Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

At vos, quo lubet, hinc abite, lymphæ,
Vini pernicies, et ad severos
Migrate : hic merus est Thyonianus.

tis; tu vero aqua, exitium vini, hinc facesse, quocumque volueris, et ad austeros abi: iste merus est Thyonianus.

NOTÆ

profertur: hoc fecit forsan, ut ad au ouw, vel a matre ipsius Thyone, quæ rem melius sonaret versus.

et Semele dicta est. Unde merus Thy7 Thyonianus] id est, Bacchicus. onianus idem est ac merum vinum, seu Bacchus enim dictus Thyoneus, vel a merus vini liquor.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

O Pisonis commilitones, optime Veranni, et tu, mi Fabulle, comitatus inutilis ; accommodatis sarcinis et paratis, quas res agitis ? An abunde tolerastis algorem, et

NOTÆ

1 Pisonis comités] Piso ille extre- git Catullus tenuitatem pauperiemmæ audaciæ homo, ut refert Sallusti. que Verannii et Fabulli, qui carebant us, in Hispaniam Quæstor pro Præ- sarcinarum impedimentis, nec multos tore missus fuerat, annitente maxime rerum utensilium fasciculos habe. Crasso, quod ipsum Cn. Pompeio in bant. imicum cognovisset : neque tamen 4 Cum isto Vappa] Pisone scilicet Senatus invitus Provinciam dederat; homine vili ac sordido. “Vappa' vis quippe fædum hominem a Rep. pro num est acidum, corruptum et vitio. cul esse volebat. Hunc Pieonem in

sum. Hic sumitur pro ignavo, dege. Hispaniam secuti fuerant Verannius neri, ac probroso hominé. Persius : et Fabullus amici Catulli, neque cum Vappa et lippus, et in tenui farraeo quicquam lucri fecerant.

gine mendax,' 2 Aptis sarcinulis) Jocose perstrin

10

Ecquidnam in tabulis patet lucelli
Expensum ? ut mihi, qui meum secutus
Prætorem, refero datum lucello :
O Memmi, bene me, ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti.
Sed, quantum video, pari fuistis
Casu : nam nihilo minore verpa
Farti estis. Pete nobiles amicos.
At vobis mala multa Di Deæque
Dent, opprobria Romuli Remique.

15

esuriem cum Vappa isto? Quid lucri in vestris rationibus expensum patet? Ut et mihi accidit, qui comitatus prætorem meum in tabulis expensum refero pro quæstu. *** Verum, ut intelligo, simili fortuna fuistis *** expete jam illustres amicos. At vero, vobis, o Romuli et Remi, probra Reipublicæ, et Di et Deæ inferant multa incommoda.

8 Heins. tentabat, ratum in lucello, vel, datum in lucello.-9 In edd. Mur. et aliis bic novum Carmen exorditur, sed contra fidem codd. et edd. vett. excepto cod. Oxon. ut testantur Stat. Voss. et Ed. Cant. Qui hoc Carmen divellunt, fuisti pro fuistis in v. 11.

et Es fartus pro Farti estis in v. 13. invitis codd. legunt. Heins. modo pro Es fartus vult Is fartus ; modo probat quod Stat. codd, habent, pari fuistis Casu, et Farti estis; modo recte cod. Oxoniensem ex uno duo Epigrammata facere judicat.--10 Voss. pro lentus ex vett. libb. reposuit tentus.

NOTÆ 7 Secutus Prætorem] C. scilicet • Verpæ' et ' Verpi' Judæi dicti Memmium, cui Lucretius opus suum sunt, ab inversa pellicula. Esto alii inscripsit, qui Romæ Prætura func. dicant a verrendo podice. Juvenal. tus Bithyniam Prætor obtinuit, quo Sat. xiv. “Quæsitum ad fontem solos eum secutus Catullus nihil lucri fecit; deducere verpos.' ut hic et supra Carm. x. conqueritur. 13 Farti] Repleti ; unde farcimi.

8 Refero datum lucello] Id quod sequi- na, quæ et insicia dicuntur. tur, et quod indignabundus per ex Nobiles amicos] Invebitur in li. clamationem declarat, quod videlicet bidinem nobilium et magistratuum ab illo irrumatus fuit, ad ipsum ser Romanorum, eorumque carpit mores, monem convertit, dicens, O Memmi, qui comites ac milites suos nefario tu lentus in seminis emissione bene flagitii genere contaminarent. ac diu me supinum irrumasti tota ista 15 Romuli Remique] Romanorum trabe, pene tuo, ac membro magno proceres, Romuli ac Remi dicuntur a et instar trabis. Per circumlocutio- Poëtis, ducto nomine ab illis Roma nem enim de membro illius loquitur. conditoribus. Plerique sic locum

12 Nihilo minore verpa] Membro hunc interpretantur, ut existiment virili illius non minore quam fuerit Romuli Remique esse in genitivo casu, Memmii videlicet. Verpa enim mem nos in vocativo plurali esse putamus. brum dicitur præputio, unde Delph. et Var. Clas.

