Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quae mittit adulter, 45
Quae mandat, norint alii; me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti;

50

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum, 55
Ut somno careas, ponendaque praemia sumas
Tristis et a magno semper timearis amico!

lum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Ranarum rubetarum viscera, jecur praesertim, a veneficis et magis diligenter fuisse requisita testis est Plinius H. N. XXXII, 18. Ceterum inspexi, quod est verbum solenne in extispiciis, non magicas artes, sed divinationem e ranae extis faciendam videtur indicare. Fur, peculator. Qui provinciis praesidebant, vel res principum procurabant, peculatum exercere non poterant, nisi adjuvantibus magistratibus aliis, vel iis saltem, quos in consilio habebant. Nulli comés exeo, nemo proconsulum, praetorum etc. me jubet in cohorte amicorum se sequi in provinciam. Mancus, debilitatus aliqua mei parte. Exstinctae dextrae, corpus, homo, qui, quod dextra torpeat, nulli usquam rei sit utilis.

49-57. Conscius scelerum occultorum. Mart. VI, 50, 5: Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto.

Opaci. Martialis ad Licinianum I,

50:

Aestus serenos aureo franges Tago,

Obscurus umbris arborum

Inumbrantibus opacis arboribus tuum corpus in Tagi undis refrigerabis. Tagum, Padum, Hebrum, Pactolum, Gangen fluvios Plinius H. N. XXXIII, 21- auriferos esse scribit. Ponenda, quae mox deponere cogaris, quia per nefas accepta sunt. Tri

[ocr errors]

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60
Graecam Urbem: quamvis quota portio faecis Achaei?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad circum jussas prostare puellas.
Ite quibus grata est picta lupa barbara mitra!
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

65

Ut

stis, σxvdownòs, ut Plin. Paneg. 41: tristi supercilio. subinde minas aliquas fronte tua prae te ferendo terreas amicum magnum, potentem, quasi secreta ejus jamjam proditurus.

[ocr errors]

58-68. Graecam urbem. Sen. Cons. ad Helv. 6: Nullum non hominum genus concurrit in Urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Jube omnes istos ad nomen citari, et unde domo quisque sit, quaere: videbis majorem partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Romani, Umbricius inquit, Graecorum mores adeo sunt amplexi, ut Urbs ipsa Graeca potius, quam Latina videatur esse. Quota portio, pars minima. Faecis. Tac. Ann. XV, 44: Quo (in urbem Romam) cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt. Defluxit Orontes, Syria suos in urbem Romam incolas transmisit. Ὅλα ἔθνη ἀθρόως αὐτόθι (Romae) συνώκισται, ὡς τὸ Καππαδοκῶν καὶ Σκυθῶν καὶ Ποντικῶν καὶ ἄλλων πλειόνων, Athen. p. 20. Linguam, ut Syri Syraeque haberent Romae, quibuscum patrio sermone suo possent colloqui, vel etiam, ut Syriaca quaedam vocabula in linguam Latinam intruderentur. Mores. Syri aliique Asiani luxu erant infames. Notum illud Livii XXXIX, 6: Luxuriae peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est etc. Puellae Syrae plurimae Romam commigrabant quaestum suo corpore facturae. Eaedem tibiis, sambuca, çithara canebant et tympana pulsabant. Ejus generis erant Ambubajae, quas Hor. Serm. I, 2 memorat. Ite me non invidente. Lupa, meretrix. Mitra Phrygia. Rusticus. Cato de R. R. Praef.: Virum bonum cum laudabant (majores nostri), ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Trechedipna. Graecis homo roexi

Et ceromatico fert niceteria collo.

Hio alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus et Isaeo torrentior. Ede, quid illum

δειπνος erat idem quem παράσιτον plerumque vocabant. Neutrius generis vocem trechedipnum, tò τqɛzédεлvov, Latinos demum extulisse Heinrichius censet, eoque vestem indicari, qua homines delicatuli utebantur ad coenam vocati. Sed si verum est hocce, in ipsa veste barbaricum nescio quid inesse oportebat et moribus Romanis indignum. Veri autem similius mihi videtur, trechedipnis indicari eas stipes, quas a Nerone datas, ut irritamenta luxus inde emerentur, Tacitus Ann. XIV, 15 refert. Ceromatico. xnowμa, unguentum athletarum, ex oleo, cera, certisque terrae partibus confectum. Niceteria, vizŋrýqia, praemia victoriae et insignia pugilum. Nero primus imperatorum cives Romanos, eosque nobilissimos, praemiis induxit, suoque exemplo permovit, ut in scena vel in arena sese spectandos praeberent. Tac. Ann. XIV, 15. Plura dabit Dio p.999: ἤσκουν μὲν γὰρ πάντες, ὅτι τις καὶ ὁπωσοῦν οἷός τε ἦν· καὶ εἰς διδασκαλεῖα ἀποδεδειγμένα συνεφοίτων οἱ ἐλλογι μώτατοι άνδρες, γυναίκες, κόραι, μειράκια, γραῖαι, γέροντες etc. Hinc eas quoque scholas a Nerone apertas fuisse credibile est, in quibus pugilationis et luctationis studiosi instituerentur. Ceterum Augustus ipse (Suet. 45) pugiles Latinos studiosissime spectavit.

