Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas;

55

Hæc habet, ut dicas, quicquid in orbe fuit.

Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos;

Æquore quot pisces, fronde teguntur aves ;

[Quot cœlum stellas, tot habet tua Roma puellas : Mater et Æneæ constat in urbe sui.]

60

Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis;

Ante oculos veniet vera puella tuos:

Sive cupis juvenem; juvenes tibi mille placebunt.
Cogeris voti nescius esse tui.

Seu te forte juvat sera et sapientior ætas ;

Hoc quoque (crede mihi) plenius agmen erit.

65

puellas et tam pulchras, ut dicas: Hæc urbs possidet quicquid fuit in mundo. Quot sata habent Gargara, quot uvas habet Methymna, quot pisces sunt in mari, quot aves ramis occultantur, quot stellas cœlum habet, tot puellas habet tua Roma: et mater regnat in urbe sui Æneæ. Sive primi et adhuc venientes anni placent, puella sine fuco veniet ante oculos tuos. Sive optas juvenem, mille juvenes tibi arridebunt: cogeris ignorare desiderium tuum. Sive forte ætas matura et sapientior tibi placet, hic quoque grex erit tibi plenior. Tu modo molliter deambulato sub

portavit, et Raptaque sic.-55 Tamque cod. Scal. vulgo namque.-56 Unus Be. in orbe manet.-59 Hoc distichon Ovidianæ notæ non esse contendit Heins. 60 R. constitit. Fragm. O. in Æneæ constitit. Ed. Gryph. ann. 1554. urbe sua.-62 Unus Heins. grata puella: Francius verna.-63 C. mille patebunt. -64 Scripti plerique Cogeris et.-66 Al. crebrius agmen : unus Pal. lenius.

NOTE

Cephei Æthiopum regis filia. Hane ob matris Cassiopes superbiam, quæ sese decore formæ Nymphis præferebat, cum ipsæ ad saxum alligassent et monstro marino exposuissent, Perseus Jovis et Danaës filius liberavit, et uxorem duxit.

Indis] Indos pro Æthiopibus posuit, qui supra Ægyptum sunt; quos tamen Herodotus Indis refert esse annumerandos.

54 Phrygio] Paridi scilicet, qui Helenam rapuit, eamque in Phrygiam seu Troadem patriam advexit.

57 Gargara] Mons fuit et urbs Troadis, apud urbem Trojam, frugum copia celebris.

landatissimo vino abundans.

59 Quot cœlum] Quamobrem hoc distichon Ovidianæ notæ non esse dixerit clar. Heinsius, nullus credo non viderit.

60 Mater] Venus est, Amorum Dea; cujus filius Æneas, aut saltem ejus posteri Romam condiderunt; ubi ipsa templa, et multo magis lascivas mulieres habuit.

61 Annis] Annos pro ipsa puella metonymice usurpavit.

62 Vera] Quæ sine omni fuco; cujus color in ætatis flore indelibatam virginitatem argnat.

64 Cogeris] Id est, Tibi tam multæ placebunt, ut quam potissimum su

Methymna] Urbs fuit Lesbi insulæ, mas, ipse nescias.

Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,

Cum sol Herculei terga leonis adit:

Aut ubi muneribus nati sua munera mater

Addidit, externo marmore dives opus.
Nec tibi vitetur, quæ, priscis sparsa tabellis,
Porticus auctoris Livia nomen habet.

Quaque parare necem miseris patruelibus ausæ
Belides, et stricto stat ferus ense pater.

70

porticu Pompeii, cum sol ingreditur dorsum Leonis Herculei: aut ubi mater adjecit sua dona donis filii, opus dives marmore peregrino. Nec fugias porticum Liviam quæ ornata antiquis tabulis obtinet nomen auctoris. Et qua Belides ausæ mortem intentare infelicibus patruelibus, et pater truculentus stat gladio evaginato. Nec

67 Quidam codd. lætus spatiare.-68 V. colla leonis: Pal. membra: duo al. signa. Pat. leonis habet.-70 Pal. et quinque al. æterno marmore.—71 Duo

NOTE

67 Pompeia] Porticus olim Romæ ad inambulationes et umbras, alios etiam usus, erigebantur. Inter ceteras maximæ fuit admirationis quæ dicta Pompeii, ad ejus theatrum sita ; quam sumtuosissimam et amœnissimam platanorum illam ambientium diffusa umbra, et aquarum illuc deductarum amœnitas, in tanta urbe efficiebant.

68 Herculei] Herculeus dictus est Leo Nemeæus, qui inter sidera collocatus est, ab Hercule, qui eum ineranis interfecit. Per eum vero Leonem, aut certe Solis in illud sidus ingressum, æstatem intellige, aut ejus tempestatis calores et æstus, per Metonymiam signi: nam 13. Kalend. Augusti in Leonem Sol transitum facit; quo tempore vehementissimus est ejus ardor.

69 Aut ubi] Porticus est Octaviæ, sororis Augusti, quam Florus etiam Marcelli nominat; cui ædificio contiguum fuit ejusdem nominis theatrum, quod sororis filio Cæsar inscripsit. Nam, ut Suetonius scribit, Augustus quædam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet, et uxoris, sororisque, &c. fecit.

