Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in locis lectionem exhibet a vulgata longe diversam. cf. Carm. LXVIII. 46. Tandem anno 1481. JOANNES CALPHURNIUS primus omnium majorem habuit curam Catulli, ejusque Carmina Vicentiæ edidit, Venetam primam vel secundam iterum excudi curavit; sed eam, ut videtur, ipse bonis codicibus usus, (cf. Santen. ad Carm. LXVIII. 43.) multis in locis correxit (cf. lect. Carm. XXX. et LXIII. cum cod. Dresd.). In præfatione ad Hermolaum ita scribit: 'Cum percurrere cœpissem id opus, quod Venetiis impressum est,-tot mendis refertum esse deprehendi, ut longe plura essent vitiosa et depravata, quam quæ emendata. Nullus certe sensus ex his elici poterat. Confestim conveni nonnullos impressores et eos cohortatus sum, ut iterum id opus imprimerent ea correctione quam pollicitus Possum igitur gloriari me non id emendasse, sed vere totum exscripsisse.' Equidem totum hunc locum apposui, quoniam valde memorabilis est. Calphurnium secutus est PARTHENIUS, primus Catulli Interpres, qui Brixiensem anni 1486. curavit, et non parum de Poëta nostro promeritus est, quanquam ipse suam editionem festinatam appellat. In præfatione loquitur de iis, qui enarrationes discipulis dictatas inique interciperent, sed nihil magis queritur, quam id, quod Catulli Liber, quo nullus omnium et in Græcis et in Latinis magis corruptus et mutilatus, a viris doctis obscuritati relictus fuerit. Commentarius pro temporis ratione satis doctus multa continet, quæ ad restituendam lectionem genuinam maxime considerari debent; nam auctor ante oculos habuit codices, e quibus pluribus in locis restituit, nisi semper optimam, tamen non plane improbabilem lectionem. Conjecturæ vero a Parthenio facta postea in Venetas receptæ et a pluribus criticis pro Catullianis habitæ sunt.

Secundus Poëtæ Interpres fuit PALLADIUS FUSCUS, cujus commentarium edidit Jo. Tacuinus, nescio utrum primum in edit. Venet. 1500. an antea seorsim. Opus est admiratione et cura dignissimum, cujus altera pars, quæ ad crisin pertinet, multo præstat alteri, in qua verba expli

cantur. Nam non solum emendationes exhibet partim ingeniosas, sed etiam codicum lectionem: Palladius enim usus est decem codicibus (vide eum ad Carm. xxxiv. 3.). Tamen, quod valde miror, recentiores editores commentarium illum plane neglexerunt, immo ne dignum quidem cognitione existimarunt. Veneta autem anni 1500. ex Venett. 1486. 1491. 1493. descripta, ultima est ex editionibus iis, quæ, præter codices, auctoritatem, pro sua conditione majorem vel minorem, habent in recipienda vel repudianda Carminum lectione. At quo diligentius commentariorum, quos commemoravi, auctores rem suam tractaverant, eo levius administrarunt alii, qui exinde Catulli editiones pararunt. Talis vir erat HIERONYMUS AVANTIUS, non mediocris ingenii, sed audax et nimis levis, Parthenii discipulus, et, ut arbitror, unus eorum, a quibus Parthenius dicit enarrationes suas inique interceptas esse. Ipse vero Avantius fatetur, se per triennium sub Parthenio in hæc studia incubuisse. Conscripsit emendationes in Catulli Carmina, a. 1494. editas a Moravio, repetitas in edit. Venet. 1500. quas tamen non omnes sibi debuit auctor, sed partim Palladio (qui 1483. mortuus est), partim aliis surripuisse videtur. Quod si sex vel septem locos excipias, reliquos omnes ex ingenio emendavit; in illis paucis codicis antiquioris mentionem facit; in his conjecturas suas notat signo 1. vel verbis quid si legeres.' Haud mirum mihi videtur conjecturas partim ineptas, partim non necessarias ab Avantio excogitatas esse; sed miserandum, eas ab editoribus, iisque recentioribus, tanquam codicis lectiones receptas vel probatas esse. Et ita factum est; nam Aldinam editionem primam codicis instar allegare solent. Hæc vero editio, nescio cujus cura, sed suspicor Aldi et Avantii, Venetiis 1502. edita, fundum habet in editionibus antiquis collatis (non in sola editione anni 1500. ut Heynius dixit); at in eam receptæ sunt interpolationes et correctiones Avantii, Joviani Pontani, et aliorum, maximam partem asteriscis notatæ. Codicem adhibitum esse, nullo loco potui intelligere; nec cognovi, quod Heynius de Tibullo

