Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non sane illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii: in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset ære?

Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,
Nec prætoribus esse, nec cohorti,

Cur quisquam caput unctius referret:

5

10

accessimus, multiplices sermones nobis inciderunt, inter quos qualis esset nunc Bithynia, et in quo statu versaretur, et quantæ utilitati mihi fuisset pecunia. Ego respondi id quod verum erat, neque mihi ipsi, neque prætoribus, neque comitatui fuisse, unde ullus nostrum caput odoratius reportaret; cum præcipue illi provin

Dresd. Vicent. et Venett. ut deest in Ald. 1.-4 Omnes codd. cum Vicent. Brix. et Venett. exhibent, neque invenustum, probante Hand.-7 In Stat. codd. quomodo posse haberet; rò posse corruptum ex pacto, gloss. Toû modo, esse putavit idem Stat. sic quoque Voss. 11. qui inde procudit, quomodo ops se h. improb. V. D. in Obs. Mis. p. 2. 3. et suam proferente conj. quomodo os se h.-8 Et quonam in omnibus Stat. et Mel. codd. quod servant etiam Palatt. m. et p. cum Venett. Vicent. et Brix. Et quantum profert Scal. quasi lect. libb. vett. hoc falsum; correctio enim est Ald. 1. asterisco notata : Voss. codd. præstant, qm. vel quoniam ; et sic in Dresd. Legendum putavit Scal. quantum m. profuisset: e re Respondi, improbante Gronov. qui conj. Ecquonam, ut longe antea Statius. Heins. emend. Et quanto, &c. quod jam proposuerat Livin.—9 Lectio nihil neque ipsis est ex conj. Avantii: Stat. codd. habent, neque in ipsis; Dresd. nec in ipsis; Vicent. et Brix. mihi nec ipsis: Avantii correctionem recepit Venet. an. 1500. Ald. vero, nihil neque ipsi : in Commel. invenit Voss. nihilmet ipsis, quod recepit Vulp. inde recentiores quidam, nihil neque ipsis-met p. Statii et Scal. emendationem mihi nec ipsi rejecit Gronov. Tandem Hand. ita tent. Respondi i. q. erat: sibi neque ipsis, Nec p. &c.-10 Mur. legeret, quæstoribus; Heins. præconibus.-13 Cuj. Dresd.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Præsertim quibus esset irrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparasti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ
Unum me facerem beatiorem,

Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mi nullus erat neque hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati

In collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinædiorem,

15

20

ciales, quibus esset prætor spurcus homo, nihil facerent prætoris comites. Saltem tamen, inquit illa, acquisivisti homines ad lecticam tuam ferendam, quod genus hominum in ea regione ortum esse traditur. Ego, ut me puellæ isti jactarem unum fuisse fortunatiorem, Non mihi, aio, res tam male cessit, ut quamvis mihi accidisset provincia infructuosa, nihilominus possem acquirere mihi octo lecticarios proceros; tamen nullus mihi erat, neque eo in loco, neque in illo, qui valeret imponere collo suo ruptum pedem vetusti lecti. Tunc ait illa, ut convenit impudentiori :

Vicent. Brix. et Venett. exhibent, non facerent; Voss. non faceret; Gronov. num facerent? vel, non faciens: Lectio nec faceret debetur Avant. extatque inAld. 1. et inde in alias recepta, etiam in Cant. Legendum censebat Hand. nec facerent.-14 Turnebi conj. inquit id quod, et Scaligeri inquit damnavit Gronov.-15 Quidam ære, vel asse comp. malebant, probante Hand. Notum d. esse conj. Mel.-16 In edd. vett. hominum.-17 Nostram lect. tuentur omnes Stat. codd. cum Cuj. Dresd. Vicent. Brix. et Venett. Avantii conj. beatiorum rejecit Scal.-19 Perr. Exc. exhibent si mala: Maff. 1. quod mala, ut conj. Avant. omnes alii codd. qui mala: Stat. emend. quam m. Vicent. Brix. et Venett. habent quæ m. Hand. conj. quum m. i. quoniam qui in qm. (i. e. quum) in codd. facile corrumpatur.-20 Ex corruptis lectt. octo literas, sive litas, sive mines, reposuit Voss. octo Midas, i. e. mancipia Bithynica.—

NOTE

Lucil. Hi quos divitiæ producunt, et caput ungunt.' Unde etiam divites uncti dicuntur: Juvenal. 'Unctamque Corinthon.' Cic. Orat. IV. c. Verrem: 'Ita Palæstritas defendebat, ut ab illis unctior discederet.'

