Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

At vos, quo lubet, hinc abite, lymphæ,
Vini pernicies, et ad severos

Migrate hic merus est Thyonianus.

5

tis; tu vero aqua, exitium vini, hinc facesse, quocumque volueris, et ad austeros abi: iste merus est Thyonianus.

[blocks in formation]

O Pisonis commilitones, optime Veranni, et tu, mi Fabulle, comitatus inutilis ; accommodatis sarcinis et paratis, quas res agitis? An abunde tolerastis algorem, et

NOTE

1 Pisonis comites] Piso ille extremæ audacia homo, ut refert Sallustius, in Hispaniam Quæstor pro Prætore missus fuerat, annitente maxime Crasso, quod ipsum Cn. Pompeio inimicum cognovisset: neque tamen Senatus invitus Provinciam dederat ; quippe fœdum hominem a Rep. procul esse volebat. Hunc Pisonem in Hispaniam secuti fuerant Verannius et Fabullus amici Catulli, neque cum eo quicquam lucri fecerant.

2 Aptis sarcinulis] Jocose perstrin

git Catullus tenuitatem pauperiemque Verannii et Fabulli, qui carebant sarcinarum impedimentis, nec multos rerum utensilium fasciculos habebant.

4 Cum isto Vappa] Pisone scilicet homine vili ac sordido. 'Vappa' vi num est acidum, corruptum et vitio. sum. Hic sumitur pro ignavo, dege neri, ac probroso homine. Persius: 'Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax.'

Ecquidnam in tabulis patet lucelli
Expensum? ut mihi, qui meum secutus
Prætorem, refero datum lucello:

O Memmi, bene me, ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti.
Sed, quantum video, pari fuistis
Casu: nam nihilo minore verpa
Farti estis. Pete nobiles amicos.
At vobis mala multa Di Deæque
Dent, opprobria Romuli Remique.

10

15

esuriem cum Vappa isto? Quid lucri in vestris rationibus expensum patet? Ut et mihi accidit, qui comitatus prætorem meum in tabulis expensum refero pro quæstu. *** Verum, ut intelligo, simili fortuna fuistis *** expete jam illustres amicos. At vero, vobis, o Romuli et Remi, probra Reipublicæ, et Di et Deæ inferant multa incommoda.

8 Heins. tentabat, ratum in lucello, vel, datum in lucello.-9 In edd. Mur. et aliis hic novum Carmen exorditur, sed contra fidem codd. et edd. vett. excepto cod. Oxon. ut testantur Stat. Voss. et Ed. Cant. Qui hoc Carmen divellunt, fuisti pro fuistis in v. 11. et Es fartus pro Farti estis in v. 13. invitis codd. legunt. Heins. modo pro Es fartus vult Is fartus; modo probat quod Stat. codd. habent, pari fuistis Casu, et Farti estis; modo recte cod. Oxoniensem ex uno duo Epigrammata facere judicat.-10 Voss. pro lentus ex vett. libb. reposuit tentus.

NOTE

7 Secutus Prætorem] C. scilicet Memmium, cui Lucretius opus suum inscripsit, qui Romæ Prætura functus Bithyniam Prætor obtinuit, quo eum secutus Catullus nihil lucri fecit; ut hic et supra Carm. x. conqueritur.

8 Refero datum lucello] Id quod sequitur, et quod indignabundus per exclamationem declarat, quod videlicet ab illo irrumatus fuit, ad ipsum sermonem convertit, dicens, O Memmi, tu lentus in seminis emissione bene ac diu me supinum irrumasti tota ista trabe, pene tuo, ac membro magno et instar trabis. Per circumlocutionem enim de membro illius loquitur.

12 Nihilo minore verpa] Membro virili illius non minore quam fuerit Memmii videlicet. Verpa enim membrum dicitur sine præputio, unde Delph. et Var. Clas.

Verpæ' et 'Verpi' Judæi dicti sunt, ab inversa pellicula. Esto alii dicant a verrendo podice. Juvenal. Sat. XIV. Quæsitum ad fontem solos deducere verpos.'

13 Farti] Repleti; unde farcimina, quæ et insicia dicuntur.

Nobiles amicos] Invehitur in libidinem nobilium et magistratuum Romanorum, eorumque carpit mores, qui comites ac milites suos nefario flagitii genere contaminarent.

15 Romuli Remique] Romanorum proceres, Romuli ac Remi dicuntur a Poëtis, ducto nomine ab illis Roma conditoribus. Plerique sic locum hunc interpretantur, ut existiment Romuli Remique esse in genitivo casu, nos in vocativo plurali esse putamus. G

Catul.

1

CARMEN XXIX.

IN CESAREM.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi impudicus, et vorax, et aleo,
Mamurram habere, quod Comata Gallia
Habebat uncti et ultima Britannia?
Cinæde Romule, hæc videbis et feres ?
Es impudicus, et vorax, et aleo.

