Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

quum' substitutum est: et ut alios taceam, Institutiones Justiniani Imp. manuscriptæ semper habent' quum,' ubi vulgo quando,' aut 'quoniam' interpolatum est. Hoc majoris est momenti, quam pædagoguli prima fronte judicare possent. Quid enim sequitur vide. Male vero desiderium, puellam ipsam, et amores poëtæ interpretantur vulgo. Scal.

7 Ut solatiolum] Pauca mecum, si lubet, muta: Ut solatiolum sui doloris : Credo, et tum gravis acquiescit ardor. Hac mente: Quoties meæ puellæ Iubet aliquid jocari, tanquam solatioJum sui doloris, velut si Græce dicas, παίζειν τι ὡς παραμυθητικόν. Tantum sedes roû ut atque et mutanda fuit, et nonnihil etiam aliter distinguendum. Qua quidem sententia nihil potest esse clarius. Meleager.

8 Credo ut tum] Corruptissima hæc sunt, si quæ alia in Catullo: et si qui putant se totum Catullum tenere, verum fateri volunt, profecto se in hoc nihil penitus videre fateantur necesse est. Vetus scriptorum librorum lectio: Credo ut quom gravis acquiescet error. Magnum mendum, sed parva labe contractum. Nam vetus codex Gallicanus sine dubio habuit credont pro credunt. Ita enim non raro scribebant, ut in lapide Narbonensi:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

quando eo intermittente 'levantur, puta interjecto aliquo ludicro: utinam tecum ludere, sicut ipsa possem, ac, tam levi opera, æstu ac dolore meo defungi. Errori etiam ansam dare potuit nomen supplendum, ad quod refertur rò credunt. Ita enim sæpe loquuntur veteres. Propert. Non ita complebant Ephyreæ Laidos ædes.' Complebant, qui? homines, amatores. Theocritus. "Oσσov èpŵvтI παтρòs μVOWV καὶ ματρὸς ἀκούειν. Subaudimus enim Taïdes et hæc quoque sunt inusitatæ elegantiæ ; quæ tamen hactenus nemo intelligebat. Scal.

Ardor] Vetus liber Cujacii error, quod silentio præterit Scaliger. Non tamen improbari debet. Nam et amor insania, et error mentis insania dicitur. Unde amor etiam error vocatur Virgil. Ecl. viii, 'Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error !' ita igitur dictus est error gravis Catullo, ut Virgilio error malus. Passeratius. Hanc vocem etiam Ovidio et multis aliorum autorum locis restituit Nobilissimus N. Heinsius.

9 Tecum ludere] Non expressum est TO EUKTIKOV Utinam. Virgilius: 'Troum socia arma secutum Obruerent Rutili.' utinam obruerent. Legendum vero, ut in manuscriptis, Tecum ludere, sicut ipsa, possem, non autem, Secum ludere, sicut ipse possem. Ovid. Me quoque qua fratrem mactasses, improbe, dextra.' Subaudiendum et hic utinam. Tibullus: Tum mihi vita foret.' Utinam foret. Scal.

13 Quod zoram soluit] Zonam solvere aliter Romanis, aliter Græcis accipitur. Nam Latinis zonam solvere dicitur quæ traditur viro: Græcis autem quæ primum parit. Apoll. R. lib. 1. § èπl μovvy Míтpηv πρŵтоv čλvσα καὶ ὕστατον. Scholiastes λύουσι γὰρ τὰς ζώνας αἱ πρώτως τίκτουσαι καὶ ἀνατιθέασιν ̓Αρτέμιδι· ὅθεν καὶ Λυσιζώνης Αρτέμιdos iepòv èv 'Athvais. Tamen scimus et de illis, quibus virginitas minuitur apud Græcos usurpari. Theocritus [Mos

[ocr errors]

chus Idyll. nr. 160.]: Λῦσε δέ οἱ μίτρην, καί οἱ λέχος ἔντυνον ὧραι. Neque audiendus ille Scholiastes. Debebat enim dicere, αἱ διαπαρθενευθεῖσαι: non

autem αἱ πρώτως τίκτουσαι. Sic Apollonius lib. iv. Ἔτι μοι μίτρη μένει, ὡς ἐνὶ πατρὸς Δώμασιν, ἄχραντος καὶ ἀκήρατος. Scal.