Catul.

CARMEN XXIX.

IN CÆSAREM.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi impudicus, et vorax, et aleo,
Mamurram habere, quod Comata Gallia
Habebat uncti et ultima Britannia?
Cinæde Romule, hæc videbis et feres?
Es impudicus, et vorax, et aleo.

5

Quis istud potest spectare, quis potest ferre, præterquam impurus, et helluo, et aleator? Mamurram possidere quicquid Gallia Celtica, et extrema orbis regio Britannia pretiosum habebant. Romule impudice hæc aspicies et patieris? Tu impurus

2 Lect. nostram tuentur codd. et omnes fere edd. vett. helluo dedit Voss. quem sequitur Bip.—4 In Stat. codd. Habebat cum te et ; Faëro. ex cum te fecit uncti; pro quo Stat. conj. ante; Mur. omnis : in edd. vett. et cuncta, vel, cuncta et ; unde Scal. unctum.-5 Heins. hoc videbis.-6 Hunc versum expunxit Voss. aberat etiam a codd. Scal. et ed. Cant. sed extat in edd. Grypb.

NOTÆ 3 Mamurram habere] Mamurra ille, 5 Cinæde Romule] Id est, impudice in quem Catullus tam acriter invec Cæsar: posuit ibi 'Romulum ’ pro tus est, eques Romanus fuit, Formiis Cæsare, quem • Cinædum dicit. natus ; Præfectus Fabrorum Julii Fuit vebemens fama Cæsarem, cum Cæsaris, cui maxime in deliciis fuit ; adhuc esset adolescens, apud Nicohunc itaque Cæsar spoliis fere totius medem Bithyniæ Regem prostravisse orbis locupletavit.

pudicitiam. Unde Gallico triumpho Comata Gallia] Galliam omnem milites ejus currum prosequentes vulTransalpinam intelligit, quam coma gatissimum illud canebant: Gallias tam vocabant vulgo Romani, a comæ, Cæsar subegit, Nicomedes Cæsarem: ut volunt, putriendæ studio incolis Ecce Cæsar nunc triumphat, qui subingenito.

egit Gallias; Nicomedes non trinm4 Britannia) Insula Europæ longe phat, qui subegit Cæsarem.' Vide nobilissima,' inter Occasum et Sep- Sueton. in J. Cæsare, cap. 49. cujus temtriones, io Oceano Septemtrionali quidem vehementer libidinem Catulposita. Dicitur ultima, quia Britan. lus exagitat, his ipsum verbis compelni a toto Orbe divisi in ultimo ter- lans, Cinæde Romule. Hoc enim norarum termino sunt positi; unde mine utebantur in eos, quos signifiHor. l. Od, 35. Serves iturum Cæ. care volebant multum a præstanti sarem in ultimos Orbis Britannos.' Romuli virtute abesse. Auctor deVirgilius : 'toto divisos orbe Britan. clamationis in Ciceronem, quæ trinos.'

buitur Sallustio, Oro te Romule

10

Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,
Ut albulus columbus, aut Adoneus ?
Cinæde Romule, hæc videbis et feres?
Es impudicus, et vorax, et aleo.
Eone nomine, Imperator unice,
Fuisti in ultima Occidentis insula,
Ut ista vestra diffututa mentula

es, et helluo, et aleator. Jamque iste arrogans, et superaffluens percurret cunctorum lectus, tanquam candidulus Columbus, aut Adonis. Romule impudice, istud cernes et patieris ? Tu lascivus es, et helluo, et aleator. Eane causa, unice Imperator, versatus es in extrema Occidentis insula, ut iste tuus Mamurra devoraret du

Mur. Græv. et aliis.—7 Barth. ad Claud. iv. Cons. Honor. v. 139. circumfluens.--9 In nonnullis Stat. codd. et Scal. columbus aut idoneus ; in alio Stat, et Maff. 1. columbus aut ydoneus ; unde Scal. affirmat se conjecisse, aut Adoneus, con idem jam publicaverat Statius. Lectio prisca erat, columbulus Dionæus, vel, Dioneus, ut habet Mur. et hoc quasi suum venditat Heins. Avant. legi jubet, Ut albulus columbus, an idoneus. Voss. pro Adoneus vult Aidoneus. 11 Et si impudicus in nonnullis ; unde Voss. Est impudicus.—14 Alii legunt

NOTÆ Arpinas. Persius: Num Romule cra Dionææ matri.' Horat. II. Od,1, ceves ?'

Neque tamen pro quovis "Mecum Dionæo sub antro.' Et seRomano, sed pro eo, qui ita gratia cundum hanc lectionem Catullus elepopulari valebat, ut regnum tanquam ganter expressit versum quendam alter Romulus obtinere videretur, Alexidis apud Athenæum. Quo diciSallust. in Orat. Lepidi Consulis ad tur albus Columbus Veneris. 'O AEUpopulum, Quæ cuncta sævus iste κός Αφροδίτης είμι γαρ περίστερος. Romulus, quasi externis rapta tenet.' Adoneus] Adonis apud Latinos di

7 Superfluens) Aliis nibil aliud est, citur “Adoneus.' Plaut. “ Ubi aqui. quam divitiis abundans ; alij hoc no. la catamitum raperet, aut ubi Venus mine significari putant eos, qui con Adoneum.' Sic et Ulysseum, et A. tinere se in sua pelle præ superbia chilleum dicebant. Horat. 1. Od. 6. non queunt.

