Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hæc tu, quam lubet, abjice elevaque :

Nec servum tamen ille habet, neque arcam.

10

nec capsam: tu vero contemne, et quantum voles extenua verbis hæc quæ dico; tamen ille nec famulum habet, nec capsam.

inquies? est: Sed, &c. alii, Cui nil est, &c.-9 In omnibus Stat. codd. Hoc tu quamlibet abice, &c.

CARMEN XXV.

AD THALLUM.

CINEDE Thalle, mollior cuniculi capillo,
Vel anseris medullula, vel imula oricilla,
Vel pene languido senis, situque araneoso:
Idemque Thalle, turbida rapacior procella,

Thalle impudice, tenerior pilis cuniculi, aut anseris medulla, aut infima auricula, aut languente veretro vetuli, et situ araneoso: idem Thalle rapacior turbulenta tem

2 In codd. inula moricilla, vel, molicella, vel, moriculla; unde Stat. conj. inula amaricilla: in quibusdam edd. vett. inula mollicella; in Mur. hinnula te

NOTE

1 Cinade Thalle] Thallum Cinædum monet, ut sibi remittat quæ surripuit, pallium scilicet et sudarium; quod nisi fecerit, fœde vapulabit. Versus est septenarius, qui fit cum Iambico trimetro additur pes amphibrachys cum duobus trochæis. Hanc vero versus formam alio modo explicat Dio medes cum Varrone, a quo verbis tantum, non re dissentimus.

2 Imula oricilla] Locus hic mere corruptus est. Alii legunt hinnula mollicella, idque interpretantur de pel le hinnuli pulli cervini; alii legunt,

imula moricilla; alii, hinnula tenella; quod satis probatur. Nos cum Scaligero legimus imula oricilla, i. e. ‘ima auricula:'' auricula' enim, vel 'auricilla' veteribus dicebatur 'oricilla;' unde Catullus dixit, imula oricilla, pro, 'ima,' seu infima auricula;' idque recte et lepide, cum proverbium sit Latinorum, auricula infima mollior.' Cicero lib. II. ad Quint. Fratrem : ‘Tu quemadmodum me censes oportere esse in Rep. et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula infima scito molliorem.'

[ocr errors]

Cum de via mulier aves ostendit oscitantes :
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,

5

pestate, ubi sæva maris procella aves ostendit oscitantes. Redde mihi, o stulle, pal

nella; in aliis, hinnula mollicella: Lect. nostra debetur Scaligero.-5 In Dresd. ́ et nonnullis Stat, codd. Quum diva mulier aves; in cod. Guar. et aliis Stat. Cum diva mulier alios: in Palat. Cum diva Maliæ naves: Guar. P. conj. Cum dira maris hyems aves, quod recepit Gryph. 2. idem Guar. et hoc proposuit, Cum diva mulier Laconas; Stat. Cum diva mater alites o. occinentes: pro oscitantes, sive occinentes Faërn. offert oscinentes, et sic legit Livineius. Voss. e lect. Palat. effingit, Quum clivias Malea aves; unde Heins. Cum Clivias Malea aves o. arce nantes, vel, Cum devias mare alites o. obnatantes. Lect. nostra debetur inge

NOTE

5 Cum de via mulier [dira maris hyems] Nullus fere Catulli locus medicam manum magis desiderat. Nos vero lectionem hanc, quæ metri servata ratione sensum etiam expeditiorem et apertiorem exhibet, correctiores secuti codices retinuimus. Scaliger, etsi de hoc loco quid statuat non habet, legendum tamen esse pronuntiat, Cum de via mulier, vultque quamlibet sagam significari, quæ aves ostendat oscitantes tempestatem, aut aliud quidvis præsagire. Alii legunt, Cum diva mulier. Alii, Cum dia mulier Laconas offendit oscitantes, voluntque intelligi per diva, seu dia mulier, Helenam, quæ meteori species est inimica navigantibus, et per Laconas, ipsius fratres, Castorem et Pollucem, qui nautis, ut ait Horatius, propitii sunt; ut sensus sit: Cum Helena offendit, id est, invenit fratres suos Lacedæmonios pigros et otiosos, ita ut navigantibus minime prosint, et ipsa sævitiam exerceat. Quod etiam auctoritate Homeri firmatur, apud quem Helena vocatur, δια γυναικών. Alii per diva mulier intelligunt Lunam, leguntque, Cum diva mulier alios ostendit oscitantes, ut sensus sit: Redde mihi pallium meum, quod furatus es nocturno tempore cum dormirem, et Luna ostenderet alios oscitantes in somno. Alii per diva mulier exponi volunt amicam,

