Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales ; Pectoribus pasci nec timuere tuis? Aurea sanctorum potuissent templa Deorum Urere, quæ tantum sustinuere nefas. Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces:
Sunt quoque, qui lacrymas continuisse negent. Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus Ignotum vili supposuisset humo. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos Mater; et in cineres ultima dona tulit:
viro, quod parva urna continet. Anne, sacer Poëta, ignes rogi te absumserunt ; nec reformidarunt pasci tuo corpore? Ignes, qui udmiserunt tantum nefas, potuissent consumere templa splendida sanctorum Deorum. Quæ tenet cacumina Erycis, avertit faciem. Sunt etiam, qui inficientur repressisse lacrymas. Sed tamen hoc melius, quam si terra Phæacia sepelivisset peregrinum contemnenda terra. Certe mater hic clausit oculos humidos discedentis, et immisit ultima munera in cineres :
curva urna: unde Heins. conj. curta.-46 Vulg. continuisse negant.-49 Hinc P. et Pal. vulgo Hic: quidam Huic. Vulgo certe manibus. Heins. gravidos fu
Busta] Bustum locus est, ubi cadavera bene usta; sive alio deportandi, sive ibi fuerint cineres sepeliendi.
39. Confide] Ironice pronuntiandum. Jacet] Ratio est cur non sit confidendum; quod ad Tibulli laudem maximam facit.
41 Tene] Cum dolore maximo istud efferendum. Est-il possible que, &c. Rogales] Ex rogo erumpentes. 42 Pectoribus] Pro toto corpore. Pasci] Proprie dicitur ignis materia pasci, quam comburit.
43 Aurea] Ad Capitolium alludit, quod aliquoties igne vastatum est.
45 Avertit] Ne Tibulli corpus igne absumi videret.
Erycis qua] Venus est, cui in Eryce Sicilia monte magnificum templum dicatum fuit.
47 Hoc] Quod in Patria, scil. Tibullus extinctus sit.
Phaacia] Corcyra est, insula maris
Ionii, juxta Epirum, Phæacum patria, ubi Alcinous regnavit. Ibi Tibullus Messalam secutus in adversam valetudinem inciderat; qua tamen levatus Romam rediit, ubi mortem obiit. Vide sis, ea de re, non de morte qui. dem, sed de morbo, Tibullum ipsum 1. III. elegia tertia, ad quam planissime respexit hic Naso noster.
49 Hinc] Alii hic; Romæ, scilicet. Madidos] Alibi vocat' morte natantes.'
50 Mater] Dixerat Tibullus mortem in Phæacia deprecans, 'Abstineas, mors atra, precor; non hie mihi mater, Quæ legat in mostos ossa perusta sinus,' &c.
Hinc soror in partem misera cum matre doloris Venit, inornatas dilaniata comas.
Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque Oscula; nec solos destituere rogos.
Delia discedens, Felicius, inquit, amata
Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.
Cui Nemesis, Quid ais? tibi sint mea damna dolori?
Me tenuit moriens deficiente manu.
Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra, Restat, in Elysia valle Tibullus erit. Obvius huic venias, hedera juvenilia cinctus Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.
hic soror cum matre infelici, dilacerata capillos incomtos, descendit in partem doloris. Et Nemesis et prior Delia junxerunt sua oscula cum tuis: nec deseruerunt rogos solos. Delia digrediens, Felicius, ait, dilecta sum tibi: vita fruitus es, quamdiu eram tuus amor. Ad quam Nemesis, Quamobrem, inquit, mea dispendia sint tibi ægritudini? Obiens me tenuit munu moriente. Si tamen aliquid superest ex nobis, præter nomen et umbra, Tibullus vivet in campis Elysiis. Huic occurras redi- mitus tempora juvenilia hedera, docte Catulle, cum Calvo tuo. Tu quoque (si falsa
gienti.-50 Al. dona dedit.-51 Alter P. in partes. Al. dolori. Antiqua ed. mixti cum matre dolorum.-52 Al. dilacerata comas.-53 Scr. cumque tuis oculis Nemesis junxere priorque.-57 Sint Mor. Jun. et Pal. 3. vulgo sunt.-59 Med. illud nisi nom. Scr. et alius, nisi corpus: Be. nisi corporis umbra.-60 Fr. Ti- bullus eat: Burm. Sec. conj. eas.-61 Pal. 2. myrto juvenilia. Quatuor libri
