Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura
Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartæ regiæ, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia æquata.
Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor

Rursus videtur: tantum abhorret, ac mutat.

5

10

idem ipse multo numerosissima carmina componit: ego suspicor eum habere exarata decem millia versuum, aut etiam plura. Neque ea perscripta sunt, sicut usu venit, in charta deletitia. Papyri sunt regales, novi codices, novi umbilici, corrigia rubeæ, membrana plumbo directa, et cuncta pumice complanata. Cum recites hæc scripta, tunc ille ipse Suffenus elegans ac venustus, contra tibi videtur esse caprarius aliquis aut agri fossor, adeo dissimilis ac diversus a se ipso est. Quidnam

1 Fuffenus mavult Mur. Suffenas putavit Stat.-5 Tres Stat. codd. nec sis, unus nec scit; Vicent. Brix. et Venett. nec sicut fit; Ald. 1. nec sic, ut fit, quod tuetur Dresd. In Vicent. et Ald. 1. palimxysto; in aliis, palinxysto; sed in Brix. et Venett. palimpsesto. Mox Heins. pro Kelata malit Releta, probante Doer. qui tamen correxit, in palimpsestum Relata: utrumque damnat Hand. addens, 'referre' idem est ac scribere,' 'inscribere:' ac dicunt, 'in codice referre,' et 'in codicem,' 'in commentarium referre.'-8 In codd. Stat. et Dresd. Detecta: in Vicent. Brix. Venett. et Mediol. Desecta. Emendatio Directa Palladio debetur; Stat. malebat Derecta.-9 In omnibus Stat. codd. tu pro tum.-11 Lect. nostram tuentur Stat. codd. Dresd. Vicent. Brix. et Venett. Avantii conj. nutat receperunt Ald. et Mur. Pucc. emend. a

[ocr errors]

6

NOTE

6 Charta regia] 'Regiæ' pro regalibus dictæ, et regali sumtu comparatæ; opponuntur enim plebeiis;' quo sensu dicuntur Hieratica,' et 'Augusta.' 'Palimpsestos' autem charta est vilior, ex qua aliquid deletum est, ut aliud denuo scriberetur. 7 Novi umbilici] Umbilicus' usurpari solet pro fine; antiqui enim librorum finem signis quibusdam concludebant. Martial. Jam pervenimus ad umbilicum;' ut et ceteri Poëtæ passim sic sumunt; ' umbilici' tamen usurpantur aliquando pro claviculis quibusdam, aut ceteris ejusmodi ornamentis, quæ voluminibus jam absolutis addebantur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Membrana] Membranæ,' vel, ut sed, mutat, neutrum est pro passivo,

Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,

Simul poëmata attigit: neque idem unquam
Æque est beatus, ac poëma cum scribit:

Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus quoique attributus est error:
Sed non videmus manticæ quod in tergo est.

15

20

existimemus id esse? Ille, qui modo scurra, aut si quid videbatur esse exercitatius, idem ipse ineptior est stolidissimo quovis rustico, statim atque versus attigit: neque unquam sibi ipse videtur esse perinde felix, ut quando versus componit; adeo sibi placet, et admiratur seipse. Nempe cuncti ob idipsum decipimur. Nemo est quem non in re aliqua queas Suffenum advertere; sua cuique vitia assignata sunt ; sed non respicimus quid manticæ in tergo est.

cultu.-13 In omnibus Stat. codd. Dresd. Vicent. Brix. Venett. et aliis tristius; Pont. corr. tritius; Pucc. suavius. Lect. codd. defendit Hand.19 In Dresd. in aliquo videre: Hand. conj. in ulla re.-20 In nonnullis mantica quid,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CARMEN XXIII.

AD FURIUM.

FURI, quoi neque servus est, neque arca,
Nec cimex, neque araneus, neque ignis;
Verum est et pater, et noverca, quorum
Dentes vel silicem comesse possunt;
Est pulchre tibi cum tuo parente,
Et cum conjuge lignea parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
Pulchre concoquitis, nihil timetis :
Non incendia, non graves ruinas,
Non facta impia, non dolos veneni,

[ocr errors]

5

10

O Furi, qui nec famulum habes, nec capsam, nec cimicem, nec araneum, nec focum; sed habes et patrem et novercam, quorum dentes possent etiam silicem comedere; bene tibi est cum patre tuo, et cum patris uxore lignea. Idque mirum non est: nam omnes sano corpore estis; bene digeritis cibum; nihil formidatis; nec deflagrationem, nec graves ruinas, nec improba facinora, nec fraudes veneni, nec

NOTE

1 Furi] Iratus Furio Pisaurensi, quod is Juventio puero, quem diligebat, stuprum obtulisset, paupertatem illius salsissimo jucundissimoque versu insectatur; eumque contra pauperiem multis commodis instructum esse facete contendit. 'Arcam' porro non habere, nec 'servum,' apud Antiquos paupertatis erat signum.

2 Nec cimex, neque araneus] Id est, neque lectus, neque domus : contentum pro continenti. Sic fere Martial. lib. x. 'Nec toga nec focus est, nec tritus pumice lectus; Nec tibi de bibula sarta palude teges.'

Neque ignis] Summam describit paupertatem Poëta: quippe Tibullus cum paupertatem a se non deprecetur, hoc tamen excipit, ut sibi' focus assiduo igne luceat:' ait enim,

lib. 1. Eleg. 1. vers. 5. 'Me mea paupertas vitæ traducat inerti, Dum meus assiduo luceat igne focus.'