CARMEN III.

3 Passer mortuus est] Post hunc versiculum in manuscripto nostro, itemque in primitus excusis reperitur versiculus ille, Passer delitiæ meæ puellæ. Nimis sane morosi, qui illa repetitione offensi sunt. Idem.

10 Ad solam] Ad' pro apud' Plaut. Capt. Philocrates modo in libertate est ad patrem.' Livius lib. II. 'Dum hæc ad Veios geruntur.' Terent. Hecir. Ea quæ nunc est ad uxorem tuam.' Publ. Mimus,' Bonum ad virum cito moriatur.' Virg. 'Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis.' Idem: 'genuit Simoëntis ad undam.'

Pipilabat] Recte a ventulo, ventilare; a pipulo, pipilare. Quid sit pipulus, explicat Varro apud Plautum Aulularia. Mattius Mimiambis: 'Dein cocenti vasa cuncta dejectat, Nequamque scitamenta pipulo poscit.' Quare hoc verbo docti offendantur causam adhuc comminisci non potui. Scal.

12 Illuc unde negant] Theocritus, ἀνέξοδον εἰς ἀχέροντα. Nicander, δυσέκSpoμov. Lucanus, irreducem, i. e. åvéşodov, lib. IX. 'Irreducemque viam deserto limite carpit.' Sed non loquitur de via inferorum. Idem.

Illuc unde negant redire] Philetas de Orco eodem modo quo Catullus: Τὴν οὔπω τις ἐναντίον ἦλθεν ὁδίτης. hinc et ovк evéĝodos ådns dicitur Eschylo,

δύσνοστος Epigrammatis Græcis. Sed et Anacreon huc respexit, cujus verba ita vertebamus: Quia Acherontis aspera est Specus, pedemque nemini Datur referre ab horrida Styge, nt quis intulit pedem.' Antipater Antholog. III. ès yàp ăкaμπтov, 'Es tòv ἀνόστητον χῶρον ἔβης ἐνέρων. Seneca autem hunc Catulli versum mutuatus est in ἀποκολοκυντώσει. Dousa F.

16 O factum male] In antiquis libris omnibus legitur: Bonum factum male bellus ille passer. Quod de nihilo non est. Non omnino male docti viri subvenerunt legentes, O factum male, o miselle passer. Ego vero pressius inhærens vestigiis legendum putaverim, O factum male, væ pusille passer. Solenne enim est ut in vetustis codicibus B. et V. invicem commutentur. Credibile est itaque sic scriptum fuisse be busille, unde nasutioribus bellus ille passer, pro væ pusille passer; quod yvhoιov esse puto Catulli. Meleager.

17 Opera] Pro culpa. Sic apud Nonium in 'Frangescere.'' Nunquam erit tam immanis, cum mea opera exstinctum sciat, quin frangescat.' Corn. Nepos, 'Ut ejus opera in maximum odium Græciæ Lacedæmonii pervenerint.' Scottus Observ. 1. II. c. 16.

Tua nunc opera] Recte Tua, ad passerem. Juvenal. 'cujus Turbavit nitidos extinctus passer ocellos.' Scal.

CARMEN IV.

2 Celerrimus] Pro quo substituerant imperiti celerrimum. Sic Stat. The baid. lib. 1. ‘et sedisse superbus Dejecto tunc fratre putat:' purus putus Hellenismus: superbus,' pro 'superbum,' genus loquendi venustum, usitatum optimis scriptoribus, sed quod remotum ab usu vulgi, imperitos offenderat. Virgil. 'Sensit medios delapsus in hostes.' Propert. Visura et quamvis nunquam sperarat Ulyssem.' Horat. Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus.'

