Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit.
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia: Casios, Aquinios,
Şuffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Sæcli incommoda, pessimi poëtæ.

Si qui forte mearum ineptiarum

15

20

ad Catullum tuum, ut toto die perderetur ipsis Saturnalibus dierum auspicatissimo. Non certe, non hoc tibi sic erit impune, o facete; nam simul atque diluxerit, ego percurram omnes tabernas bibliopolarum, et coacervabo Casios, Aquinios, Suffenum, et omnes pestes, teque compensabo hac pæna. Interim vos, o vates perditissimi, hujus ætatis exitia, facessite hinc, et recedite eo, unde infaustum pedem exportastis. *** Si igitur aliquando legetis lusus meos, et non metuetis adhibere manus vestras scriptis meis ;

[ocr errors]

Sylla; in edd. vett. Sillo, vel Silo.-16 Non modo hoc tibi tentabat Voss. improbante Doer.-18 Ex conj. Turn. Aquinios; in vett. edd. Aquinos.22 In edd. ante Scal. attulistis, cui lect. nostra debetur.-24 Contra Mss. et libb. vett. fidem in nonnullis edd. attexuntur hi quatuor versiculi Carm. XVI. ubi apparent etiam in Bip. Versus quartus, Pædicabo, &c. qui abest in libb. vett. debetur Vossio. Videntur omnino hi versus añоσтаσμáтia longioris Carminis, temporis injuria nobis erepti, quos frustra ceteris poëtæ Carminibus assuas vel infercias. Incommode certe adjecti sunt Carm. xvi. Nos in assignando his versibus loco secuti sumus auctoritatem Mss. ad quam Stat. et ed. Cant. provocant. In versu primo male legitur in Bip. qua; et cui vitiose in ed. 1. Mur.' Doer.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Istos, qui in platea modo huc, modo illuc

Non dico a populo: nihil veremur

In re prætereunt sua occupati :

Verum a te metuo, tuoque pene,
Infesto pueris bonis, malisque.

Quem tu, qua lubet, ut lubet, moveto

10

O Aureli, ego tibi committo meipsum et delicias meas: hoc beneficium verecundum te rogo, ut si destinasti mente tua quidpiam, quod appeteres pudicum et intactum, tuearis mihi caste puerum meum. Non, inquam, a vulgo; nequaquam metuimus illos, qui detenti negotiis suis, nunc eo, nunc illo transeunt in via publica ;

11 In codd. vett. deerant verba, ut lubet; in suo invenerat Stat. Quem tu qualubet ve moveto, unde conj. Quem tu, qualubet, ut velis moveto; sed prætu

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quantum vis, ubi erit foris paratum.
Hunc unum excipio, ut puto pudenter.
Quod si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Ut nostrum insidiis caput lacessas ;
Ah! tum te miserum, malique fati,
Quem attractis pedibus, pátente porta,
Percurrent raphanique, mugilesque.

15

sed huic timeo a teipso *** hunc solum eximo, et quidem modeste, ut opinor. Sin autem improbus animus, et amor insanus incitaverit te, o scelerate, ad tantum crimen, ut impetas vitam meam fallaciis tuis: tunc vero, o te infelicem, et sortis infausta! quem penetrabunt Raphani, et Mugiles, pedibus adductis, et aperta janua.

lit vulg. moneto in edd. vett.-12 In Stat. codd. tibi pro ubi; posterius servat Maff. I.—17 A sine aspiratione in libb. vett. At te tum miseri Græv. miseri quoque tuetur Corrad.-18 In Commel. et ed. Voss. atratis; Mel. conj. artatis, i. e. ' arctatis;' in aliis adstrictis.

NOTE

modum, vel per quoscumque locos, tur Catullus. vel qua lubet hora.

12 Quantum vis] Hoc quantum ad multitudinem, quasi dicat crebro.

Ubi erit foris paratum] Id est, quan. do habebis extra domum paratum, cum quo libidinem exerceas.

18 Patente porta] Ut pertranseuntes videre possint, in majus Aurelii dedecus, supplicium, quod ipsi mina

19 Raphanique, mugilesque] Hic erat mos ab Atheniensibus institutus, ut quos in adulterio deprehendissent, aliave simili turpitudine, eorum in anum raphanos aut mugiles, marinos pisces, magno cum cruciatu per vim immitterent. Unde et Juvenal. 'quosdam machos et mugilis intrat.'

[blocks in formation]

Aureli pathice, et cinæde Furi;
Qui me ex versiculis meis putatis,
Quod sint molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poëtam

Ipsum: versiculos nihil necesse est;

Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi, ac parum pudici,
Et, quod pruriat, incitare possunt;
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt movere lumbos.