12 Irrumator] Aruma,' hoc est, a mamma, dicitur irrumare,' per quandam similitudinem; est enim 'irrumare' virilia ad libidinem in os præbere, qui vero recipit, fellare'

dicitur; unde et 'fellator' et 'irrumator,' 'fellatrix' et 'irrumatrix.'

13 Nec faceret pili] Id est, nihili. Sicut dixit ante, unius æstimemus assis; unde et alibi idem noster Catullus: Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni.'

22 Grabati] Id est, lecti, seu lecticæ annosæ, et veteris, et vilis ful

crum.

24 Cinædiorem] Procaciorem, mol

Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda, nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellæ ;

Istud, quod modo dixeram me habere,

Fugit me ratio. Meus sodalis

25

Cinna est Caius: is sibi paravit.

Verum, utrum illius, an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi pararim.

Sed tu insulsa male, et molesta vivis,

30

Rogo te, mi Catulle, commoda mihi istos tantisper: cupio enim deportari in tempore ad Serapin; hoc non est verum inquam puellæ, quod jam narraveram me possidere, aberravit unimus; sed Caius Cinna socius meus sibi istos comparavit. Sed, quid mea refert, an sint illius, an mei? nam tam libenter iis utor quam si mihi illos acquisierim. At tu male inepta es, et odiosa, per quam mihi non conceditur oscitantem esse.

25. 26 In omnibus Stat. codd. ut in textu nostro, præterquam in uno, in quo erat paululum, ut ultima syll. a sequenti excipiatur. Versus autem 26. stare, ac procedere non videtur, impediente extrema syll. Toû commoda: Stat. sic emend. Quæso, inquit, mihi mi Catulle paululum Istos; nam volo commode ad S. &c. pro commoda Scal. conj. commodo, i. e. in tempore: in Ald. 1. legitur, Istos commodita, volo, &c. V. D. in Obs. Mis. 1. c. fingit in hunc modum, Istos commoda, enim. Voss. putat Catullum ultimam in commoda corripuisse. Doer. legeret commode, ut sit vocativus, i. e. benigne, ut ap. Hor. iv. Od. 8. 1. 2. sed hanc conj. damnat Hand. suam afferens, Queso....paulum Istos. Commodum enim volo, &c. cui subjungit; codd. scriptura commod enim facile potuit transire in commoda nam.' In Mur. codd. ad Serapis, ut ad Diana' ap. Terent.-27 Mane me, inquit, puellæ in codd. Stat. mane tum, inquio in Brix. et Venett. mane tum, inquam in Vicent. minime, inquio in Ald. 1. Guar. P. conj. Ferri: mane mane, inquio, ut sit alterum mane, i. q. cras. Omnes codd. Cuj. Voss. Commel. Pallatt. m. et p. et Dresd. cum Statianis conspirant: legit itaque Hand. Mane, me....inquii puellæ,....Illud,....habere,.... Fugit_me, &c. Heins. conj. itane? inquio ; alii manedum, vel, mane dum: in Bip. 1. Mane me, inquii: Stat. legendum putavit, Mane, inquio; unde Scal. edidit ut in textn nostro.--30 Est Cinna gravis legeret Avant.-31 Voss. legit, Verumne illius an mei.-32 In Stat. codd. pararim, extrema lit. sic scripta, ut a figura s parum absit; unde conj. paratis; Voss. paravit; Guar. parassem; Vicent. Brix. et Venett. habent pararem: sed lect. nostram confirmant codd. Stat. et Dresd. -33 In Vicent. Brix. et Venett. insulsa, mala et m. v. unde Ald. 1. typographi errore, ut putat Hand. dedit, insulsa male, &c. alii, male et nimis molesta es, vel, mala et nimis molesta es: Voss. Sed tu invisa, male et, &c. Heins.

liorem, impudiciorem.

NOTE

26 Nam volo ad Serapin] Serapis Ægyptiorum Deus, qui et Apis et Osyris dictus est. Poteratne ire pedes? Illo tempore non licebat Serapim intra urbem habere, sed extra

Pomorium: quod testatur Dio l. iv.

30 Cinna est Caius] Is Caius Helvius Cinna dictus est Epigrammatum auctor, de quo Ovid. Trist. II. dum commemorat Poëtas, qui de rebus amatoriis scripserunt.

Per quam non licet esse negligentem.

conj. Sed tu insulsa vale et molesta ubivis, vel cuivis. Dresd. exhibet, male ac moleste vivis.--34 Heins. malit, negligenti, quod jam in mentem venit Donsæ.