57 Cui] Deliæ, scil. respondit Ne- mesis.
58 Me tenuit] Hoc dicit Deliæ, ut illam male urat; quod ipsa, non De- lia, Tibulli morientis manum unice amata tenuerit.
60 Elysia] Elysius fuit Ethnicis lo cus in inferis, sedes piis destinata voluptatibus ac deliciis affluens.
62 Calvo] Poëta fuit, cujus fluentes carminum delicias, ut Gellius loqui- tur, sicut et Catulli, cantavit Hermo- genes.
Catulle] Fuit Catullus Poëta exi. mius, doctissimus et elegantissimus, notior suis versibus, quam ut opus sit de eo hic verba facere.
Tu quoque (si falsum est temerati crimen amici) Sanguinis atque animæ prodige, Galle, tuæ.
His comes umbra tua est; si quid modo corporis umbra est: Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna ;
Et sit humus cineri non onerosa tuo.
accusatio violati amici) Galle, contemtor sanguinis atque animæ tuæ. Umbra tua est his comes, si modo umbra est aliquid corporis. Auxisti piam turbam, polite Tibulle. Ossa tranquilla, requiescite, oro, in urna secura; et terra sit levis tuo cineri.
juven. vinctus.—65 Si quid modo c. u. est Exc. I. et tres al. codd. vulgo si qua est modo. P. a manu sec. si quæ modo.
Ad Cererem, conquerens, quod ejus sacris cum amica concum- bere non permittatur.
ANNUA venerunt Cerealis tempora sacri :
Secubat in vacuo sola puella toro.
Tempora annua sacri Cerealis recurrerunt: puella sola seorsum jacet in lecto
1 Annua] Quæ singulis annis celebrentur; quinto nimirum Idus Aprilis.
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
Te, Dea, munificam gentes ubicumque loquuntur: Nec minus humanis invidet ulla bonis.
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni;
Nec notum terris area nomen erat.
Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant: Hæc erat, et teneri cespitis herba, cibus. Prima Ceres docuit turgescere semen in agris; Falce coloratas subsecuitque comas:
viduo. Flava Ceres, circumdata subtiles capillos spicis, cur prohibes nostra gaudia tuis sacris? Nationes te ubique celebrant beneficam, o Dea; nec ulla minus invidet commodis hominum. Antea nec hispidi agricolæ frigebant frumenta: nec area erat nomen cognitum terris: sed quercus prima oracula præbebant glandem. Hæc, et herba mollis cespitis, erat esca. Prima Ceres monstravit semen tumere in arvis; et
2 Quidam in viduo: alii medio.-3 Tenuem...capillum R. et Fr.-4 Alter P. et alius Cur prohibes.-5 P. gentes ubi quæque: F. gentes quæcumque.-6 Al. invidet illa. Sa. et duo al. invidiosa bonis.-8 Unus Mor. et Be. in terris.-
Cerealis] Cereri, frugum Deæ, di- telligitur.
2 Vacuo] Quo nefas est virum tem-
pore Cerealis sacri venire.
8 Area] Locus est creta consolida- tus, ubi sectæ fruges teruntur.
9 Oracula] Quercubus in genere
3 Flava] Propter maturæ segetis illud tribuit, quod earum proprium colorem.
4 Nostra] Nostrum amantium.
Munificam] Propter fruges, quas prima dicitur invenisse, quæ et ejus usum, et servandi et serendi modum, docuit.
6 Nec minus invidet] Adeoque est maxime munifica: ut minus sit cre- dere eam amantium lacrymis gaudere.
7 Ante] Quam Ceres, scil. frumenti usum docuisset.
Hirsuti] Asperi, inculti, sylvestres. Torrebant] Quo melius frangeren- tur et molerentur. Virg. Æneid. 1. frugesque receptas Et torrere pa- rant flammis et frangere saxo.'
