Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

Ergo ego nescio cui, quem tu complexa tenebas,

Excubui clausam, servus ut, ante domum.
Vidi ego, cum foribus lassus prodiret amator,

Invalidum referens emeritumque latus.
Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo :

Eveniat nostris hostibus ille pudor.
Quando ego non fixus lateri spatiantis adhæsi,

Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes ?
Scilicet et populo per me cantata placebas :

Causa fuit multis noster amoris amor.
Turpia quid referam vanæ mendacia linguæ,

Et perjuratos in mea damna Deos?
Quid juvenum tacitos inter convivia nutus ;

Verbaque compositis dissimulata notis ?

20

Ergo ego nescio cui, quem tu amplexa fovebas, vigilavi, tanquam servus, ante doz' mum obseratam. Aspexi, cum amator defessus domo exiret, reportans latus infirmum et emeritum. Hoc tamen minus est, quam quod sum aspectus ab illo. Ille pudor contingat nostris hostibus. Quando ego non astiti nexus lateri prodeambulantis, ipse tuus custos, ipse maritus, ipse comes? Nempe etiam grata eras populo me stipata. Noster amor fuit multis causa amoris. Quamobrem commemorem indecora mendacia fulsæ linguæ, et Deos perjurio violatos in mea dispendia? Quam. obrem referam secretos nutus adolescentum inter epulas, et verba tecta signis arte

........

dum tu compl. Pal. 1. nescio quem tu nunc.-12 Exc. Scal. P. et I. ante forem. -13 Meliores ego non agnoscant. Unus Mor, et alius prodiret apertis.- 17 P. cum al. patienter adhæsi. — 19 Alii Scilicet ut, vel et g...placebat. Fr, et Pal. can.

NOTÆ

quitiæ suæ mancipium.

15 Visus] Humi stratus, scil. et 10 Ponere] Ad amicæ fores, scil. ejus causa foribus repulsus.

11 Nescio cui] Id est, Inhonestissi. 17 Quando non] Puellæ collata be. mo forte homini.

neficia exprobrat, primumque quod 12 Excubui] Tota nocte vigil, qua- semper in ea colenda assiduus fuerit. si custos, ante ostium permansi. 21 Linguæ ] Tuæ, scil.

13 Vidi ego] Qua re nihil quicquam 23 Nutus] Quibus te me solum dorius. Retinui ego, quia etiam ad amare indicabas. majorem emphasim facit.

24 Verba] Prolixe antea, quomo14 Emeritum] Quinam dicantur do signis variis, animi sui cogitata milites emeriti, ii, scilicet, qui tempus inter sese amantes patefacerent, militiæ dicatum absolverunt, notum aliis dissimularent, a Poëta nostro esl; unde quid sit latus emeritum fa- didicimus. cile est conjicere.

25

30

Dicta erat ægra mihi; præceps amensque cucurri:

Veni ; et rivali non erat ægra meo. His, et quæ taceo, duravi sæpe ferendis :

Quære alium pro me, qui queat ista pati. Jam mea votiva puppis redimita corona,

Lenta tumescentes æquoris audit aquas. Desine blanditias, et verba potentia quondam,

Perdere : non ego sum stultus, ut ante fui. Luctantur, pectusque leve in contraria tendunt,

Hac amor, hac odium; sed, puto, vincit amor. [Odero, si potero; si non, invitus amabo :

Nec juga taurus amat; quæ tamen odit, habet.]

35

confictis? Dicta erat mihi ægrota: celer et exanimis accurri. Accessi ; et non erat ægrota meo rivali. Ego potui sæpe hæc, et quæ prætermitto, tolerare. Quare

alium, qui possit ista ferre pro me. Jam mea navis cincta sertis votivis, læta audit Auctus maris turgescentes. Omitte profundere blanditias, et verba olim valentia : ego non sum demens, ut fui prius. Pugnant, et hinc amor, hinc odium incertum animum in diversa trahunt : sed, credo, amor superat. Odero, si queam: si non, coactus amabo. Neque taurus juga diligit : habet tamen, quæ odit. Odi impro

tata: vulgo comitata.—26 Veni ; et rivali scripti plerique cum pr. Ed. In Mss. abest copula et.—28 Queat Med. et ed. prima : vulgo relit.-30 Lenta Arund. vulgo lata.-32 Scr. ego nunc.—33 Be. pectusque meum. Alii in con

NOTÆ

[ocr errors][ocr errors]

25 Dicta erat] Optime tertia per- rliam, cujus amore non amplius tesona, ad declarandum magis dolorem neretnr, me tabula sacer Votiva suum, utitur.

paries indicat uvida Saspendisse po26 Veni] Placuit clar. Heinsio co- tenti Vestimenta maris Deo.' pulam ex plurimis scriptis reponere

30 Lenta] Vulgo læta: quæ, in Veni; et rivali.

tuto posita, tempestatis vim et frago27 His] Quæ passus sum, ante rem contemnat. Per puppim vero, commemoratis.

navem ; per navem, Poëtam navi vec. Duravi] Istud iracunde pronunti. tum ; per vectum esse, amare; per andam, indignante Poëta, quod in. lætum esse, amoribus finem imposu. digna tam multa pati potuerit. isse, tropice et allegorice, intelligas.

