Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,

Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
Te, Dea, munificam gentes ubicumque loquuntur:

Nec minus humanis in videt ulla bonis.
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni;

Nec notum terris area nomen erat.
Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant:

Hæc erat, et teneri cespitis herba, cibus.
Prima Ceres docuit turgescere semen in agris;

Falce coloratas subsecuitque comas:

10

riduo. Flava Ceres, circumdata subtiles capillos spicis, cur prohibes nostra gaudia
tuis sacris? Nationes te ubique celebrant beneficam, o Dea; nec ulla minus invidet
commodis hominum. Antea nec hispidi agricolæ frigebant frumenta : nec area erat
nomen cognitum terris: sed quercus prima oracula præbebant glandem. Hæc, et
herba mollis cespitis, erat esca. Prima Ceres monstravit semen tumere in arvis ; et

2 Quidam in viduo : alii medio.—3 Tenuem...capillum R. et Fr.–4 Alter P.
et alius Cur prohibes.—5 P. gentes ubi quæque : F. gentes quæcumque.6 Al.
invidet illa. Sa, et duo al, invidiosa bonis.-8 Unus Mor. et Be. in terris.

NOTÆ

Cerealis] Cereri, frugum Deæ, di- telligitur.
cati.

8 Area] Locus est creta consolida-
2 Vacuo] Quo nefas est virum tem- tus, ubi sectæ fruges teruntur.
pore Cerealis sacri venire.

9 Oracula] Quercnbus in genere
3 Flava] Propter maturæ segetis illud tribuit, quod earum proprium
colorem.

fuit quæ apud Dodonam Epiri civita-
4 Nostra] Nostrum amantium. tem in nemore Jovi sacro consitæ

5 Munificam] Propter fruges, quas erant, a quibus responsa data fuisse
prima dicitur invenisse, quæ et ejus voluerunt Poëtæ. ' Quercus, oracula?
usun, et servandi et serendi modum, appositio est.
docuit.

10 Hæc] Glans, scilicet.
6 Nec minus invidet] Adeoque est 11 Turgescere] Id est, Docuit in
maxime munifica: ut minus sit cre- genere, quomodo crescerent segeţes,
dere eam amantium lacrymis gaudere. quoque pacto triticum seminandum

7 Ante] Quam Ceres, scil, frumenti esset. Terræ vero humore prius tur-
usum docuisset.

gescit granum, quam ex ejus corrup-
Hirsuti] Asperi, inculti, sylvestres. tione radix plantaque concrescat.

Torrebant] Quo melius frangeren- 12 Comas] Fruges maturas et fla.
tur et molerentur. Virg. Æneid. 1. vas, quæ sunt quasi segetis coma.
frugesque receptas Et torrere pa- Sed memineris hoc in loco Cererem
rant flammis et frangere saxo.' Terram ipsam esse nonnullis, cujus

Farra] Far omne est genus fru- coma sint fruges.
menti; præsertim vero optimum in.

[ocr errors][ocr errors]

15

Prima jugo tauros supponere colla coëgit;

Et veterem curvo dente revellit humum.
Hanc quisquam lacrymis lætari credit amantum,

Et bene tormentis secubituque coli?
Nec tamen est (quamvis agros amet illa feraces)

Rustica ; nec viduum pectus amoris habet.
Cretes erunt testes; nec fingunt omnia Cretes :

Cretes, nutrito terra superba Jove.
Illic, sideream mundi qui temperat arcem,

Exiguus tenero lac bibit ore puer.
Magna fides testi : testis laudatur alumno.

Fassuram Cererem crimina nota puto.
Viderat Iasium Cretæa Diva sub Ida

Figentem certa terga ferina manu.

20

25

resecuit falce comas colore distinctas. Prima subegit tauros submittere colla jugo ;
et proscidit requietum agrum adunco vomere. Hanc quisquam existimet gaudere
lacrymis amantum, et bene honorari suppliciis et secubitu ? Nec tamen, ( quanquam
illa diligat campos fertiles,) est agrestis ; nec gerit pectus vacuum amore. Cretes
erunt testes; nec Cretes omnia mentiuntur ; Cretes, tellus magnifica Jove educato.
Ilic, qui moderatur templa siderea mundi, cum puerulus esset, lac suxit molli ore.
Ampla fides testi : testis approbatur alumno. Arbitror Cererem agnituram flagi.
tia vulgata. Dea intuita erat sub Ida Cretensi Iasium transfodientem terga ferina

10 Al. Hæc cibus, et t. c. h. torus.—13 Jugo Exc. Pol. vulgo jugis.—15 Al.
lætari ridet, vel credat.-17 Scr. colat illa: V. et Pal. 1. habet illa. Pro feraces
Francius conj. feroces.--18 Al. vacuum pectus.—20 P. Crete: Pal. Crete est.
-21 Pal. 1. Mor. 2. et Fr. sidereum...axem.--24 Crimina nostra quinque ex

NOTÆ
13 Tauros) Ut aratrum traherent, commendavit, atque educandum de-
scil.

dit.
14 Veterem) Quia inculta.

