Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Accipit endromidem; si dixeris, aestuo, sudat.
Non sumus ergo pares; melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.

105

tio sive omnes, qui Graeci sunt sanguinis. Endromidem, vestem villosam, quae, ut est apud Martialem IV, 19 efficit, ut Non madidos intret penetrabile frigus in artus,

[ocr errors]

Neve gravis subita te premat Iris aqua. 103-110 (104-113). A facie jactare manus. De basiis jactandis hoc intelligunt interpretes, quod Sat. 4, 118 refert; et basia jactare venerationis potius quam caritatis fuisse signum adnotant. Appulejus eum morem describit: Admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut -Deam-venerabantur. Quod si noster voluisset indicare, manus numero plurali non scripturum fuisse crediderim. Ceterum quod melius hisce afferam non habeo, nisi forte manus a facie jactare admirationem nimiam quandam significat; de quo cfr. Mart. X, 10, 10. Rectum pro adverbio. Si trulla etc. Alii lasanum trulla indicari putant, Heinrichius ipsum domini ventrem; et quia dives ille, trullam auream vocari; si parasitus ructantem mingentemque dominum fuerit admiratus, ut pedentem quoque miretur, consentaneum esse. Mihi contra veri simile videtur, poëtam de flatu ventris noluisse addere, ob id ipsum, quod duo illa praemisit. Praeterea Heinrichius aliiqué verba poëtae misere torquent, ut iis, quod vult quisque, intrudant. Trulla Romanos ad potandum usos esse negat Heinrichius; contra vas vinarium fuisse Cicero Verr. IV, 27, 62; Varro L. L. V, 25 aliique demonstrant; idemque fuisse, quod Lucian. Lexiph. 7 rovýλn vocat, prope manifestum est; ex quo potare si moris non erat, quid impedit, quominus poëta calicem aliquem formae rotundae atque depressae, eundemque aliis capaciorem, velut Herculeum illum scyphum (Macrob. Saturn. V, 21) metaphorice adpellaret trullam? Mihi quidem credibile videtur, poëtam versu 107 (108) hoc velle dictum: Si homo dives vastum aliquod poculum siccavit: quod ut posset, licet ipse Magnus Alexander elaboraverit, tamen admiratione non magis digua res est, quam illa in ructaudo mingendoque solertia. Quid

[ocr errors]

Praeterea sanctum nihil est et ab. inguine tutum:
Non matrona Laris, non filia virgo.
Scire volunt secreta domus atque inde, timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia, atque audi facinus majoris abollae.

110

vero inverso fundo crepitum dedit? Inverso fundo quominus indicetur pars ima vasis vinarii, in extrema potione sursum versi, nil obstat. Crepitum vero dare trulla aurea inter potandum potuit; ita scilicet, ut extrema illa vini per os vasis angustum effusio, id quod hodieque in vasis vitreis et aheneis observare licet, sonum quendam raucum atque obtusum ediderit. Et crepitum quidem, in ipsa potione extrema editum a vase, dignum visum antiquis, cui animum adverterent, illud argumento est, quod Lucianus loco ante laudato unum ejus generis vas nomine poußuliòs memorat: quod nisi e sono edito nomen non potuit ducere. Crepitus trullae indicat, magnum illud facinus ́ a viro divite patratum esse, ut admiratoribus jam sit fas plaudere. Non dissimile veri est, trullis aureis illa ¿vrà và μéyiota significari, de quibus Athenaeus p. 497 mentionem infert. Haec duorum congiorum capacia erant. Ab inguine, a libidine Graecorum, qui in domos nobilium se insinuant. Versum 110 (113) Heinrichius elumbem et Juvenali indignum eoque spurium esse contendit, e nullo codicum exulantem; in quo vehementer errat. Nam Juvenalis hoc versu Graecorum ingeniorum velut intimos recessus recludit: Graeci in libidinem et flagitia proni tamen virgines uxoresque corrumpendo id potissimum agunt, ut secretis domus imbuti a domino timeantur; qui sensus per se non inest in iis, quae antea de adulatione et de libidine Graecorum inferuntur. Idemque versus ut antecedentibus clausulam eamque necessariam imponit, sic insequentibus quasi viam aperit. In Graecis nulla fides, nulla religio; humani divinique juris contemtus.

111-115 (114-118). Et quoniam eorum malorum, quae urbs nostra habet plurima, illud omnium primum memoravi, quod e Graecorum multitudine ac potentia et perdita audacia oritur, transi Gymnasia, omittamus, quaecunque Graeci etiam in Gymnasiis delinquunt, atque de philosophis Graecis audi. Abolla, avaßolǹ, pallium philosophicum. Quae funt in gymnasiis, minoris abollae esse videntur. Philosophi ultra gymnasia se ef

115

Stoicus occidit Baream, delator amicum
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Erimarchus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor; perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