[ocr errors]

;

affirmavit, Aldinam secundam prorsus novam esse recensionem. Ipsa quoque continet interpolationes, (ut Pontani Carm. 1. 9. aliorumque Carm. XXXVI. 3.) et textum prioris Aldinæ ; vide Carm. xvii. 3. xiv. xx. Aldinas vero editiones, quæ non magnam habent auctoritatem, viri docti recentioris ævi in pluribus secuti sunt, alii auctoritatis specie decepti, alii nulla dubitatione commoti; unde maxima, opinor, negligentia exemplarium nata. Ut difficultatis explicationem evitarent, editores sæpe correctorum nugas recipere maluerunt, quam codices consulere, et investiganda vera lectione sudare. Non ignoro merita virorum doctorum de quibusdam Catulli locis; immo, si plures critici tales, quales eruditione Muretus, assidua diligentia Statius fuit, Catullum curassent, nos, puto, jamdudum legeremus Carmina emendata ac correcta; nec me fugit, varietatem lectionis e codicibus bonæ notæ allatam apud Muretum, Scaligerum, Statium, Vossium et alios inveniri; tamen si editores collegissent omnes illas lectiones, una cum iis, quas Columna, Fruterius, aliique commemorant, neque in verba magistri jurassent, plurima essent sanata atque ad sinceritatem suam reducta. At non ita illis placuit. Ex quo enim Scaliger Muretum laude, qua dignus erat, summa fraudare sustinuerat, et, sibi suoque ingenio confidens, Statii commentarios inspicere non operæ pretium putaverat, alii qui eum sequebantur, spem Catulli aliquando restituendi omnem amiserunt. Atqui ACHILLES STATIUS, quem præ nonnullis recentiorum admirari soleo, commentarium scripsit ex omnibus longe præstantissimum, et ob doctrinam atque eruditionem, qua plurimos locos vel carminibus aliorum collatis vel dicendi usu demonstrato illustravit, et maxime ob varietatem lectionis diligenter annotatam e decem codicibus. Textum quod attinet, Statius Aldinam, quam sæpissime commemorat, (vide Carm. xxxiv. 3. LXI. 23. all. 11.) non peræque ut poterat correxit, nonnullis tamen in locis codicum lectionem revocavit, et plurima aliorum curis reliquit. Ipse de se ita, 'In optimis,' ait (p. 232.), ' emendandis auctoribus sine veterum subsidio