21 Sideream] Sideribus distinctam.
Curvo] Periphrasis est vomeris. Cælum est.

15 Hanc] Tot beneficiis hominibus 22 Lac] Quod ex capra Amaltheam
collatis celebrem.

una cum sorore Melissa Jovi præbu.
16 Tormentis] Quæ patiantur aman- isse voluerunt Poëtæ..
tes a se invicem disjuncti.

23 Testi) Cretæ terræ, scil. aut.
18 Rustica] Severa ; difficilis. ejus incolis.

19 Nec fingunt] Hoc dicit, quia Laudatur] Probatur. Poëtæ qaia
tritissimo proverbio Cretes pro men- maxime opus est testimonio, ideo
dacibus apnd omnes veniebant: quod magno conatu Cretensibus mendaci-
nequidem tacuit sacra pagina.

bus a Jove ipso fidem studet facere.
20 Nutrito] Quem Rhea, Saturni 24 Fassuram Cererem) Sic Geta
uxor, mariti voracitati subtractum, Terentianus de Æschino, quem hu-
pympbis in Dictæo monte Cretæ juscemodi furti arguere difficile erat;

30

Vidit, et ut teneræ flammam rapuere medullæ ;

Hinc pudor, ex alia parte trahebat amor.
Victus amore pudor: sulcos arere videres;

Et sata cum minima parte redire sui.
Cum bene jactati pulsarant arva ligones,

Ruperat et duram vomer aduncus humum,
Seminaque in latos ierant æqualiter agros;

Irrita decepti vota colentis erant.
Diva, potens frugum, sylvis cessabat in altis:

Deciderant longæ spicea serta comæ.
Sola fuit Crete fæcundo fertilis anno :

Omnia, qua tulerat se Dea, messis erant.

35

manu haud dubia. Intuita erat, et, ut mollia viscera flammam conceperunt, (hinc
pudor, illinc amor rapiebat,) pudor superatus est amore.

Cerneres sulcos arescere,
et segetes provenire cum minima parte sui. Cum ligones fortiter immissi agros
inverterant, et curvus comer prosciderat duram terram, et semina æqualiter sparsa
fuerant per vasta arva; optata elusi agricolæ erant vana. Dea segetibus præsidens,
quiescebat in excelsis sylvis : coronæ spiceæ defluxerant prolixis capillis. Sola Creta
fuit ferax anno fertili. Omnia, qua Dea incesserat, erant messis. Ipse locus syl-

melioribus, testante Heinsio.—25 Iasion unus V.-27 Quatuor Mss. et ed.
prima teneras flammæ rap. medullas.—28 Al. ex illa : Sa. ast alia.-31 Al. pul-
sarunt : I. purgarunt.-33 Fr. Sa. Be. et 14. alii steterant æqual. Mor. 3. ierant
æqualia campos.-35 Al. silvis errabat.— 36 Al. longe. Alter Mor, longa...coma.

NOTÆ
• Postremo,' inquit,'non negabit.' 30 Cum minima] Vix tantum de.

25 Viderat] Cereris amores narrare metebatur frumenti, quantum satum
occipit.

fuerat.
Iasium] Erat ille Jovis ex Electra 31 Cum bene] Licet optime terram
filius: qui amore Cereris amens, ei.

coluissent.
que vim inferre volens, fulmine ictus 33 Æqualiter] Huc illuc, nempe,
occubuit; ut scribit Apollodorus. spargi debet semen æqualiter, non

Cretæa] Ad distinctionem Idæ, uno loco profundi.
Phrygiæ montis.

34 Irrita] Quia frugum Dea Ceres
Diva] Ceres, scil.

amore capta, vota audire non cura-"
Ida] Monte Cretæo.

bat; quod etiam insequentibus cau-
26 Figentem] Jaculo percutientem, satur Poëta.
trapsverberantem.

35 Potens frugum) Ceres scil.
Certa] Quæ certo feras attingeret. Sylvis) Ubi venari solebat Jasius,
27 Flammum) Amorem.

quem illa amabat.
29 Arere] Amore scilicet Ceres 36 Deciderant] Ex Amoris impati.
frugum Dea, aut ipsa Terra tabes- entia, scil. Corona vero spicea ornari
cens, pleraque omnia arida et sicca Cererem frugum Deam notum est.
necessario fecit.

38 Omnia, qua] Quocumque ibat

[ocr errors]

40

Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide,

Et ferus in sylva farra metebat aper.
Optavit Minos similes sibi legifer annos :

Optavit Cereris longus ut esset amor.
Quod tibi secubitus tristes, Dea flava, fuissent;
Hoc

cogor sacris nunc ego ferre tuis.
Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta;'

Regnaque, quam Juno, sorte minora regat ?
Festa dies, Vencremque vocat, cantusque merumque.

