Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura
Perscripta : nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartæ regiæ, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia æquata.
Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret, ac mutat.

10

idem ipse multo numerosissima curmina componit: ego suspicor eum habere exarata decem millia versuum, aut etiam plura. Neque ea perscripta sunt, sicut usu venit, in charta deletitia. Papyri sunt regales, novi codices, novi umbilici, corrigia ru. beæ, membrana plumbo directa, cuncta pumice complanatu. Cum recites hæc scripta, tunc ille ipse Suffenus elegans ac venustus, contra tibi videtur esse capra. rius aliquis aut agri fossor, adeo dissimilis ac diversus a se ipso est. Quidnam

1 Fuffenus mavult Mur. Suffenas putavit Stat.-5 Tres Stat. codd. nec sis, unus nec scit ; Vicent. Brix. et Venett. nec sicut fit; Ald. 1. nec sic, ut fit, quod tuetur Dresd. In Vicent. et Ald. 1. palimxysto; in aliis, palinkysto ; sed in Brix. et Venett. palimpsesto. Mox Heins. pro Kelata malit Releta, probante Doer. qui tamen correxit, in palimpsestum Relata : utrumque damnat Hand. addens, 'referre’ idem est ac 'scribere,''inscribere:' ac dicunt, “in codice referre,'et'in codicem,' 'in commentarium referre,'-8 In codd. Stat. et Dresd. Detecta: in Vicent. Brix. Venett. et Mediol. Desecta. Emendatio Directa Palladio debetur; Stat. malebat Derecta.-9 In omnibus Stat. codd. tu pro tum.--11 Lect. nostram tuentur Stat. codd. Dresd. Vicent. Brix. et Venett. Avantii conj. nutat receperunt Ald. et Mur. Pucc. emend. a

NOTÆ

[ocr errors]

6 Chartæ regiæ] 'Regiæ pro re aliis placet,

Membrana' genere galibus dictæ, et regali sumtu compa- neutro, pelles sunt, quibus infectis ratæ ; opponuntur enim . plebeiis;' libri tegerentur: harum usus Pergami quo sensu dicuntur ' Hieratica, et regnante Eumene inventus. Unde

Augusta.' 'Palimpsestos' autem dictæ sunt “ pergamenæ,' quod nocharta est vilior, ex qua aliquid dele men ad hanc usque diem servatum tum est, ut aliud denuo scriberetur. est.

7 Novi umbilici] 'Umbilicus'u 8 Directa plumbo] 'Plumbum' il. surpari solet pro fine; antiqui enim lud tenuis e plumbo lamina fuit, in librorum finem signis quibusdam con rotundum formata, Latinis · Præduc. cludebant. Martial. “Jam perveni- tale’ dicta a præducendis literis. mus ad umbilicum ;' ut et ceteri 10 Caprimulgus] Avis nomen est Poëtæ passim sic sumunt; ‘umbilici' apud Aristot. de qua item Plin. lib. tamen usurpantur aliquando pro cla. X. cap. 4. hic rusticum significat viculis quibusdam, aut ceteris ejus. capras mulgentem. modi ornamentis, quæ voluminibus 11 Abhorret, ac mutat] Alii legunt, jam absolutis addebantur.

nutat, contra manuscriptorum fidem ; Membrana] Membranæ,' vel, ut sed, mutut, neutrum est pro passivo,

Hoc quid putemus esse ? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,
Simul poëmata attigit : neque idem unquam 15
Æque est beatus, ac poëma cum scribit:
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus quoique attributus est error: 20
Sed non videmus manticæ quod in tergo est.

existimemus id esse? Ille, qui modo scurra, ant si quid videbatur esse exercitatius, idem ipse ineptior est stolidissimo quovis rustico, statim atque versus attigit: neque unquam sibi ipse videtur esse perinde felix, ut quando versus componit; adeo sibi placet, et admiratur seipse. Nempe cuncti ob idipsum decipimur. Nemo est quem non in re aliqua queas Suffenum advertere ; sua cuique vitia assignata sunt ; sed non respicimus quid manticæ in tergo est.

cultu.- 13 In omnibus Stat. codd. Dresd. Vicent. Brix. Venett. et aliis tristius ; Pont. corr, tritius ; Pucc. suavius. Lect. codd. defendit Hand.--. 19 In Dresd. in aliquo videre: Hand. conj. in ulla re.--20 In nonnullis manticæ quid,

NOTÆ

quod Poëtis non est insolens.