120

ferunt, velut ampliore pallio insignes. Stoicus, P. Egnatius Celer, occidit, i. e. falso testimonio, ut occideretur Soranus, effecit, emptus ad opprimendum amicum. Tac. Ann. XVI, 32. Barea Soranus sub Nerone occubuit cum Paeto Thrasea aliisque bonis. Senem et ipsum eo tempore fuisse, Tac. ib. 30 memorat: hinc discipulum vocat poëta, ut Stoicum a Stoico fraude oppressum demonstret. Nutritus, educatus, institutus. In ripa illa Cydni amnis, in oppido Tarso. Gorgoneus caballus equus est alatus Pegasus, cui Bellerophon insidet. Pinna caballi pro ipso caballo ponitur, ut Sat. 13, 233 crista galli pro gallo cristato. Delapsa est, caballus antea per aërem vectus se in terram demisit, i. e. Bellerophon eo delatus est. Bellerophon autem tam sanctitatis et castimoniae, quam fidei amico hospiti praestandae nobile in fabulis Graecorum exemplum conspicitur. Itaque versuum 114. 115 (117. 118) haec erit sententia: Bellerophon ne jus hospitiì violaret, amorem reginae et regnum oblatum sprevit, quin etiam vitae discrimen adiit. Egnatius educatus et philosophorum praeceptis imbutus in ea regione, in qua de Bellerophonte fabula omnibus est nota, fidem patrono, amico, discipulo debitam fregit, lucri caussa Baream occidit.

116-122 (119–125). Protogenes etc. nomina Graecorum adulatorum vel fictà vel vera. Nihil de ijs aliunde notum. Amicum divitem, nobilem; non vult aliis ad eum patere aditum. Facilem in aurem amici creduli. Veneno calumniae. Limine submoveor, quum veni patronum salutaturus, non jam intromittor. Servitii, officiorum clientis.

Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum Praetor lictorem impellat et ire 125
Praecipitem jubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei; procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam: 130
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet

1

123-127 (126-130). Quod porro officium sq. Num pauperis officiosae sedulitati gratia aliqua habetur? Ne nobis, Romanis, blandiar, Graecorum vitia enumerando, nostra, quae domi nostrae nascuntur, tacendo. Meritum; num pauperi gratia refertur? Cic. ad Brut. 11, 17: Magna ejus (Lamiae) in me non dico officia sed merita. Curet, contendat. Nocte. C. Cornelius, eques Romanus, et cum eo L. Varguntejus Senator constituere, ea nocte - sicuti salutatum introire ad Ciceronem. Sall. Cat. 28. Ante lucem ibat (Plinius major) ad Vespasianum imperatorem; nam ille quoque noctibus utebatur. Plin. Ep. III, 5. Adde Append. B et R. Togatus, veste solenni eademque molesta, de quo cfr. infra v. 162 (171) Praetor, v. App. B et R. Orbis, quorum hereditatibus imminet, quos ob id ipsum colit et quotidie it salutatum. Senecae philosopho apud Tacitum Suilius cum alia exprobrat, tum,,Romae testamenta et orbos velut indagine ejus capi." Idem vero philosophus de Benef. VI, 38: An tu Arruntium et Aterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, vota? Illi tamen quorum mortes optent, nesciunt; hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Albina et Modia mulieres orbae et divites.

128-137 (136–146). Hospes, P. Cornelius Scipio Nasica, de quo Liv. XXIX, 14; XXXV, 10. Qui servavit sq. L. Caecilius Metellus. Is Metellus orbam luminibus exegit senectutem, amissis incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae. Tribuit ei populus Romanus, quod nunquam ulli alii ab condito aevo, ut quoties in senatum iret, curru veheretur ad Curiam. Magnum et sublime, sed pro oculis datum. Plin. H. N. VII, 45. Trepidam Minervam, Palladium incendio circumventum. De

Quaestio: quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum 135
Et nostrorum aras: contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis.
Quid? quod materiam praebet caussasque jocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et rupta calceus alter
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit. Exeat, inquit,

140

Palladio Ovid. Fast. VI, 421 sq. Protinus ad censum, ad patrimonium viri quamvis probi ac sapientis examinandum judex pergit, quia moribus fides testimonii non posse probari videtur. Samothracum et nostrorum aras, per deos tam peregrinos quam patrios. Samothracum, quia Romani eo tempore sacra patria subinde magis pertaesi externas superstitiones cupidius amplectebantur. Cfr. Hor. Sat. I, 9, 69.

138-150 (147-159). Pelle, calcei parte superiore. Hor. Sat. I, 6, 27. Mart. I, 50, 31. Vulnere, fissura, ruptura. Cicatrix, sartura. Exéat, inquit sq. Lex Roscia theatralis lata est a. U. 686 a L. Roscio Othone tribuno plebis, eaque sancitum est, ut equites discretis a plebe sedilibus in theatro proximi ordini senatorio in orchestra sedenti in quatuordecim ordinibus seu gradibus considerent. Sed multos plebejorum postea contra legem Rosciam iisdem in ordinibus consedisse illud argumento est, quod Domitianus teste Suetonio licentiam theatralem promiscue in Equite spectandi inhibuit. Ceterum non omnes plebeji, sed ii potius vel equites vel plebeji, qui censum equestrem non haberent, lege Domitiani e XIV ordinibus pulsi sunt; quod Martialis probat V, 25:

Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate, surge:

Lectius ecce venit: sta, fuge, curre, late!

Quibus adde Append. P. Itaque lege Roscia, qualem Domitianus repetiit, non genus nec ordines, sed patrimonia distingue

« ZurückWeiter »