Nec cursus duplices per mare Ulys9. Albulus columbus] Alii ita hunc sei.' Eodem lib. Od. 16. Classis versum legunt, Ut albulus columbulus Achillei.' Epod. 27. 'Laboriosi reDimæus. Quæ lectio si retineatur, miges Ulyssei.' dicendum est, Columbus Dionaus, sic 12 Imperator unice] Id est, qui faca Catullo fuisse dictum, ut ab aliis tus es unicus Imperator, i. e. belli pullom Jovis ;' nam apud Festum, gerendi Magister. Ut apud Sueton. veteres puerum, quem quis amabat, in Othone : ‘Fortissimum virum uni'pullum' ejus dicebant. Columbus cnm Imperatorem prædicantes.' Dionæus, id est, Venereus. Venus 13 Occidentis insula] Intelligit Brienim, cui sacri sunt Columbi, dicta est tanniam, quæ dicitur ultima terraDionæa, a matre Dione. Virg. 'Sa rum, ut supra vidimus, sicut dicitur

15

Ducenties comesset, aut trecenties?
Quid est ? ait sinistra liberalitas,
Parum expatravit; an parum helluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona:
Secunda præda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

20

centies, aut trecenties ? quid hoc est ? An isthæc largitio perniciosa parum con

sumsit ? An pauca devoravit? Prima decocta sunt bona a patre relicta; secunda , præda Pontica ; tertia Ibera, et quas novit Tagus fuvius auriger. Galliæ eundem

vesca, improbante Avant.—16 In codd. Stat. Quid est : alit 8. l. Faërn. ex eo faciebat, Quid abstulit ; et Stat. Quid est aliud ; (nam alid, sive alit, pro aliud, dixerunt veteres); hanc lect. dederunt Scal. et Vulpius. Scal. et Voss. codd. exhibent ait, unde Scal. conj. ai. Avantii emendationem, an hæc s. liberalitas P. expatravit ? receperunt Ald. 1. Mur. alii, et inter recentiores Bip.-18 In edd. vett. primum: Hadrianus ante Scal. conj. prima.—20 Marcil. corr. quam

NOTÆ

etiam, “terrarum ultima Thule.' Bri 15 Ducenties] Id est, ducenties aut tanniam subegit Cæsar, ut late scrip- trecenties centena millia sestertium. sit in suis commentariis.

17 Expatravit] Id est, libidinibus 14 Ut ista vestra diffututa mentula] absumsit. • Patrare,' verbum olim Mamurram 'mentulam' cognominat honestum, in obscænum intellectum coitu exhaustam, uti vulgo etiam in detortum fuisse docet Quintil. lib. contemtum dicere solemus. Alii, VIII. quod confirmat illud Persii Sat. quibus non placet ut solum Cæsarem 1. 'patranti fractus ocello.' allocutus vestra dixerit, dictionem ex 19 Secunda præda Pontica] Poëta pungunt, et vesca substituunt, id est, tangit omnia bella, quæ Cæsari supparva. Ovid. Fast. “Ut grandia far. peditaverunt, unde Mamurram divi. ra coloni Quæ male creverunt vesca tiis cumularet. Præda autem illa que parva vocant. Et hinc videtur Pontica reportata est ex bello, quo Servius Virgil. illud in Georg. expo Pharnacem Mithridatis Ponti Regis suisse : "Vescas salicum frondes :' filium nullo negotio et celerrime sui. e, siccas et teneras ; nam per hoc peravit; de quo notum illud Cæsaris; quod dicit teneras videtur velle pu veni, vidi, vici.' Lege Sueton. in sillas inferre, quasi dicat, minores Cæsar. frondes, quæ non erunt duræ, dandas 20 Hibera] Id est, Hispana. Hispaesse. Neque enim siccum unumquod. niam enim dictam fuisse " Iberiam' que durum est. Præterea siccum et ab Ibero flumine

supra vidimus. tenerum non opponuntur, sicuti qui. Prædam intelligit, quam ex Hispania busdam Servium damnantibus vide- retulit Cæsar, Petreio et Afranio tur : sed tenerum et durum, siccum Pompeianarum partium ducibus in et viride. Ego vero, quod vestra pro Hispania superatis. Hæc satis nota tua Catullus poëtice posuerit, minime est Historia. offendor, quamvis etiam ad totum ex. Tagus] Hispaniæ Auvius in Oceaercitum respiciens, vestra dicere po num ultra Ulyssiponem prorumpens, tuerit.

aqnis aureis seu arenis apud veteres

[ocr errors]
« ZurückWeiter »