Muneribus nati] Theatrum est Marcelli, de quo modo, quod publicæ utilitati sub Marcelli nomine Cæsar ædificavit.

70 Externo] Fuerunt nempe Romani in varii coloris marmoribus undiquaque quærendis usque ad insaniam curiosi; quæ ex Numidia, Armenia, Phrygia, Paro, Laconia, Ægypto, aliisque locis advehebant.

71 Tabellis] Sunt scilicet picturæ ; præsertim vero quæ ab antiquis pictoribus, insignis ornamenti et oblectationis quas etiam in porticibus locabant.

72 Livia] Hujus etiam porticus meminit Suetonius, quam Livia Augusti uxor ad viam sacram excitavit; eamque inter præclara urbis ornamenta recenset Strabo..

73 Quaque parare] De porticu loquitur Apollinis Palatini, quam, una cum templo ejus nominis, et bibliotheca Græca Latinaque, in parte Palatinæ domus Augustus posuit. In ea autem erant imagines Danaidum

50.

74 Belides] Danaides sunt a Belo avo sic dicta; quæ jussu patris, Da

75

Nec te prætereat Veneri ploratus Adonis;

Cultaque Judæo septima sacra Syro.
Neu fuge linigeræ Memphitica templa juvencæ:
Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi.

Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori;
Flammaque in arguto sæpe reperta foro.
Subdita qua Veneris facto de marmore templo
Appias expressis aëra pulsat aquis.

80

omittatur a te Adonis defletus a Venere, et sabbata servata a Judæo Syro. Neve vita templa Memphitica junicis linigeræ. Illa reddit plurimas quod ipsa fuit Jovi. Fora etiam (quis fidem possit adhibere?) cum amore congruunt, et amor inventus sæpe in foro garrulo. Qua Appias subjecta templo Veneris ex marmore structo

.

codd. quæ pictis: Voss. quæ pressis.-74 Al. stricto barbarus ense.-76 Pal. septima festa. Syro fragm. Bo. pro div. lect. vulgo viro: Fragm. Bo. Deo.-77 Linigera optimus R. Exc. P. et duo tresve al. vulgo Niligena: scripti plerique lanigeræ. N. V. et duo al. tecta juvenca: al. sacra juvencæ.-78 Duo Pal. A. et Be. ante Jovi.—79 Be. et quidam al. Ad fora. Be, (qui credere posset) Idem et sedecim al. amoris Flammaque.-80 Duo referta foro: alius repleta.—

NOTE

nai patrueles suos Ægypti filios, prima nuptiarum nocte, una Hypermnestra excepta, quæ Lynceo suo pepercit, pessime jugularunt.

Pater] Danaus scilicet.

75 Ploratus] Ab apro vulneratus Adonis interiit, non sine Deæ luctu maximo.

Adonis] Filius fuit Cinyra Cypriorum regis, et Myrrhæ ejus filiæ, quem Venus ardentissime amavit. Hic vero pro templo Veneris metonymice ponitur; ubi, ritu Assyrio, maxima veneratione cum Adonide colebatur: ubique, sicut et in aliis templis, adulteria multa exercebantur.

76 Septima] De Sabbatorum Judaicorum cærimoniis loquitur, ad quas confluebant etiam Romanæ puellæ.

Syro] Judæos Syris fuisse ascriptos a veteribus ex Strabone liquet.

77 Linigera] Isis est, cujus Sacer

dotes, sicut et ipsa, lino induti. Fuit vero Isis eadem quæ Io, Inachi filia, quam Jupiter adamavit, deinde Junonis metu in vaccam mutavit, tandem pristinæ formæ apud Ægyptios restituit, ubi nomen et honores divinos meruit.

Memphitica] Fuit Memphis urbs Ægypti, unde Romam advecta sacra Isiaca.

Juvenca] Jam vidimus ante fuisse vaccam, quæ postea Isis fuit.

78 Quod fuit] Illam nempe Jupiter amavit adulteram.

80 Flammaque] Amor. Arguto] Propter litigantium voces, et convicia.

81 Qua] Qua, parte scilicet. De foro Cæsaris loquitur, juxta quod tem plum Veneri exstruxit ; quo ante Appius Censor aquam duxerat, quam hic Poëta Appiada patronymica forma appellat.

82 Pulsat] Cum scilicet, vi ex tubis

Illo

Illo sæpe loco capitur consultus Amori:
Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi.
loco desunt sua verba diserto:
sæpe
Resque novæ veniunt, causaque agenda sui est.
Hunc Venus e templis, quæ sunt confinia, ridet.
Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu præcipue curvis venare theatris.

Hæc loca sunt voto fertiliora tuo.

Illic invenies, quod ames, quod ludere possis,
Quodque semel tangas, quodque tenere velis.

