant interpretem, exerceat. Igitur ne quid ultra posset ad auctorem explicandum a discentibus desiderari, praeter vocabularium, cura ista efficere in animum induxi. Quae viri de Juve. nale optime meriti, Henninius, Rupertius, Heinrichius, E. G. Weberus, C. Fr. Hermannus alii. que ad locos difficiliores explicandos conscripserunt, hujus libri in usum converti, nominibus virorum doctorum ad notas non adjectis, meaque adspersi indiscreta. Ut Tacitus, Juvenalis aliique non tam Latinitatis gratia leguntur, quam ut scriptorum atque aetatis ejus, quam depingunt, ingenia moresque pernoscantur: ita et notas eas potissimum addidi, quae eodem pertinerent, et appendices subjeci, e Seneca, Plinio Minore, Martiale ob id ipsum conquisitas, ut eorum, quae vel in carminibus ipsis vel in notis sunt memorabilia, uberior quaedam notitia discentibus accedat.

« ZurückWeiter »