quæ dum ostendit et fecit me converti ad alios oscitantes in somno, tu furatus es pallium meum. Alii legunt, Cum diva mulier, alii diva mater; et hæc ad Halcyones referentes sic interpretantur: Cum diva mulier, seu, mater, Halcyone scilicet, quæ fuit olim mulier generosa, in avem postea mutata, ostendit aves oscitantes, i. e. pullos suos cibum appetentes, quod signum est illos jam educatos esse ; nam dum educantur, summa ́est in mari tranquillitas, uti refert Plin. lib. x. cap. 12. Et sic Halcyonios dies præteriisse per circuitionem indicatur, sævamque imminere jam maris tempestatem. Alii legunt, Cum diva mater, exponuntque de Tethyde, id est, mari; quod nimirum mare, seu aqua principium sit ceterarum omnium rerum. Sic sensit Thales Milesius; sic et Homerus: 'OkeavÓv τε θεῶν γένεσιν, καὶ μητέρα Τηθύν. Alii per diva mulier interpretantur Junonem, i. e. aërem, cujus inprimis aves mutationem sentiunt. Omnes porro volui loci hujus colligere expositiones, ut, quam lector magis probaverit, eam sequatur.

Aves oscitantes] Fulicas, aut Laros videtur intelligere, qui semper in fluctu degunt marinam spumam hiante ore pascentes, sed impendente tempestate in littus ejiciuntur, quibus

Sudariumque Sætabum, catagraphosque Thynos,
Inepte, quæ palam soles habere, tanquam avita.
Quæ nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte;
Ne laneum latusculum, natesque mollicellas,
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter æstues, velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

10

lium meum, quod surripuisti, et linteum Setabinum, et catagraphos Thynos, quæ omnia consuevisti præ te ferre, quasi tradita tibi a majoribus. Qua jam revelle e tuis unguibus, et restitue, ne flagra inflicta signent inhoneste delicatula tua latera, et tuas clunes tenellulas; et ne inusitate hinc inde agiteris, quasi parva ratis intercepta in vasto pelago ventis furentibus.

nio Scaligeri.-7 In cod. Scal. et quos vidit Salmas. cyrographos, i. e. chirographos; postea vero maluit Salmas. cirographos, i. e. cerographos: Mur. habet, catagraphonque linum; edd. vett. Brix. et Venett. catagraphonque linon; sed codd. habent Thynos, vel Thynon: Voss. exhibet catagraphonque Thynon: vet. cod. Avant. catagraphosque Thynnos. Lect. nostram servant Stat. codd.— To Mur. et al. vett. manusque molicellas.-11 Stat. codd. exhibent, Insula.... conscribillent; unde Scal. Inlusa: emendatio Inusta debetur Avantio, et recepta est in Ald. 1. Corrad. dedit Insulsa, insulse, ut ait Doer. alii, Insuta, Injecta, Invisa. Pro conscribillent Stat. conj. conserillent, Livin. constrigillent ; alii, consigillent, concribillent, vel, contribillent.

NOTE

in sicco visis, tempestatem in mari esse conjicitur.

6 Pallium] Vestis est lata, quæ palam, seu foris gestatur, sub qua tunica ferebatur, Græcorumque est indumenti genus: unde 'Palliatæ' Comœdiæ dictæ, quæ argumento sunt Græco, sicut 'Togatæ' quæ Latino, quia 'toga' Latinorum erat seu Ro

manorum.