5

Quis istud potest spectare, quis potest ferre, præterquam impurus, et helluo, et aleator? Mamurram possidere quicquid Gallia Celtica, et extrema orbis regio Britannia pretiosum habebant. Romule impudice hæc aspicies et patieris? Tu impurus

2 Lect. nostram tuentur codd. et omnes fere edd. vett. helluo dedit Voss. quem sequitur Bip.-4 In Stat. codd. Habebat cum te et; Faërn. ex cum te fecit uncti; pro quo Stat. conj. ante; Mur. omnis: in edd. vett. et cuncta, vel, cuncta et; unde Scal. unctum.-5 Heins. hoc videbis.-6 Hunc versum expunxit Voss. aberat etiam a codd. Scal. et ed. Cant. sed extat in edd. Gryph.

NOTE

3 Mamurram habere] Mamurra ille, in quem Catullus tam acriter invectus est, eques Romanus fuit, Formiis natus; Præfectus Fabrorum Julii Cæsaris, cui maxime in deliciis fuit ; hunc itaque Cæsar spoliis fere totius orbis locupletavit.

Comata Gallia] Galliam omnem Transalpinam intelligit, quam comatam vocabant vulgo Romani, a comæ, ut volunt, nutriendæ studio incolis ingenito.

4 Britannia] Insula Europæ longe nobilissima, inter Occasum et Septemtriones, in Oceano Septemtrionali posita. Dicitur ultima, quia Britanni a toto Orbe divisi in ultimo terrarum termino sunt positi; unde Hor. 1. Od. 35. Serves iturum Cæsarem in ultimos Orbis Britannos.' Virgilius: toto divisos orbe Britannos.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

5 Cinade Romule] Id est, impudice Cæsar posuit ibi Romulum' pro Cæsare, quem 'Cinædum dicit. Fuit vehemens fama Cæsarem, cum adhuc esset adolescens, apud Nicomedem Bithyniæ Regem prostravisse pudicitiam. Unde Gallico triumpho milites ejus currum prosequentes vulgatissimum illud canebant: Gallias Cæsar subegit, Nicomedes Cæsarem: Ecce Cæsar nunc triumphat, qui subegit Gallias; Nicomedes non triumphat, qui subegit Cæsarem.' Vide Sueton. in J. Cæsare, cap. 49. cujus quidem vehementer libidinem Catullus exagitat, his ipsum verbis compellans, Cinæde Romule. Hoc enim nomine utebantur in eos, quos significare volebant multum a præstanti Romuli virtute abesse. Auctor declamationis in Ciceronem, quæ tribuitur Sallustio, Oro te Romule

Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,

Ut albulus columbus, aut Adoneus?

Cinæde Romule, hæc videbis et feres?
Es impudicus, et vorax, et aleo.
Eone nomine, Imperator unice,
Fuisti in ultima Occidentis insula,

Ut ista vestra diffututa mentula

10

es, et helluo, et aleator. Jamque iste arrogans, et superaffluens percurret cunctorum lectos, tanquam candidulus Columbus, aut Adonis. Romule impudice, istud cernes et patieris? Tu lascivus es, et helluo, et aleator. Eane causa, unice Imperator, versatus es in extrema Occidentis insula, ut iste tuus Mamurra devoraret du

[ocr errors]

Mur. Græv. et aliis.-7 Barth. ad Claud. IV. Cons. Honor. v. 139. circumfluens.-9 In nonnullis Stat. codd. et Scal. columbus aut idoneus; in alio Stat, et Maff. 1. columbus aut ydoneus; unde Scal. affirmat se conjecisse, aut Adoneus, cum idem jam publicaverat Statius. Lectio prisca erat, columbulus Dionæus, vel, Dioneus, ut habet Mur. et hoc quasi suum venditat Heins. Avant. legi jubet, Ut albulus columbus, an idoneus. Voss. pro Adoneus vult Aidoneus.11 Et si impudicus in nonnullis; unde Voss. Est impudicus.—14 Alii legunt

NOTE

Arpinas.' Persius: Num Romule ceves?' Neque tamen pro quovis Romano, sed pro eo, qui ita gratia populari valebat, ut regnum tanquam alter Romulus obtinere videretur. Sallust. in Orat. Lepidi Consulis ad populum, 'Quæ cuncta sævus iste Romulus, quasi externis rapta tenet.'

7 Superfluens] Aliis nihil aliud est, quam divitiis abundans; alii hoc nomine significari putant eos, qui continere se in sua pelle præ superbia non queunt.

