Excerpta ex scriptis Publii Ovidii Nasonis: accedunt notulæ anglicæ et questiones : in usum scholæ bostoniensis

Cover
Hilliard, Gray, et Soc., 1839 - 287 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 48 - ... utque ferae sequitur vestigia coniugis amens 515 deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox ; tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, 520 exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis "euhoe Bacche " sonat : Bacchi sub nomine luno risit et " hos usus praestet tibi " dixit
Seite 15 - Amor, admisso sequitur vestigia passu. Ut canis in vacuo leporem cum G•allicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Seite 140 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Seite 6 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
Seite 23 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Seite 112 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Seite 139 - In medium discenda dabat, coetusque silentum Dictaque mirantum magni primordia mundi Et rerum causas et, quid natura, docebat, Quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, 7Oluppiter an venti discussa nube tonarent, Quid quateret terras, qua sidera lege mearent, Et quodcumque latet.
Seite 2 - Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer : nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Seite 107 - Vix oculos tollens, iterumque iterumque relabens, Summaque percutiens nutanti pectora mento, Excussit tandem sibi se, cubitoque levatus, Quid veniat, (cognorat enim) scitatur. At illa : ' Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, 260 Pax animi, quem cura fugit, qui corda diurnis Fessa ministeriis mulces, reparasque labori, Somnia, quae veras aequent imitamine formas, Herculeâ Trachine jube, sub imagine regis, Halcyonen adeant, simulacraque naufraga fingant.

Bibliografische Informationen