29 Votiva] Plurima vovere sole- Tumescentes] Per hanc allegoriam, bant tempestate deprehensi præser- aut metaphoræ continuationem, ex tim, quæ Diis, ubi periculam effugis. tumescentibus aquis puellæ levita. sent, grato animo persolverent: quo tem, repulsas, aliaque ejus generis, alludens Poëta, se jam in porta dicit quæ amatorem percellant, cognosce. navigare, nec amplias amoris tem- 32 Sum] Scriverianus rectius hapestates reformidare, parata, qua Diis gratum animum testetur, corona. Eo 33 Luctantur] Jam deferbuit Poëmodo scripsit Horat. Od. 1. 5. ad Pyr. tæ ira, rursumque ad ivgenium, Amo.

[ocr errors]

4

bet nunc.

40

Nequitiam fugio; fugientem forma reducit:

Aversor morum crimina; corpus amo.
Sic ego nec sine te, nec tecum vivere possum :

Et videor voti nescius esse mei.
Aut formosa fores minus, aut minus improba, vellem.

Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta movent odium; facies exorat amorem.

Me miserum ! vitiis plus valet illa suis.
Parce, per o lecti socialia jura, per omnes,

Qui dent fallendos se tibi sæpe, Deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,

Perque tuos oculos, qui rapuere meos;
Quicquid eris, mea semper eris: tu selige tantum,

Me quoque velle velis, anne coactus amem?

45

50

bitatem: pulchritudo me aversantem revocat. Fugio malos mores; corpus amo. Sic ego nec possum vivere sine te, nec tecum: et videor ignorare meum desiderium. Optarem, aut esses minus pulchra, aut minus proterva. Forma tam elegans non congruit cum pravis moribus. Delicta excitant odium ; pulchritudo impetrat amo

Me miserum ! illa plus potest, quam sua vitia. Ignosce, per o jura jugalia tori, per omnes Deos, (qui se tradant sæpe tibi deludendos,) et per tuam formam mihi instar potentis numinis, et per tuos oculos, qui abstulerunt meos ; quicquid eris, semper eris mea: tu elige tantum, anne cupias me quoque cupere, anne amem invi

rem.

traria ducunt: nonnulli vertunt.-34 Al. vincet.-37 P. reducet.-43 Vulgo merent odium.44 Me. alter plus placet.—46 Dent N. vulgo dant.

NOTÆ rem scil. redit.

42 Facit] Pertinet; spectat. 35 Odero] Hoc distichon Ovidia. 43 Facta] Amicæ scilicet improba. num non censuit clar. Heinsius : nec 44 Vitiis plus] Vide quonam modo sine causa.

intelligas; an, quod mores non amo37 Nequitiam] Amicæ levitatem, rem prohibeant? qnomodo explicant improbitatem, &c.

alii; anne, quod etiam vitia amorem 38 Morum crim.] Pravos amicæ adaugeant ? quo senso dixit Terenti. mores.

anus ille Thraso Quanto spei est 39 Nec sine te] Quia corpus amo. minu', tanto magis amo.' Nec tecum] Quia mores aversor. 45 0] Precantis et maxime op

40 Et videor] Sumus certe eo mo- tantis est particula. do fere omnes inter boni malique an- 46 Dent] Dant habent codices prope gustias propter impuritatem et con- omnes: illam vero lectionem ex cotrarietatem ex peccato contractam dice Neapolitano retraxit clar. Heins. ubique propemodum coarctati; ut Fallendos] Cum ipsos perjurio quid velimus nolimus, quid optan.

violas. dum fugiendam plerumque nescia- 50 Me velle] Id est, Me toto animo mus.

te amare. Sed vide quam ingeniose

Lintea dem potius, ventisque ferentibus utar ;

Ut quamvis nolim, cogar amare tamen.

tus? Pandam potius vela, et fruar ventis secundis ; ut quanquam recusem, cogar tamen amare,

NOTÆ

petat ut mores mutet pnella.

