Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quantaque vitarit narrare pericula gestit.
utque locum, et visa cognoscit in arbore formam,
sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
pallidiora gerens, exhorruit aequoris instar,
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
percutit indignos claro plangore lacertos,
et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
vulnera supplevit lacrimis, fletumque cruori
miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens,

6

Pyrame!' clamavit quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe nominat: exaudi, vultusque attolle jacentes!'

130

135

140

145

Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos Pyramus erexit, visaque recondidit illa; quae postquam vestemque suam cognovit, et ense vidit ebur vacuum, 'Tua te manus' inquit ' amorque perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires. persequar exstinctum, letique miserrima dicar causa comesque tui; quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli. hoc tamen amborum verbis estote rogati, O multum miseri, meus illiusque parentes, ut quos certus amor, quos hora novissima junxit, componi tumulo non invideatis eodem. at tu, quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.' Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.

155

160

vota tamen tetigere deos, tetigere parentes : nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; quodque rogis superest, una requiescit in urna.

165

VI. PERSEUS AND ANDROMEDA.

[BOOK IV.-615-803.]

[A second sister tells of Leucothoë, an eastern princess, beloved by the sun-god, who is by him changed after her burial into the herb frankincense; and of Clytie, who, pining with hopeless love of the same divinity, becomes a sun-flower (IV. 167-270). The third sister, Leuconoë, tells the fable of the fountain-nymph Salmacis, to whose waters was given the power to unman whosoever might bathe in them (271-388). But the three sisters, who had despised the rites of Bacchus, are themselves converted into bats (389415). Ino also, daughter of Cadmus and nurse of Bacchus, having affronted Juno, is with her husband Athamas maddened by a Fury, despatched from Tartarus; so that, while he slays their eldest son, taking him for a wild beast, Ino casts herself with Melicerta into the sea, becoming the sea divinity Leucothea, and her companions are changed to stones and birds (416-562). Cadmus and his wife Hermione, in great age, having witnessed these sorrows of their house, are at length converted into serpents, consoled only by the glories of their grandson Bacchus (563-614).]

Perseus, returning from the slaying of Medusa, is refused hospitality by the Titan Atlas, whom by the Gorgon's head he converts into a mountain (615-662). Flying over Æthiopia, he discovers the princess Andromeda, daughter of Cepheus and Cassiopeia, fastened to a cliff to be devoured by a sea-monster, which he attacks and slays, and so wins Andromeda for his bride (663-739). The marvellous effect of Medusa's head, which changes leaves and twigs to coral; and the tale told at Perseus' wedding feast, of Medusa, daughter of Phorcus, whose golden locks were by the wrath of Minerva changed to serpents.

IPEREI referens spolium memorabile monstri aëra carpebat tenerum stridentibus alis; cumque super Libycas victor penderet arenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae, quas humus exceptas varios animavit in angues: unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per immensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae fertur, et ex alto seductas aethere longe despectat terras, totumque supervolat orbem. ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit : saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus. jamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe ; exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

620

625

630

Hic hominum cunctos ingenti corpore praestans

Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis

6

aequora subdit equis, et fessos excipit axes.
mille greges illi, totidemque armenta per herbas
errabant; et humum vicinia nulla premebant.
arboreae frondes auro radiante virentes,
ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
'Hospes,' ait Perseus illi, seu gloria tangit
te generis magni, generis mihi Juppiter auctor;
sive es mirator rerum, mirabere nostras:
hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustae
sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
'Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
arbor, et hunc praedae titulum Jove natus habebit.'
id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus, et vasto dederat servanda draconi,
arcebatque suis externos finibus omnes.

635

640

6

huic quoque Vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris,' ait longe tibi Juppiter absit;' vimque minis addit, manibusque expellere temptat cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.

Viribus inferior-quis enim par esset Atlanti viribus?—At quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus,' ait; laevaque a parte Medusae ipse retroversus squalentia prodidit ora.

650

655

quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in silvas abeunt, juga sunt humerique manusque ; quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen; ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes crevit in immensum - sic di statuistis

et omne

cum tot sideribus caelum requievit in illo.
Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
admonitorque operum caelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes, teloque accingitur unco,
et liquidum motis talaribus aëra findit.
gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
illic immeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas immitis jusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos moverat, et tepido manabant lumina fletu,

marmoreum ratus esset opus trahit inscius ignes,

et stupet, et visae correptus imagine formae,
paene suas quatere est oblitus in aëre pennas.
ut stetit, 'O' dixit 'non istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi junguntur amantes,
pande requirenti nomen terraequè tuumque,
et cur vincla geras.' Primo silet illa, nec audet
appellare virum virgo; manibusque modestos

660

665

670

680

celasset vultus, si non religata fuisset.

685

690

lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Saepius instanti, sua ne delicta fateri
nolle videretur, nomen terraeque suumque,
quantaque maternae fuerit fiducia formae,
indicat. Et nondum memoratis omnibus unda
insonuit, veniensque immenso belua ponto
imminet, et latum sub pectore possidet aequor.
Conclamat virgo; genitor lugubris et una
mater adest, ambo miseri, sed justius illa.
nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhaerent;
cum sic hospes ait: Lacrimarum longa manere 695
tempora vos poterunt; ad opem brevis hora feren-
dam est.

hanc ego si peterem Perseus Jove natus et illa,
quam clausam implevit foecundo Juppiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis
aetherias ausus jactatis ire per auras,
praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis
dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.'

accipiunt legem — quis enim dubitaret? — et orant, promittuntque super regnum dotale parentes.

700

705

Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis impulsu pectoris undis

tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli :

710

cum subito juvenis, pedibus tellure repulsa, arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo

umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram. utque Jovis praepes, vacuo cum vidit in arvo

praebentem Phoebo liventia terga draconem,

715

« ZurückWeiter »