Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Jupiter aut in aves, aut se transformat in aurum ;
Aut secat imposita virgine taurus aquas.
Protea quid referam, Thebanaque semina, dentes?
Qui vomerent flammas ore, fuisse boves?
Flere genis electra tuas, Auriga, sorores?
Quæque rates fuerint, nunc maris esse Deas?
Aversumque diem mensis furialibus Atrei?
Duraque percussam saxa secuta lyram?

35

40

Ityn Odrysium. Jupiter se transmutat aut in _aves, aut in aurum: aut taurus scindit aquas, virgine correpta. Quid memorem Protea, et dentes, semina Thebana? Boves extitisse, qui emitterent ignes ore? Sorores tuas, o auriga, profundere electra oculis? Et, quæ fuerint naves, nunc esse Deas maris? Et solem exhorruisse epulas furiales Atrei? Et saxa mota ad lyram pulsatam? Audacia fertilis Poëtarum ex

34 Scr. et alter P. taurus aquam.-37 Vulgo genis auriga tuas (vel suis) electra Burmanni lectionem alter Ma. exhibet.-38 Fuerint octo Heins. vulgo fuerant.-39 Pro furialibus, Francius feralibus.-40 Fr. Be. Sa. et multi al.

sor.

NOTE

Ityn] Filius fuit Terei et Progues, mina Thebana; quia ipse Cadmus una qui in phasianum mutatus est; sed cum quinque ex armatis militibus, prolixe loco jam jam citato ejus ha- qui ex satis dentibus prodierant, Thebes fabulam. bas condidit.

33 Aves] Cygnum puta, cum Ledam decepit; in Aquilam cum Gany. medem rapuit, Asterien vitiavit.

Aurum] Se in aurum Jupiter transformasse dicitur, cum Danaën Acrisii filiam lusit.

34 Virgine] Europa, scil. Agenoris, Phœnicum regis, filia.

Taurus] Ejus animalis induisse formam dicitur Jupiter, cum Europam dorso impositam in Cretam insulam deportavit. Qua de re Metam. lib.

II. 850.

35 Protea] Accusativus est Græcus. De Proteo vero Oceani et Tethyos filio, qui se in varias formas secundum Poëtarum figmenta vertere solebat, antea vidimus.

Thebanaque] Hanc fabulam si ignoras, apud Poëtam ipsum, Metam. lib. II. 102. et sequentibus legere non pœnitebit. Dicuntur vero dentes serpentis, quos Cadmus seminavit, se

36 Qui vomerent] Illi sunt, quos Jason, priusquam aureo vellere potiretur, jugo submisit: quam fabulam scribit Ovid. Metam. vII. 104. et sequentibus.

37 Electra] Illud est, quod vulgo Ambra dicunt; a Latinis, qui succum esse crediderunt, Succinum appellatum.

Auriga] Phaeton intelligitur; cu jus ut et sororum Heliadum fabula narratur Metam. lib. II. a primo ver su ad 366.

38 Quæque rates] Finxit Virgilius Æneæ naves, ne a Rutulis incenderentur, in Cybeles gratiam a Jove in marinas Nymphas mutatas fuisse.

39 Aversumque] Fingunt Poëtæ Thyestem Atrei fratris uxorem violasse; hunc vero vindictæ causa filios ex adulterio susceptos illi comedendos apposuisse: cujus facinoris horrore Sol retrocessisse fertur.

Exit in immensum foecunda licentia vatum :
Obligat historica nec sua verba fide.

Et mea debuerat falso laudata videri

Foemina: credulitas nunc mihi vestra nocet.

patiatur in infinitum; nec astringit sua verba fide historica. Mea etiam puella debuerat videri falso celebrata: vestra credulitas nunc mihi officit.

percussas lyras.-41 Al. jucunda lic. Fr. Scr. Pal. duo, Be. et octo al. facunda : quindecim jocunda.—44 Vulg. nostra nocet.

[blocks in formation]

Cum mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis;
Moenia contigimus victa, Camille, tibi.