51 Dem] Dum sibi ipsi Poëta banc legem ponit, ut passis velis in amo. rem ruat, eadem opera puellam mo

rum pravitatem dediscere hortatur.

Ferentibus utar] Metaph. est a navigatione petita.

ELEGIA XII.

Dolet amicam suam ita suis carminibus innotuisse, ut rivales

multos sibi pararit.

Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti

Omina non albæ concinuistis aves ?
Quodve putem sidus nostris occurrere fatis ?

Quosve Deos in me bella movere querar ?
Quæ modo dicta mea est, quam cæpi solus amare,

Cum multis vereor ne sit habenda mihi.

5

Quis fuit ille dies, quo nigræ aves cecinistis auguria semper tristia amanti? Vel quod credam astrum nostris fatis obstare? Vel quos Deos doleam bella in me exci. tare? Metuo, ne illa quæ modo dicta est mea, quam cæpi solus amare, sit mihi ha

3 Al. occurrere votis.—4 Fr. a manu sec. bella parare.—6 Jun. sit amanda.

NOTÆ 2 Non albe] Nigræ, infelices.

3 Sidus) Vim maximam in hæc inConcinuistis] Nihil opus esse arbi. feriora influere sidera procul est om. tror de vana Ethnicorum circa hujus ni dubio ; cuiqnam perspectam esse generis avium garritum disserere, cum vix crediderim. etiamnum hodie ejus vanitatis inter 6 Quæ modo] Jam querendi causam Christianos videamus reliquias.

aperit.

1

10

Fallimur ? an nostris innotuit illa libellis ?

Sic erat ; ingenio prostitit illa meo.
Et merito : quid enim formæ præconia feci?

Vendibilis culpa facta puella mea est.
Me lenone placet: duce me perductus amator.

Janua per nostras est adaperta manus.
An prosint, dubium ; nocuerunt carmina certe:

Invidiæ nostris illa fuere bonis.
Cum Thebe, cum Troja forent, cum Cæsaris acta;

Ingenium movit sola Corinna meum.
Aversis utinam tetigissem carmina Musis;

Phoebus et inceptum destituisset opus ! Nec tamen, ut testes mos est audire Poetas,

Malueram verbis pondus abesse meis.

15

20

benda cum multis. Decipimurne ? an illa clara facta est nostris libellis ? Sic erat : illa in publicum venit ingenio meo. Et jure : quamobrem enim pulchritudinem celebravi? Puella facta est venalis meo vitio. Grata est me conciliante: amator per. ductus me duce. Fores sunt reseratæ nostris manibus. Incertum est, an versus juvent ; profecto obfuerunt : illi fuerunt invidiæ nostris bonis. Cum Thebe, cum Troja, cum Cæsaris gesta in medio essent ; sola Corinna detinuit meum ingenium. Utinam operam adhibuissem carminibus Musis invitis ; et Phæbus dereliquisset opus inceptum. Nec tamen consuetudo est audire Poëtus, tanquam testes : præoptassem

-8 Al. Sic est. Sa. et duo al. sic erit.—11 Al. pro luctus : Be. Jun. Mor. unus, et quatuor al. conductus. Mor. 1. perd. adulter.-13 Al. carmina semper. Al. docuerunt carm. semper.--15 Vulg. Theba, cum Troja forent.-17 Al. Adver

NOTÆ

8 Sic erat] Cognita non erat pu- maria; in cujus describendis bellis ella, de qua loquor, carminibus meis Statius Poëta operam suam colloca. innotuit.

vit. Ejus hoc in loco meminit Naso, Prostitit] Prostare est turpitudine sese ipse increpans, quod neglecta corporis quæstum facere, ut mere- Carmini tam apta materia, Corinnam trices, inquit Dominicus. Verum di- solam versibus suis celebraverit. cit; quanquam hoc statim turpissimo Cæsaris acta] Istud in gratiam Cæsensu hoc in loco exponere, durius- saris dicit. culum videretur, nisi ipse Poëta se- 17 Aversis] Ita ut nullus carmina quentibus monstraret, quod nihilomi- mea legere dignatus esset; neque pus est paululum molliendum.

adeo Corinna innotuisset. 9 Quid] Propter quid? Seipsum 18 Phæbus] Apollo enim Poëticæ accusat, quod amicam laudando pro- inventor, qui Musis præest, nisi cui. pemodum venalem ipse produxerit. piam faveat, bonos versus non potest

15 Thebe] Urbs fuit Bæotiæ a Cad. scribere. mo condita, regionis quondam pri- 19 Nec tamen] Cum sese scripsisse, Delph. et Vur. Clas. Ovid.

2 0

« ZurückWeiter »