9 Albulus columbus] Alii ita hunc versum legunt, Ut albulus columbulus Dimaus. Quæ lectio si retineatur, dicendum est, Columbus Dionaus, sic a Catullo fuisse dictum, ut ab aliis 'pullum Jovis ;' nam apud Festum, veteres puerum, quem quis amabat, 'pullum' ejus dicebant. Columbus Dionæus, id est, Venereus. Venus enim, cui sacri sunt Columbi, dicta est Dionæa, a matre Dione. Virg. 'Sa

cra Dionææ matri.' Horat. II. Od. 1. 'Mecum Dionæo sub antro.' Et secundum hanc lectionem Catullus eleganter expressit versum quendam Alexidis apud Athenæum. Quo dicitur albus Columbus Veneris. 'O Aeuκὸς ̓Αφροδίτης εἰμὶ γὰρ περίστερος.

Adoneus] Adonis apud Latinos dicitur 'Adoneus.' Plaut. 'Ubi aquila catamitum raperet, aut ubi Venus Adoneum.' Sic et Ulysseum, et Achilleum dicebant. Horat. I. Od. 6. 'Nec cursus duplices per mare Ulyssei.' Eodem lib. Od. 16. Classis Achillei.' Epod. 27. 'Laboriosi remiges Ulyssei.'

12 Imperator unice] Id est, qui factus es unicus Imperator, i. e. belli gerendi Magister. Ut apud Sueton. in Othone: Fortissimum virum unicum Imperatorem prædicantes.'

13 Occidentis insula] Intelligit Britanniam, quæ dicitur ultima terrarum, ut supra vidimus, sicut dicitur

Ducenties comesset, aut trecenties?

Quid est? ait sinistra liberalitas,

15

Parum expatravit; an parum helluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona:

Secunda præda Pontica: inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

20

centies, aut trecenties? quid hoc est? An isthac largitio perniciosa parum consumsit? An pauca devoravit? Prima decocta sunt bona a patre relicta; secunda ,præda Pontica; tertia Ibera, et quas novit Tagus fluvius auriger. Galliæ eundem

vesca, improbante Avant.-16 In codd. Stat. Quid est: alit s. l. Faërn. ex eo faciebat, Quid abstulit ; et Stat. Quid est aliud; (nam alid, sive alit, pro aliud, dixerunt veteres); hanc lect. dederunt Scal. et Vulpius. Scal. et Voss. codd. exhibent ait, unde Scal. conj. ai. Avantii emendationem, an hæc s. liberalitas P. expatravit? receperunt Ald. 1. Mur. alii, et inter recentiores Bip.—18 In edd. vett. primum: Hadrianus ante Scal. conj. prima.-20 Marcil. corr. quam

NOTE

etiam, 'terrarum ultima Thule.' Britanniam subegit Cæsar, ut late scripsit in suis commentariis.

14 Ut ista vestra diffututa mentula] Mamurram 'mentulam' cognominat coitu exhaustam, uti vulgo etiam in contemtum dicere solemus. Alii, quibus non placet ut solum Cæsarem allocutus vestra dixerit, dictionem expungunt, et vesca substituunt, id est, parva. Ovid. Fast. Ut grandia farra coloni Quæ male creverunt vescaque parva vocant.' Et hinc videtur Servius Virgil. illud in Georg. exposuisse: Vescas salicum frondes:' i. e. siccas et teneras; nam per hoc quod dicit teneras videtur velle pusillas inferre, quasi dicat, minores frondes, quæ non erunt duræ, dandas esse. Neque enim siccum unumquodque durum est. Præterea siccum et tenerum non opponuntur, sicuti quibusdam Servium damnantibus videtur: sed tenerum et durum, siccum et viride. Ego vero, quod vestra pro tua Catullus poëtice posuerit, minime offendor, quamvis etiam ad totum exercitum respiciens, vestra dicere potuerit.

[ocr errors]

6

15 Ducenties] Id est, ducenties aut trecenties centena millia sestertium. 17 Expatravit] Id est, libidinibus absumsit. Patrare,' verbum olim honestum, in obscænum intellectum detortum fuisse docet Quintil. lib. VIII. quod confirmat illud Persii Sat. I. 'patranti fractus ocello.'

19 Secunda præda Pontica] Poëta tangit omnia bella, quæ Cæsari suppeditaverunt, unde Mamurram divitiis cumularet. Præda autem illa Pontica reportata est ex bello, quo Pharnacem Mithridatis Ponti Regis filium nullo negotio et celerrime superavit; de quo notum illud Cæsaris; veni, vidi, vici.' Lege Sueton. in Cæsar.

20 Hibera] Id est, Hispana. Hispaniam enim dictam fuisse 'Iberiam' ab Ibero flumine supra vidimus. Prædam intelligit, quam ex Hispania retulit Cæsar, Petreio et Afranio Pompeianarum partium ducibus in Hispania superatis. Hæc satis nota est Historia.

Tagus] Hispaniæ fluvius in Oceanum ultra Ulyssiponem prorumpens, aquis aureis seu arenis apud veteres

« ZurückWeiter »