Cum uxor mihi esset orta Phaliscis pomiferis ; pervenimus ad urbem a te subac

1 Pal. 3. et duo al. item ed. prima piniferis.-2 Exc. P. et I. cum octo

NOTE

1 Cum mihi] Cum Nasoni e Phaliscorum gente uxor contigisset, illius gratia ad eos pervenit, ubi sacrorum Junonis ritum edidicit, quem ex hac Elegia cognosces.

Pomiferis] In Phaliscis enim maxima provenit pomorum copia.

Conjux] Tres habuit, quarum utra

hic memoretur, nescio: duas repu diavit; cum tertia conjunctissime vixit.

Faliscis] Phalisci, sen Falisci, urbs fuit et ager in Hetruria.

2 Camille] Fuit M. Furius Camılus vir summa virtute præditus, qui Faliscos ad deditionem coëgit; Ro

Casta sacerdotes Junoni festa parabant

Per celebres ludos, indigenamque bovem.
Grande moræ pretium, ritus cognoscere; quamvis
Difficilis clivis huc via præbet iter.

Stat vetus, et densa prænubilus arbore lucus:
Aspice; concedas numen inesse loco.
Accipit ara preces, votivaque thura piorum;
Ara per antiquas facta sine arte manus.
Hinc ubi præsonuit solenni tibia cantu,
It per velatas annua pompa vias.
Ducuntur niveæ, populo plaudente, juvencæ,
Quas aluit campis herba Falisca suis;
Et vituli, nondum metuenda fronte minaces,
Et minor ex humili victima porcus hara:

5

10

15

tam, Camille. Sacerdotes adornabant festa pia Junoni per ludos celebres, et vaccam patriam: Magna merces moræ cognoscere cærimonias; quanquam via ardua colliculis huc dat iter. Est antiquus lucus, et opacus frequenti arbore: cerne; fatearis numen loco inesse. Altare capit preces, et thura vota a piis: altare constructum sine artificio per manus antiquas. Hinc, postquam tibia præcinuit cantu annuo, pompa solennis procedit per vias stratas. Juvenca candida, quas herba Phalisca parit in campis suis, aguntur, populo favente; itemque vituli minaces nondum reformidanda fronte; et porcus victima minor ex contemto suili; et dux gregis cornu

scriptis culta, Camille: multi juncta tibi, vel tuis.-3 Mor. 3. et ed. prima Junonia.-4 Mss. plerique et prima ed. Et celebres. Exc. I. indigenæque Jovi.— 5-6 Sex Heins. Grande voco meritum. M. unus clivus huc mihi; alter clivus sed via. Be. et unus Heins. via fecit iter; alius ducit iter. Unus Med. et Pol. ritus cognoscere Graios, Difficilis quamvis huc v. præbet i.—-8 Vulgo numinis esse locum.-9 Quædam aspicit pro accipit.-11 Hinc tres Heins. vulgo Hic. Sa. Hac. Sex scripti præsonuit: vulgo personuit.-12 Fr. et Pa. 1. vallatas vias: Scr. vulgatas. Pal. unus aurea pompa: Mor. 1. et Fr. a manu sec. candida pompa.-14 R. Be. et sex al. terra Falisca.-15 P. 2. metuendi fronte minaci.

[blocks in formation]

Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo :
Invisa est domina sola capella Deæ.
Illius indicio sylvis inventa sub altis
Dicitur inceptam destituisse fugam.

20

Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index;
Et pretium auctori vulneris ipsa datur.

Qua ventura Dea est, juvenes timidæque puellæ
Præverrunt latas veste jacente vias.

Virginei crines auro gemmaque premuntur;
Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum Graio velatæ vestibus albis
Tradita supposito vertice sacra ferunt.

Ore favent populi, tunc cum venit aurea pompa;
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.