6 Conjuge lignea] Ligneam dicit tenuem, Græcos imitatus, apud quos graciles et macilenti dvaßo vocantur: hinc illud Alexidis Comici, ap. Athen. lib. x. 'Акроλíжapoi, Tód' áλλo σῶμα ἀπόξυλον. Lucretius quoque puellam arido corpore et exsucco 'ligneam' vocat, propter maciem et nimiam corporis siccitatem: 'Nervosa et lignea Dorcas.'

8 Nihil timetis] Quia nihil habetis, quod amittere possitis. Horat. 'At vigilare metu exanimem noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent,' &c.

Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu,

Aut, si quid magis aridum est, habetis,
Sole, et frigore, et esuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque, et mala pituita nasi.
Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillo est;
Nec toto decies cacas in anno:

Atque id durius est faba et lapillis :
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non unquam digitum inquinare possis.
Hæc tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parvi :
Et sestertia, quæ soles, precari

Centum desine; nam sat es beatus.

15

20

25

alios discriminum casus. Habetis certe corpora aridiora cornu ipso, aut si quid siccius est, ab æstu, algore, et fame. Cur non bene haberes ac beatus esses? Nam abest a te sudor, abest sputum, abest mucus, et molesta nasi pituita. Ad hanc munditiem adjunge puriorem, quod tibi culus salino mundior est, nec alvum exonerus decem vicibus per totum annum ; idque durius est fabis et silicibus: quod si comprimas manibus et perfrices, non tamen queas inficere digitos tuos. Noli igitur, o Furi, contemnere, aut parvi facere hæc bona tam utilia. Et desine Deos orare centum sestertia, quæ soles petere ; nam satis fortunatus es.

12 Aut qui in uno Stat. cod. et duobus Maff. 11. unde Stat. legendum putavit, Ut qui, reclamante Vossio.-21 Pro lapillis Guilielmus et Hottomannus legendum esse censebant lupillis.—27 In omnibus Stat. codd. satis beatus.

NOTE

19 Purior salillo] 'Salillum,' vel 'Salinum,' vas in quo sal servatur : sali autem veteres summam puritatem tribuebant. Ovid. 'Far erat, et puri lucida mica salis,' Horat. 'Purum et sine labe salinum.'

24 Hæc commoda] Quæ hic enumeravit jocose Catullus 'commoda,' magna revera sunt incommoda.

26 Sestertia Centum] 'Sestertium' in neutro genere, mille 'sestertios '

significat: 'sestertius' autem dictus est, quasi sesquitertius;' valebat enim duobus assibus æris et semisse, idemque erat quod nummus, etiamsi utrumque nonnunquam conjungatur. Centum igitur 'sestertia' sunt centena millia 'sestertiorum,' quorum singuli ad Gallicæ pecuniæ æstimationem redacti valent duodecim dena、 riolos Turonicos et semissem.

CARMEN XXIV.

AD JUVENTIUM PUERUM..

O qui flosculus es Juventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias mihi dedisses

Isti, quoi neque servus est, neque arca;
Quam sic te sineres ab illo amari.

Qui? non est homo bellus? inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est, neque arca.

5

O qui flos es Juventiorum, non tantum horum, sed eorum etiam, qui vel fuerunt, vel erunt postea sæculis venturis: ego mallem, ut largitus esses opes isti, qui nec famulum habet, nec capsam, quam sic patereris te ab illo amari. Quare? Nonne est homo venustus? inquies tu. Est quidem; sed venustus hic non habet famulum,

1 In edd. vett. Juventilorum; Avant. conj. juvenculorum: sed omnes Stat. codd. habent Juventiorum.-4 In edd. vett. delicias m. dedisses, Quam isti; in Stat. codd. divitias m. dedisses Isti; in Voss. 11. mi dedisses, unde fecit, Mida dedisses. Heins. locum ita constituit, Mallem delicias mihi dedisses, Quam sic t. s. a. i. amari, Isto cui n. s. e. n. arca. Quid? non est, &c.-6 In edd. vett. ab isto; in Stat. codd. ab illo.-7 Stat. legeret, Cui non est: homo bellus, inquies est: Mel. Hui! non est homo bellus, inquies? est: Scal. Qui? non est h. b.

NOTE

1 O qui flosculus es] Conqueritur cum Juventio, quod Furium mendicum pæne hominem potissimum elegerit, cui ætatis suæ florem fruendum daret.

Juventiorum] Romæ nobilis fuit familia Juventiorum, de quibus Livius, Plinius, et alii; quos inter fuit ille M. Juventius Talva, qui, ut ait Valerius Maximus, collega Tib. Gracchi Consulis, cum in Corsica, quam subegerat, sacrificaret, receptis literis decretas ei a Senatu ob rem bene gestam supplicationes nuntiantibus, subita lætitia mortuus humi jacuit. '

4 Mallem divitias mihi dedisses] Le

gunt multi, delicias, pro divitias, sensu minus recto, et a manuscriptis omnibus alieno; longe enim elegantior sententia est, ut dicantur convenire egenti 'divitiæ' quam 'deliciæ :' nec movere debet, quod, mihi, subjungatur; sic enim rò mihi, ponunt scriptores nonnunquam, cum suum id esse consilium significant, et judicium interponunt suum. Ut sensus sit: Quantum ad me pertinet mallem, ut isti divitias dedisses, &c.

5 Neque servus, neque arca] Ut supra jam vidimus, summæ fuit signum egestatis non habere servum nec ar

cam.

« ZurückWeiter »