7 Catagraphosque Thynos] Thyni Salmasio sunt annulli signatorii sculpturæ Bithynicæ, magno in pretio habiti, ut indicant hi versus apud Isidorum: Nec quos Thynia lima perpo

livit Annellos, nec iaspios lapillos.' Alii legunt, Catugraphonque linum, i. e. linteum variis figuris notatum et depictum; quod non displicet.

9 Reglutina] Libera et solve a glu tino, seu glutine, quia nempe fures glutino et pice manus inquinatas, seu viscosas habere dicuntur.

11 Conscribillent] Id est, vibicibus signent, et depingant; quod eodem modo dixit Plaut. Corpus tuum virgis inscribam.' Alii legunt, consigillent, ut antepenultima syllaba vitio non laboret.

CARMEN XXVI.

AD FURIUM.

FURI, villula nostra non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favonî,
Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,
Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

5

Furi, rus nostrum non objectum est Austro vento, neque Favonio, neque Aquiloni, neque Subsolano; sed oppositum est simul quindecim millibus et ducentis ventis. ventum atrocem et exitiosum!

1 In codd. Dousæ et Voss. et Venett. Brix. et Vicent. vostra; et sic legeret Mur.-4 In quibusdam ducenta.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

CARMEN XXVII.

AD POCILLATOREM PUERUM.

MINISTER Vetuli, puer, Falerni,
Inger mi calices amariores,

Ut lex Posthumiæ jubet magistræ,
Ebriosa acina ebriosioris.

O famule, ministrator veteris Falerni, porrige mihi pocula amarulentiora, ita capacia, ut præcipit lex Posthumia magistræ, quæ erat ebriosior acinis vino imbu

2 Ingere in codd. et edd. vett. Jungere et Ingue in Voss. 11. Heinsius affert Junge e cod. Britannico Archiep. Cantuar. Misce in suo invenit Dous. F. Lect. nostra est ex conjectura Mureti.-4 In omnibus Stat. codd. et edd. vett. Ebriosa acino; sed Gell. Noct. Att. vII. 20. legendum esse monuit, Ebriosa acina.

،

NOTE

1 Falerni] Falernum vinum, a quodam Campaniæ agro sic dictum, inter Italiæ generosa vina secundum obtinebat locum. Ad mentem Catulli dixit Horat. 11. Sat. 3. ' veterisque Falerni Mille cadis.' Et alibi, 1. Od. 27. 'Vultis severi me quoque sumere Partem Falerni,' Vina enim vetusta amaritudine quadam infestantur, 'quæ quidem,' ait Cicero, amaritudo placet.' Unde Poëta dixit, vetuli Falerni amariores esse calices et austeriores, si maxime aqua non temperentur. Plin. lib. XIII. Vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt, et rubra fiunt.' Per calices amariores, et meracum, et vetus vinum intelligi nihil obstat; longinquitate enim temporis vinum'meracius' fieri Macrobius tradit.

2 Inger] Pro 'ingere,' 'porrige;' mi, pro 'mihi.' Unde et Nemesianus in Cynegetico: 'Castaliique mihi nova pocula fontis alumno, Ingerit.'

Alii legunt, infer, quod nec displicet. Alii, Misce mi calices amariores, id est, 'meraciores.'

3 Posthumia] Catulli temporibus fuit quædam mulier vinosissima, et ebriosissima, quæ compotatoribus lege bibendi a se lata, tam magna et capacia indicebat pocula, ut amarum foret ac difficile ea uno haustu ebibere.

Jubet magistra] Veteres talis sortiebantur, quis e convivis, quantum quisque vini biberet, præscripturus esset, et qui primus Venerem jecerat, is 'magister,' et 'Rex vini' vocabatur. Horat. 1. Od. 4. 'Nec regna vini sortiere talis.' Et alibi, 11. Od. 7. 'quem Venus arbitrum Dicet bibendi?' Varro 'Modimperatorem' appellat; Plautus 'Dictatorem,' qui leges dabat ad potandum.

4 Ebriosa acina ebriosioris] Acina dixit in fœminino, non, acino; quanquam alias acinum neutro genere

« ZurückWeiter »