21 Manticæ quod in tergo est] Allu14 Inficetior rure] ' Rus' hoc loco dit ad Æsopi Fabulam, quæ tradit sumtum, pro rustico; ut scelus, pro homines duas "manticas' habere, uscelesto: alibi sumitur pro rustici nam ante, alteram retro; in priorem tate : pleni ruris et inficetiarum.' aliena vitia mitti, in posteriorem nos.

19 Videre Suffenum] Suffenum' tra, quæ abscondimus, et videre nehic vocat quemlibet sua inepte mi- gligimus ; aliena vero semper ob ocurantem, nec propria vitia cognoscen los habemus. tem.

CARMEN XXIII.

AD FURIUM.

5

Furi, quoi neque servus est, neque arca,
Nec cimex, neque araneus, neque ignis;
Verum est et pater, et noverca, quorum
Dentes vel silicem comesse possunt;
Est pulchre tibi cum tuo parente,
Et cum conjuge lignea parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
Pulchre concoquitis, nihil timetis :
Non incendia, non graves ruinas,
Non facta impia, non dolos veneni,

10

O Furi, qui nec famulum habes, nec capsam, nec cimicem, nec araneum, nec fo. cum ; sed habes et patrem et novercam, quorum dentes possent etiam silicem comedere; bene tibi est cum patre tuo, et cum patris uxore lignea. Idque mirum non est : nam omnes sano corpore estis ; bene digeritis cibum ; nihil formidatis; nec deflagrationem, 'nec graves ruinas, nec improba facinora, nec fraudes veneni, nec

NOTÆ

· Arcam' por

1 Furi] Iratus Furio Pisaurensi, lib. 1. Eleg. 1. vers. 5. 'Me mea pauquod is Juventio puero, quem dilige. pertas vitæ traducat inerti, Dum bat, stuprum obtulisset, paupertatem meus assiduo luceat igne focus.' illius salsissimo jucundissimoque ver 6 Conjuge lignea] Ligoeam dicit su insectatur; eumque contra pau tenuem, Græcos imitatus, apud quos periem multis commodis instructum graciles et macilenti rdvaßor vocan. esse facete contendit.

tur: hinc illud Alexidis Comici, ap. ro non habere, nec servum, apud Athen. lib. x. 'Arpoalnapos, tódano Antiquos paupertatis erat signum. σώμα απόξυλον. .

Lucretius quoque 2 Nec çimex, neque araneus] Id est, puellam arido corpore et exsucco neque lectus, neque domus : conten. ligneam'vocat, propter maciem et tum pro continenti. Sic fere Mar. nimiam corporis siccitatem : Ner. tial. lib. x. 'Nec toga nec focus est, vosa et lignea Dorcas.' nec tritus pumice lectus; Nec tibi 8 Nihil timetis] Quia nihil habetis, de bibula sarta palude teges.' quod amittere possitis. Horat. “At

Neque ignis] Summam describit vigilare metu exanimem noctesque paupertatem Poëta : quippe Tibul- diesque Formidare malos fures, lus cum paupertatem a se non depre. incendia, servos, Ne te compilent,' cetur, hoc tamen excipit, ut sibi' fo.

&c. cus assiduo igne luceat :' ait enim,

[ocr errors]

15

Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu,
Aut, si quid magis aridum est, habetis,
Sole, et frigore, et esuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate ?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque, et mala pituita nasi.
Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillo est;
Nec toto decies cacas in anno:
Atque id durius est faba et lapillis :
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non unquam digitum inquinare possis.
Hæc tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parvi :
Et sestertia, quæ soles, precari
Centum desine ; nam sat es beatus.

20

25

alios discriminum casus. Habetis certe corpora aridiora cornu ipso, aut si quid siccius est, ab æstu, algore, et fame. Cur non bene haberes ac beatus esses ? Nam abest a te sudor, abest sputum, abest mucus, et molesta nasi pituita. Ad hanc munditiem adjunge puriorem, quod tibi culus salino mundior est, nec alvum exonerus decem vicibus per totum annum ; idque durius est fabis et silicibus: quod si comprimas manibus et perfrices, non tamen queas inficere digitos tuos. Noli igitur, o Furi, contemnere, aut parvi facere hæc bona tam utilia. Et desine Deos orare cena tum sestertia, quæ soles petere ; nam satis fortunatus es.