69-80. Undique homines Graeculi, atque etiam minimis ex oppidis Romam confluunt. Longius hyperbaton facit Umbricius inde a verbis v. 61: quamvis quota sq., et v. 69 sq. quid hoc velit dictum: non possum ferre Graecam urbem, explicare coepit. Colles duos pro Urbe ipsa nominat; ut Esquiliae ab aesculis, sic Viminalis' a viminibus nomen tulit. Viscera, unde velut calor vitalis in totam domum effunditur. Isaeo, lingua Isaei, torrentior. Isaeus rhetor Plinii minoris laudibus cele bratus; v. Append. G. Ut infra v.99 (100) Graecos omnes comoedos judicat, sic h. 1. omnes facundos. Ede, dic. Tu rei unius peritum esse putas falso: nullam ille artem non callet.

Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad nos: 75 Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit. Graeculus esuriens in coelum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec

Thrax.

Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec

80

85

90

Aliptes, unctor, qui lavantibus in balneo praesto est. Schoenobates, funambulus. Jusseris, si jusseris. In coelum ibit. Hor. Od. I, 3, 38: Coelum ipsum petimus stultitia. Ceterum Neronis temporibus Suetonio Ner. 12 auctore inventus est, qui Daedalum conatus imitari in Circum decidit. Ad summam, denique, hoc erat Graecorum ingenium, inde a remotissima vetustate. Athenae, artium omnium genitrices, Daedalum quoque sibi vindicabant, Erechthei regis nepotem vel pronepotem.

81-96. Conchylia, vestes purpureas, fastum. Me prior ille signabit, inter testes seu signatores, qui ad testamentum rite faciendum adhibebantur, ille Graecus homo suum nomen prius subscribet, quam meum ego? Fultus cubito sinistro, quum in convivio accubuit. Toro, lecto; tribus e lectis circa mensam positis medius erat honoratissimus; alter, qui lectum medium a sinistra contingebat, summus dicebatur, qui a dextra, imus; imo lecto accubare jubebantur, qui reliquis convivis inferiores erant. Advectus inter res venales. Pruna Damascena. Cottana, parvarum ficuum genus e Syria. Bacca, olivis; Romanis ortus parentibus ex more patrio fui educatus atque insti

Ille sonat, quo mordetur gallina marito.

Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaida sustinet, aut quum
Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo

Cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur,
Non persona loqui.

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides, majore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,

95

100

tutus. Vocem angustam. Neronem exiguae vocis et fuscae fuisse Suet. 20 refert. Thrasea vero (Dio p. 1022) cum propter alia occisus est, tum quod οὔτ ̓ ἤκουσέ ποτε αὐτοῦ κιθαρῳδοῦντος, οὔτε ἔθυσε τῇ ἱερᾷ αὐτοῦ φωνῇ. Idem Tac. Ann. XVI, 22. Et Seneca in Ludo de morte Claudii Caesaris c. 3 Phoebum inducit haec canentem de Nerone:

Ille mihi similis vultu, similisque decore,

Nec cantu, nec voce minor.

Ille, gallus, pro voce galli; quo sq. qui maritus, seu velut jure maritali gallinam mordet. Illis, Graecis, potius quam nobis creditur, quia omnium rerum simulatores ac dissimulatores admirantium affectus imitando ita exprimunt, ut veros animi sensus prodere videantur. An, num, melior quisquam histrionum Graecorum esse potest, num partes suas melius potest agere, quum mulieris persona suscepta histrio Graecus Thäida, meretricem, sustinet, agit, aut quum uxorem, personam honestam, comoedus agit, vel Dorida, virginem aliquam juveni adamatam, quales sunt apud Terentium Glycerium, Pamphila. Nullo cultam palliolo. Palliolum velandae mulierum cervici inserviebat. Igitur histrio Graecus sui ipsius dissimilis muliebrem personam ita induit, ut virginem quoque nuda cervice possit agere.

97-102 (98-103). Qui nominantur his versibus, Graeci histriones sunt omnes eo tempore inclyti. Illic, in illa Graecarum artium scena majore. Qui circa domos nobilium adulando, simulando, mentiendo quaestum faciunt, laude histrionali multo majore digni sunt, quam qui in comoedia excellunt. Na

« ZurückWeiter »