[blocks in formation]

9 Furi, et Aureli, Catulli socii, sive progredietur usque ad Indos ultimos, ubi ord verberatur fluctu Orientali procul personante: sive pervadet ad Hircanos, sive ad Arabas effœminatos; sive ad Sacas; sive ad Parthos sagittiferos; sive illuc

2 Alii, penetrarit.—3 Longe ubi littus conj. Marcil. pro resonante Stat. malit resonans.—5 In edd. vett. mollis.-6 Passer. in vet. lib. invenit, cotiriferosque ; vide Virg. Æn. x. 169. in marg. Heins. lib. pharetriferosque: sed nostræ lect. addicunt fere omnes; modo observes Catullum, more Græcorum, spondæi

NOTE

1 Furi et Aureli] Furium cognomine Bibaculum Cremonæ natum Quintilianus inter Iambicos scriptores numerat. Fuit et alter Furius, quem Cato de repetundis accusavit: utrum autem compellet Poëta, an non uterque idem, non satis liquet. Aurelius autem iste forte est L. Aurelius Cotta prætor, qui legem promulgarat de restituendis judiciis equestri ordini.

2 Indos] Indi sunt Asiæ populi in extremo Oriente positi, quorum regioni Indus amnis ingens, qui in mare

Indicum devolvitur, nomen dedit. Extremos etiam vocat Horat.' Impiger extremos curris mercator ad Indos.'

3 Eoa unda] Id est, Oceano Orientali; Eous, -a, -um, derivatum a vocabulo Græco ǹùs, quod Auroram significat.

5 Sive in Hircanos] Hircania est Asia Majoris regio, ad mare Caspium, tigribus nota.

Arabasque] Arabes Asiæ populi intra sinum Persicum et Arabicum, ad

[blocks in formation]

ubi Nilus septemplex inficit mare; sive ibit ultra excelsas Alpes, invisens tropæa magni Cæsaris, sive transibit Rhenum Gallicanum, sive feros et extremos Britannos: vos igitur promti mecum una adire cuncta ista loca, quocumque voluntas Deorum impellat, renuntiate amicæ meæ pauca hæc verba minime grata, ut vivat et

loco in altera regione posuisse trochæum, ut v. 15.-7 Sive qui in Rheg. et quibusdam Stat. codd. in Maff. 1. que, unde legendum putavit Stat. quæ : Voss. ex libb. vett. profert quis.-9 In edd. vett. Alpis.-11 In omnibus Stat. codd. horribilesque et ultimosque B. quod Marcil. interpr. et ultimos quoque Britannos; eo modo quo dicimus hodieque pro hodie quoque,' &c. in edd. vett. horribilis et, ultimosque. Stat. conj. rò et delendum esse ut edidimus.

NOTE

Oceanum Erythræum seu Æthiopi cum positi. Arabia triplex, Petrea, Deserta, et Felix. Incolæ dicuntur molles, vel propter cœli temperiem, vel quia sunt effeminati. Tibull. 'Quos tener e terra divite mittit Arabs.'

6 Seu Sacas] Sacæ sunt Scythia Asiaticæ populi, Jaxarti fluvio vicini, Massagetis proximi.

Sagittiferosque Parthos] Parthi sunt Asiæ populi Medis vicini, qui bella quondam sagittis conficiebant; unde sagittiferos eos vocat Poëta.

7 Septemgeminus Nilus] Egyptum intelligit, quam Nilus in septem alveos divisus pervadit. Unde Virg. 'Et diversa sonans septem discurrit in ora, Et viridem Ægyptum nigra fæœcundat arena.'

9 Alpes] Montes sunt altissimi, quondam imperio Romano saluberrimi, qui Galliam et Germaniam ab Delph. et Var, Clus.

Italia dividunt. Dicuntur a Mela, a Genua Liguria oppido longo cursu, diremtisque variis populis, in Thraciam usque penetrare.

10 Cæsaris magni] Ipse est Cæsar, cujus multa in Gallia extiterunt tropæa, et victoriæ partæ.

11 Gallicum Rhenum] Rhenus qui Gallos a Germanis dirimit,' Gallicus' dicitur, ad differentiam alterius Rheni illius, qui per agrum Bononiensem fluit.

12 Britannos] Incolæ sunt Britanniæ, quæ olim 'Albion' dicta fuit, nunc Anglia: dicuntur Catullo horribiles, vel quia ásperi sunt et inculti, et hospitibus feri; unde Horat. 'Visam Britannos hospitibus feros :' vel quia quondam corpora inficiebant. Dicuntur extremi' et ultimi,' quia sunt in extremo terrarum termino positi.

Catul.

[ocr errors]

E

« ZurückWeiter »