25

30

adunco per aspera tempora. Sola capra est odiosa Dea domina. Reperta in mediis sylvis illius indicio destitisse creditur a fuga incepta. Nunc quoque index petitur jaculis per pueros; et ipsa datur merces auctori plaga. Adolescentes et pavida puellæ præverrunt vastas vias, qua Dea est accessura, tunicis positis. Capilli virginei ornantur auro et gemmis: et palla splendida velat pedes auratos. Virgines induta vestimentis candidis ritu Græco majorum gerunt submisso capite sacra concredita. Populi favent linguis, tunc cum splendida pompa procedit; et ipsa

17 Scr. Virque gregis. Fr. dura retorvo, vel retorto.-20 Al. detinuisse fugam. Fr. pro div. lect. destituisse viam.-24 Præverrunt Exc. Scal. P. et I. item Arund. pro div. lect. vulgo Præbuerant: unus V. Præbuerunt: unus Med. Velarant: Jun. Prævertunt: alius V. Straverunt.-25 P. 2. R. unus, duo Mor. et tres al. gemmaque teguntur.-26 Med. Et terit.-27 Graio Arund. et pro div. lect. Sa. et Barb. optimus Pal. Graium: Exc. P. Scal. et I. Grato. Vulgo sancte, vel sanctæ.-28 Ša. Condita supposito.-29 Unus Pol. et Mor. favet populus. Francius annua pompa.-30 Fr. Jun. Scr. et plures al. consequiturque.

NOTÆ

17 Duxque gregis] Aries est, cornibus in frontem recurvis conspicuus. Maro quoque virum gregis Caprum appellavit.

18 Domina] Junoni, quæ uxor est Jovis, qui in omnia dominium habet.

20 Dicitur] Obscura est fabula, quam hic tangit Poëta. Bis autem fugisse Juno traditur: semel cum virginem adhuc, Jupiter, Amoris impulsu, persecutus est, ipse tum cucuJus factus: deinde cum metu Gigantum Dii omnes in Egyptum profu

gerunt. Satius videtur, quæ hic memorat Poëta, ad priorem fugam referre.

21 Index] Capella, scil. quæ fugientem Junonem prodidit.

25 Virginei] Earum, scilicet, puel. larum, quæ Junoni sacra faciunt.

27 Graio] Græcarum fœminarum more ornato; namque Phalisci ex Græcis erant oriundi.

Albis] Albarum enim vestium usus in sacrificiis.

29 Ore favent] Id est, tacent. Ho

Argiva est pompa facies: Agamemnone cæso,
Et scelus et patrias fugit Halesus opes.
Jamque pererratis profugus terraque, fretoque,
Moenia felici condidit alta manu.

Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos..

Sint mihi, sint populo semper amica suo.

35

Juno subsequitur suas sacerdotes. Species pompæ est Argiva; Halesus, Agamemnone interfecto, effugit et parricidium et divitias patrias. Et profugus jam pervagatus terram et mare, excelsos muros posuit fausta manu. Ille docuit suos Phaliscos sacra Junonia. Sint mihi semper propitia, sint populo suo.

Al. suos.-33 Ed. Gryph. ann. 1554. terraque marique.-34 Fr. Be. et 14. al. cum ed. prima condidit apta: Pol. aucta.-35 Francius corr. Junonis sacra. -36 Idem legebat Sit mihi, sit populo. Fr. et P. 2. pro var. lect. amata suo.

NOTE

rat. Od. lib. III. Favete linguis : carmina non prius Audita, Musarum sacerdos, Virginibus puerisque canto.' 31 Argiva] Græca.

Caso] Ab Ægistho adultero, et Clytæmnestra uxore.

32 Halesus] Alii aurigam, alii fili

um faciunt Agamemnonis.

34 Mania] Phalesum scil. oppidum a suo nomine præposito; quod postea Phaliscum appellarunt.

36 Sint amica] Seu potius Juno ipsa, in cujus honorem sacra celebran

tur.

ELEGIA XIV.

Ad amicam, si peccatura est, ut occulte peccet.

NON ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso;

Sed ne sit misero scire necesse mihi.

Nec te nostra jubet fieri censura pudicam;
Sed, tantum tentes dissimulare, rogat.

Non peccat, quæcumque potest peccasse negare;
Solaque deformem culpa professa facit.

5

1 Scr. recusem.-4 Tantum tentes Exc. I. vulgo tamen ut tentes: Me. et Be. tantum ut tentes: Pal. Hoc tamen ut. Al. rogo.—6 Al. Solaque famosam: alter M. So

« ZurückWeiter »