librorum mihi quidem non licet esse tam diserto (ut verba mutem), nec si liceat, libet.' Causam, quapropter Mureti mentio nusquam ab eo facta est, equidem non intellexi; Palladii quoque commentarium non videtur in Statii notitiam venisse. Jam vero lucem obortam alii tenebris suis obscurare cœperunt. SCALIGER enim, qui, nisi nimis ingenio suo indulsisset, pro hujus præstantia, plurimum proficere potuisset, invidia incensus, omnia, quæ Muretus vel codicis optimi auxilio, vel suo ex ingenio emendaverat et illustraverat, omnino repudiavit, una cum Statii commentario (quanquam utriusque libros ante oculos habuisse videtur; vide eum ad Carm. LXVIII. 6.); immo in lectione Aldinæ servanda sæpissime acquievit, et præter eos locos, in quibus codicem Cujacii sequebatur, Poëtam novis sordibus conspurcavit. Ille non fuit, qui Catullum lepidum ac venustum Poëtam emendaret; a gravitate et morositate ejus lepor et simplicitas Catulli plane abhorruerunt. Nec opus est exemplis confirmem, quam insulsæ sint plurimæ Scaligeri correctiones, quam male abutatur doctrinæ suæ copia, et quam inepte codicis vitia sæpe defendat. At meliora non facile potuit dare pro spatio temporis, quo commentarium suum conscripsit. Nam Deum testem advocans affirmat, ne integrum quidem mensem tribus Poëtis, Catullo, Tibullo, et Propertio, recensendis se impendisse. Equidem non negaverim, a Scaligero codicis lectionem sæpe revocatam esse; sed, quæ ille emendando Catullo perfecit, alius quisque, puto, neque auxilio codicum nec sano judicio, quo interpolatorum nugæ dissipari debebant, prorsus destitutus, perfecisset. Recensionem autem, festinata opera Scaligeri factam et ex vitiosis ac importunis lectionibus Aldinæ primæ collectam, plerique præstantissimam putarunt, et in suas editiones recipere nullo pacto dubitarunt; quo factum est, ut ad nostra usque tempora textus perveniret interpolationibus cujusvis generis refertus, correctionibus ineptis contaminatus, nec firmo certoque fundamento nixus. Nec aliorum studiis Catullus, quem Scaliger nimis audacter oppressit, erectus ac restitutus

videri potest. Nam editiones, quas VosSIUS et VULPIUS paraverunt, non putaverim novæ recensionis nomine dignas. Vossius, quanquam optimos codices ad manus habebat, cum quosdam locos optime atque ingeniose emendaverit, tamen tanta audacia in ea re versatus est, et conjecturas tam ineptas adeoque obscoenas recepit, ut Catullus sæpe sibi redderetur plane dissimilis. Qua vero editio ejus aliis præstat, variarum lectionum annotationi vereor, ut omnino fides sit habenda, cum nomine veterum librorum sæpe designentur editiones antiquæ. Omnino si de emendationibus et illustratione singulorum quorundam locorum dicere voluissem, præter Vossium commemoranda mihi essent nomina multorum, qui de iis bene meriti sunt, doctorum virorum. At loquor de integra, quam editores professi sunt, recensione textus; et mihi persuasum habeo, criticos munus suum, quod industriam ac diligentiam requirit, non nisi obiter et perfunctorie executos esse. Alii enim hæc tralaticia officia existimabant; alii Poëtam nube annotationum, quibus res et verba sententiarum nexui erepta illustrarentur, involvebant; alii, in constituenda Carminum lectione nimis securi, nec metri rationem respicientes, utrum ita Catullus dixisset vel dicere potuisset, necne, plane non quærebant. De recentissima Catulli editione non feram sententiam, ne ego juvenis ea, quæ mihi de hoc opere dicenda essent, in virum, qui ipse juvenis illum edidit, doctissimum et munere suo gravissimum dixisse videar. Nec ea, quæ dixi, eo animo disputata sunt, ut virorum doctorum meritis in Catullum aliquid detraherem; sed præmittenda videbantur, ut appareret, quantum superesset in Poëta nostro emendandum ac restituendum.

Editori enim Catulli futuro campus lato limite patet. Assiduum studium, magna cura, rerum antiquarum scientia, sermonis Auctori proprii et metricæ rationis cognitio, hæc sunt, quæ ad hoc opus perficiendum requiruntur. Quod ad res, quas Catullus enarrat, illustrandas pertinet, eæ sunt maximam partem satis explicatæ, quod quidem facillimum erat. A sententiarum vero recta expositione Interpretes

« ZurückWeiter »