Farra] Far omne est genus fru- menti; præsertim vero optimum in-
fuit quæ apud Dodonam Epiri civita- tem in nemore Jovi sacro consitæ erant, a quibus responsa data fuisse voluerunt Poëtæ. ' Quercus, oracula' appositio est.
10 Hæc] Glans, scilicet.
11 Turgescere] Id est, Docuit in genere, quomodo crescerent segetes, quoque pacto triticum seminandum esset. Terræ vero humore prius tur- gescit granum, quam ex ejus corrup- tione radix plantaque concrescat.
12 Comas] Fruges maturas et fla- vas, quæ sunt quasi segetis coma. Sed memineris hoc in loco Cererem Terram ipsam esse nonnullis, cujus coma sint fruges.
Prima jugo tauros supponere colla coëgit; Et veterem curvo dente revellit humum. Hanc quisquam lacrymis lætari credit amantum, Et bene tormentis secubituque coli?
Nec tamen est (quamvis agros amet illa feraces) Rustica; nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes; nec fingunt omnia Cretes: Cretes, nutrito terra superba Jove. Illic, sideream mundi qui temperat arcem, Exiguus tenero lac bibit ore puer. Magna fides testi: testis laudatur alumno. Fassuram Cererem crimina nota puto. Viderat Iasium Cretæa Diva sub Ida
Figentem certa terga ferina manu.
resecuit falce comas colore distinctas. Prima subegit tauros submittere colla jugo; et proscidit requietum agrum adunco vomere. Hanc quisquam existimet gaudere lacrymis amantum, et bene honorari suppliciis et secubitu? Nec tamen, (quanquam illa diligat campos fertiles,) est agrestis; nec gerit pectus vacuum amore. Cretes erunt testes; nec Cretes omnia mentiuntur; Cretes, tellus magnifica Jove educato. Illic, qui moderatur templa siderea mundi, cum puerulus esset, lac suxit molli ore. Ampla fides testi: testis approbatur alumno. Árbitror Cererem agnituram flagi- tia vulgata. Dea intuita erat sub Ida Cretensi Iasium transfodientem terga ferina
10 Al. Hæc cibus, et t. c. h. torus.-13 Jugo Exc. Pol. vulgo jugis.-15 Al. lætari ridet, vel credat.-17 Scr. colat illa: V. et Pal. 1. habet illa. Pro feraces Francius conj. feroces.-18 Al. vacuum pectus.-20 P. Crete: Pal. Crete est. -21 Pal. 1. Mor. 2. et Fr. sidereum...axem.-24 Crimina nostra quinque ex
13 Tauros] Ut aratrum traherent, commendavit, atque educandum de- scil.
14 Veterem] Quia inculta. Curvo] Periphrasis est vomeris. 15 Hanc] Tot beneficiis hominibus collatis celebrem.
16 Tormentis] Quæ patiantur aman- tes a se invicem disjuncti.
18 Rustica] Severa; difficilis. 19 Nec fingunt] Hoc dicit, quia tritissimo proverbio Cretes pro men- dacibus apud omnes veniebant: quod nequidem tacuit sacra pagina.
20 Nutrito] Quem Rhea, Saturni uxor, mariti voracitati subtractum, nymphis in Dictao monte Creta
21 Sideream] Sideribus distinctam. Cœlum est.
22 Lac] Quod ex capra Amaltheam una cum sorore Melissa Jovi præbu- isse voluerunt Poëtæ.
23 Testi] Cretæ terræ, scil. aut ejus incolis.
Laudatur] Probatur. Poëtæ quia maxime opus est testimonio, ideo magno conatu Cretensibus mendaci- bus a Jove ipso fidem studet facere.
24 Fassuram Cererem] Sic Geta Terentianus de Eschino, quem hu- juscemodi furti arguere difficile erat
« ZurückWeiter » |