85

90

Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
Granifero solitum cum vehit ore cibum;
Aut ut apes, saltusque suos et olentia nactæ
Pascua, per flores et thyma summa volant;
Sic ruit in celebres cultissima foemina ludos:
Copia judicium sæpe morata meum.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ.
Ille locus casti damna pudoris habet.

95

100

ferit aërem aquis emissis. Jurisconsultus ibi sæpe corripitur a Cupidine; et qui aliis consuluit, ipse non consulit sibi. Ibi sæpe verba sua destituunt disertum; et res nova veniunt, et causa sua est defendenda. Venus irridet hunc e templis quæ sunt vicina. Qui erat modo patronus, optat jam esse cliens. Sed tu exquire præsertim in theatris curvis: hæc loca sunt uberiora desiderio tuo. Reperies ibi quod ames, quod queas fallere, et quod semel tangas, et quod cupias tenere. Quemadmodum formica crebra meat et remeat per agmen longum, cum trahit escam solitam ore granifero; vel ut apes, quæ invenerunt saltus suos et pascua fragrantia, volitant per flores et thyma suprema; sic fœmina ornatissima festinat ad ludos celebres. Multitudo sæpe detinuit judicium meum. Veniunt spectatum, veniunt ut ipsa specten tur: ille locus habet detrimenta pudoris casti. Romule, reddidisti primus ludos

81 Alii quæ.-83 Amori fragm. Bo. et cod. Heins. al. amore, vel amoris.86 Sui est cod. Pol. vulgo sua est: unus V. et Pal. subit: Ro. subest.-88 Edd. Aldin. et Bersm. jam cupit.-90 Alii votis...tuis.-92 Mor. C. et al. quod retinere: nonnulli et retinere. Me. 1. Quamque semel tangas, hanc retinere velis.94 O. et quinque al. solidum.-95 Heins. malebat Hymettia nac. Pascua.— 96 Duo Pal, et R. unus per thyma.-97 Vulg. ad celeres. Quidam gratissima :

prorumpit, et in alveum cadit.

NOTE

83 Consultus] Jurisconsultus,inquit, qui ad forum alterius defendendi causa sese contulit, ipse Amori nequit resistere.

cujus puellæ amore jurisperitus irretitus est.

89 Curvis] Ea vero forma exstructa erant theatra.

98 Copia] Puellarum frequentia,

86 Resque nova] Cum, scilicet, ali- inquit, causæ fuit, ne hanc magis

Primus solicitos fecisti, Romule, ludos:
Cum juvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro:
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
Simpliciter positæ; scena sine arte fuit.
In gradibus sedit populus de cespite factis ;
Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam,
Quam velit: et tacito pectore multa movent.
Dumque, rudem præbente modum tibicine Thusco,
Ludius æquatam ter pede pulsat humum;

105

110

anxios, cum Sabina abrepta juvit viros viduos. Tunc neque vela affixa erant theatro marmoreo, nec pulpita fuerant rubra croco liquido. Illic rami simpliciter affixi quos nemorosa Palatia produxerant, fuit scena sine artificio. Populus sedit in gradibus paratis de cespite, quibuslibet ramis operientibus capillos hispidos. Quisque sibi lustrant et oculis signant puellam quam cupiat, et agitant multa pectore tacito. Et dum histrio ter pulsat terram planam, tibicine Thusco modum crassum

alii promtissima: alius pulcherrima.-100 Jun. pudoris erat.-104 Fr. et al. Heins. pulpita tincta.-108 V. quamlibet.-110 Heins. conj. vovent.-111 Margo Bersm. præeunte modos.-112 Ludius Scal. Pol. et pro div. lect, Mo. vulgo

NOTE

quam aliam mihi expeterem.
101 Solicitos] Quia de sibi eligenda
conjuge quisque erat anxius.

102 Cum juvit] De simulatis ludis equestribus agit Poëta, quibus Sabinas rapuerunt Romani, initio populus virorum, et res unius ætatis, nisi matrimonia, frustra a finitimis petita, dolo et manu obtinuissent; ut loquitur Florus histor. 1. 1.

103 Marmoreo] Non modo non fuerunt omnia theatra marmorea, quale Pompeius ædificavit; sed primo subitariis gradibus, et scena in tempus structa, ludos edebant. Immo stantem populum spectavisse scribit Tacitus.

[ocr errors][merged small]

105 Palatia] Fuit Palatium unus ex septem Romæ montibus, ubi ante urbem conditam nemus fuit.

106 Scena] Proprie locus est frondibus septus: sed pro eo sumitur, ubi fabula aliqua a Personis exhibetur, quia intra ejusmodi septa primo versus recitare consueverant Græci.

108 Hirsutas] Utpote intonsorum et incultorum hominum.

Fronde] Eo devenit postea luxus, ut rosaceis aliisque coronati sertis ad ludos scenicos prodirent.

109 Respiciunt] De primis illis Romanis loquitur, qui Sabinas rapue runt. Ceterum longius a scopo abire videtur Poëta; nec mirum nostri ho mines, si ejusmodi damnant fre quentes veteribus digressiones.

111 Rudem] Quia tum artem non satis callebant.

« ZurückWeiter »