Hæc decet ad dominos munera ferre Deos.

45

varum, Ida albicabat aristis, et trux aper carpebat frumenta in sylva. Minos legislator expetivit sibi annos pares: expelivit ut amor Cereris diu duraret. Quod secubitus tibi fuissent injucundi ; hoc ego nc cogor pati tuis sacris. Quamobrem ego sim mostus, cum sit tibi filia inventa ; et regna possideat sorte Junoni proxima! Dies feriata, arcessit Venerem, et cantus, et vinum. Decet præbere hæc dona Deis dominis.

--38 Pal. Optima, qua...erat,—39 Ha. Ille locus. Vulgo Idæ.--42 Heins. Cereri. –43 Quod unus Pal. vulgo Qui: al. Quid.—44 Hoc idem Pal. vulgo Hos.45 Vulg. sum tristis.—46 Al. quæ Juno. P. et sex al. sorte minore.—47 Al. Cereremque colat.48 Mor. 1. Hæc docet.

NOTÆ frugum copiam inducebat.

cum rapuisset Pluto, toto orbe ac. Messis] Pro iis frugibus, quas de- censis tædis, non sine summo ejulatu metere possis.

Ceres quæsivit. 39 Canebat] Procul visentibus ca- 46 Regnaque] Infernum scil. Nul. pa seu albescentia videntur arva fru- lam dieit esse causam, quamobrem in gibus maturis consita.

Cereris solennibus amantes tristes 41 Minos] Rex Cretæ, qui primus esse oporteat, cum ipsa filiam ProCretensibus leges dedisse dicitur. serpinam inferorum reginam invene.

42 Longus] Ut diutius fertilis sua rit. terra esset.

Minora] Quia Jovi in orbis divi, 44 Hoc] Secubitus tristes proptersione cælum obtigit; ut dictum ansacra Cereris. Quod quidem prohi

tea. bentis voce pronuntiandum est. 47 Festa dies] Cereri sacra.

45 Nata] Proserpina, scil. quam Veneremque] Id est, ejus gaudia.

[ocr errors][merged small][merged small]

Ad amicam, a cujus amore discedere non potest.

5

Multa diuque tuli: vitiis patientia victa est.

Cede fatigato pectore, turpis Amor.
Scilicet asserui jam me, rupique catenas:

Et quæ depuduit ferre, tulisse pudet.
Vicimus ; et domitum pedibus calcamus Amorem :

Venerunt capiti cornua sera meo.
Perfer, et obdura; dolor hic tibi proderit olim :

Sæpe tulit lassis succus amarus opem.
Ergo ego sustinui, foribus tam sæpe repulsus,

Ingenuum dura ponere corpus humo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Multu passus sum et diu; patientia superata est vitiis. Discedito pectore defesso, indecore amor. Nempe jam me vindicavi, et effugi vincula: et pudet gestasse, quæ non puduit gestare. Superavimus ; et premimus pedibus subditum Cupidinem. Turda cornua orta sunt meo capiti. Usque patere, et te confirma; hæc ægritudo te aliquando juverit. Sæpe succus ingratus remedium præbuit jacentibus. Ergo ego toties rejectus a janua, potui demittere corpus liberum in terra dura.

1 Multi codd. diu tulimus.—2 V. tristis Am. unus Med. dulcis.—3 Rupique Scr. vulgo fugique.--4 Depuduit Exc. I. vulgo non puduit.—5 N. et al. Vincimus. Alter Med. et dominum.--8 Sa, et tres al. tulit lapsis.—11 Jun. nescio quem

NOTÆ 1 Tuli] Passus sum ex Amore, aut cæpi indignari, et rebellare, ant ad. amicæ nequitia.

versus Amorem recalcitrare. Sic dix. Vitiis] ' In amore hæc omnia insunt it alibi, ' Panper corpua sumit.' Nec vitia, injuriæ, Suspiciones, inimici. molto aliter Horatius alicubi. tiæ, induciæ, Bellum, pax rursum,' 7 Perfer] Usque patere. inquit servus ille Terentianus Par- Dolor] In patiendo et Amori resis

tendo scil. Quam vero prope jam 3 Asserui] A servitute liberavi; in victus est qui dolet, nisi sedulo et libertatem me vindicavi.

omni tempore sibi cavet! Catenas] Quibus me Amor et ami. 8 Lassis] Morbo jacentibus. ca irretiverant, scil.

9 Ergo ego] Optime, ut amorem 4 Depuduit] Non puduit ; quod suum radicitus revellat, ejus incomomnes prope exhibent codices. moda recordatur et miserias : quan.

6 Cornua) Pro animi virtute. Sero quam brevi ea omnia contemnet ne

meno.

« ZurückWeiter »