12 Aut qui in uno Stat. cod. et duobus Maff. 11. unde Stat. legendum putavit, Ut qui, reclamante Vossio.-21 Pro lapillis Guilielmus et Hottomannus legendum esse censebant lupillis.—27 In omnibus Stat. codd. satis beatus.

NOTÆ 19 Purior salillo] 'Salillum,' vel significat : sestertius' autem dictus "Salinum,' vas in quo sal servatur: est, quasi 'sesquitertius ;' valebat sali autem veteres summam purita enim duobus assibus æris et semisse, tem tribuebant. Ovid. "Far erat, et idemque erat quod pummus, etiamsi puri lucida mica salis,' Horat. “Pu. utrumque nonnunquam conjungatur. rum et sine labe salinum.'

Centum igitur sestertia' sunt cen24 Hæc commoda] Quæ hic enume tena millia 'sestertiorum,' quorum ravit jocose Catullus commoda,' singuli ad Gallicæ pecuniæ æstimati. magoa revera sunt incommoda. onem redacti valent duodecim dena.

26 Sestertia Centum] 'Sestertium' riolos Turonicos et semissem, in neutro genere, mille sestertios'

CARMEN XXIV.

AD JUVENTIUM PUERUM..

O qui flosculus es Juventiorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias mihi dedisses
Isti, quoi neque seryus est, neque aroa;
Quam sic te sineres ab illo amari.
Qui ? non est homo bellus ? inquies. Est :
Sed bello huic neque servus est, neque arca.

5

O qui flos es Juventiorum, non tantum horum, sed eorum etiam, qui vel fuerunt, vel erunt postea sæculis venturis: ego mallem, ut largitus esses opes isti, qui nec famulum habet, nec capsam, quam sic patereris te ab illo amari. Quare? Nonne est homo venustus ? inquies tu. Est quidem; sed venustus hic non habet famulum,

1 In edd. vett. Juventilorum ; Avant. conj. juvenculorum: sed omnes Stat. codd. habent Juventiorum.--4 In edd. vett. delicias m. dedisses, Quam isti ; in Stat. codd. divitias m. dedisses Isti; in Voss. ll. mi dedisses, unde fecit, Midæ dedisses. Heins. locum ita constituit, Mallem delicias mihi dedisses, Quam sic t. s. d. i. amuri, Isto cui n. s. e. n. arca. Quid ? non est, &c.-6 In edd. vett. ab isto ; in Stat. codd. ab illo.-7 Stat. legeret, Cui non est : homo bellus, inquies est : Mel. Hui ! non est homo bellus, inquies? est: Scal. Qui? non est h. b.

ret.

NOTÆ 1 O qui fosculus es] Conqueritur gut multi, delicias, pro divitias, sencum Juventio, quod Furium mendicum su minus recto, et a manuscriptis om. pæne hominem potissimum elegerit, nibus alieno; longe enim elegantior cui ætatis suæ florem fruendum da sententia est, ut dicantur convenire

egenti divitiæ ' quam deliciæ :' nec Juventiorum] Romæ nobilis fuit fa movere debet, quod, mihi, subjungamilia Juventiorum, de quibus Livius, tur; sic enim ad mihi, ponunt scripPlinius, et alii; quos inter fuit ille tores nonnunquam, cum suum id esse M. Juventius Talva, qui, ut ait Vale consilium significant, et judicium inrius Maximus, collega Tib. Gracchi terponunt suum. Ut sensus sit : Consulis, cum in Corsica, quam sube Quantum ad me pertinet mallem, ut gerat, sacrificaret, receptis literis de. isti divitias dedisses, &c. cretas ei a Senatu ob rem bene ges 5 Neque servus, neque arca] Ut sutam supplicationes nuntiantibus, sub pra jam vidimus, summæ fuit signum ita lætitia mortuus humi jacuit. egestatis non habere servum nec ar

4 Mallem divitias mihi dedisses] Le

cam.

« ZurückWeiter »