5

10

* Tu Aureli, et tu Furi, me minus castum æstimatis ex versibus meis, quod sint paulo solutiores. Par est quidem sanctum Poëtam ipsum per se pudicum esse, sed non est opus ipsius versus perinde castos esse, qui tunc maxime condimentum habent et venustatem, cum lascivi sunt et obscœni, * * Vos vero exis

3 In Cant. putastis; et sic etiam infra, v. 13.-8 In Commel. et Palat. p. Si sint.-9 In Commel. possint.-10 In paucis codd. legitur, iis pilosis: in quibusdam impressis, hispidosis, auctore Avantio; et sic in marg. Commel.—

tur. est.

NOTE

Versus vero Hendecasyllabus

Pædicabo] Pædicabo verbum est obscœnum, et cum masculis libidinem exercere significat. Quam Julius Firmicus præposteram appellat: undepædicones' dicti; qui vero libidinem patiuntur, 'pathici' et 'cinædi' dicuntur. Hi ånd Toû kiveîv tà aidoîa, id est, a movendo pudenda. Illi vero, vel ab aoristo rašov hujus verbi, πáσxw, vel a patior, et sic sine aspiratione scribendum erit.

5 Castum poëtam] Poëtas decet esse viros probos, etsi versus eorum sunt lasciviores. Unde Martial. 'Lasciva est nobis pagina, vita proba.' Et Ovid. Crede mihi distant mores a carmine nostri : Vita verecunda est, Musa jocosa mihi.' Notum etiam illud: Lascivus versu, mente pudicus erat.'

7 Habent salem ac leporem] Corruptos mores ostendit hominum, quibus non placerent versus, nisi essent

'molliculi, ac parum pudici;' quod etiam testatur Martial. lib. I. Epigr. 36. ad Cornel. Lex hæc carminibus data est jocosis, Ne possint, nisi pruriant, juvare. Quare, deposita severitate, Parcas lusibus et jocis, rogamus, Nec castrare velis meos libellos.'

9 Et possunt] Supplendum iterum 'si,' ut sit ordo: Et si possunt incitare quod pruriat. Sensus vero erit, Si his verbis compositi sunt, ut Venerem movere possint: 'pruritus' enim dicitur, cum membrum tentigine erigitur.

[ocr errors][merged small]

Vos, quod millia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis :
Pædicabo ego vos, et irrumabo.

timatis me minus virum esse, quia legistis plura millia osculorum.

12 Vos quot in codd. antiq. Vosque in Palat. p. qui in marg. Commel. Vos, qui Cant. Scal. primus dedit quod ex prisca scriptura quot, ut ‘set' prosed,'' haut' pro haud.'-14 Vide vv. ll. in Carm. xiv. vs. 24.

NOTE

lumbi in corpore a cinctura ad nates, a quibus venereus liquor defluit. Hinc illud est in Priapeis: 'Crissa bit tibi fluctuante lumbo.' Deficiente

igitur ipsa materia, aridi et duri fiunt lumbi, et sic moveri, ut prius, non possunt.

CARMEN XVII.

AD COLONIAM.

O COLONIA, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes: sed vereris inepta
Crura ponticuli assulitantis, irredivivus

O Colonia, quæ in longo ponte tuo lusitare optas, et saltare præsto es: sed times tremuli pontis sublicas minus firmas, ne irreparabilis præceps ruat, et in profundo

1 In Dresd. et omnibus Stat. codd. quæ cupis ponte lædere longo; in Ald. Gryph. et Mur. quem: Voss. pro longo dedit ligneo. Corruptum lædere omnium codd. et vett. edd. jam Perr. mutavit in ludere.-2 En habent nonnullæ edd. vett. Et Stat. codd.-3 Scal. ex ingenio dedit, adsulitantis: omnes codd. Stat. et Voss. exhibent, ac sulcis tantis; Dresd. ac sulci tantis; in Vicent. Brix. Venett. Ald. 1. Guar. et aliis, sub his totus: Stat. emend. assu

NOTE

1 0 Colonia] Quænam hæc Colonia sit, non satis liquet: Scaligero dubium non est quin sit Novum Comum, quod antea Comum appellatum. Eo postea deductis a Julio Cæsare quin

que colonorum millibus, Novum Comum appellatum est, Colonia ad lacum Larium sita.

3 Crura ponticuli] Columnas ligneas, seu sublicas pontis: id est, ti

« ZurückWeiter »