[ocr errors]

3 Natantis] Natare hic pro navigare posuit, ut et alibi: cumque juventus Per medium classi barbara navit Athon.' Dousa F.

6 Minacis Adriatici] “Yoтepov πpóтepov nam ex Adria in Cycladas, hinc Rhodum, Rhodo in Thraciam, a Thracia in Pontum venit. Sed contra in ora Pontica fabricato Phaselo, hinc profectus, per illa loca in Adriam pervenit. Deinde ingressus Padusam alveo Padi exceptus, adverso Mincio ad Benacum lacum, Sirmio nem appulit. Scal.

21 Incidisset in pedem] Pes est funiculus cui angulus veli religatur. Inde facere pedem est contrarium ei, quod hic volebat Catullus. Nam ventus medios sinus veli inflans, dicitur nautica locutione incidere in

utrumque pedem.' Contra, quum læva sive dextera vocat aura, dicitur vaʊTIKŵs 'facere pedem.' Idem 'facere pedem' est, quod nautæ nostri dicunt, dimidio vento navigare. Quare insigniter errat vir disertissimus, qui 'facere pedem' accipit pro vela facere. Atqui vela facere est velificari. At non omnis velificans facit pedem. Non enim est πλησίστιος ἄνεμος quum facit pedem, sed quum medios sinus implet. Cæcilius, Venereo

[ocr errors]

cursu veni prolato pede usque ad Saphonem.' Ubi pes est angulus veli, ut alibi recte exponit Isidorus. Propedem vocat Turpilius: • Quasi quum ventus fert navim in mare secundus, Si quis propedem misit veli sinistrum.' Virgilius recte demonstrat quid sit 'facere pedem,' quum dicit 'pariterque sinistros, Nunc dextros solvere sinus.' Scal.

Incidisset in pedem] Pedes æqui sunt et pares, cum in utrumque simul secundus flatus incidit: nunc dextri, nunc sinistri solvebantur velorum sinus pro venti mutabilitate, prout dextera aut sinistra adflaret: pedes proprie sunt funes ad angulos velorum, quibus ea vertebantur. Hinc et pro velis. Isidorus 'propedem' vocat τὸν πρόποδα, et funem interpretatur, quo pes veli alligatur. Turpilius: 'Si quis propedem misit veli sinistrum.' Ergo modo dextri, modo sinistri proferebantur hujusmodi velorum pedes et propedes, prout erat ventus,

læva sive dextera Vocaret aura :' nam vela ventis obvertebantur, ad excipiendos flatus. Plautus: 'Utcumque in alto ventus est, exin velum vortitur:' ergo modo ad lævam, modo ad dextram, modo dextri pedes, modo sinistri laxabantur, et proferebantur. Plin. lib. II. c. 47. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant.'. In diversum prolatis pedibus, in contrarium navigatur, ita ut adversa vela concurrant, etiam iisdem ventis; at pariata et æquata dicebantur vela, cum in dextrum et sinistrum simul ventus ingrueret læva sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem.' Ergo modo ad dexteram, modo ad lævam

vocat ventus, modo in utrumque pariter velum æquatus incidit, qui maxime est secundus. 'Pes veli,' funis est quo velum tenditur, rò módiov unde et pro velo poëtæ plerumque sumunt: quibus in navi vertendorum velorum munus incumbebat, & pedem tenere' dicebantur. Servius: 'Per sortem divisi ad officia remigandi, quis proreta esset, quis pedem teneret:' unde ' æqui pedes,' æqualiter tensi, quod fiebat, cum æquatæ auræ velorum sinus implebant. Salmasius.

22 Neque ulla vota, &c.] In maris periculis vota homines suscipere solent, quæ servati defunctique discrimine in littore reddere Diis littoralibus consueverunt. Se autem prædicat tanta navigandi felicitate semper cursum confecisse, nulla ut vota nuncupanda Diis fuerint. Cur Littoralibus Diis? quia in naufragii periculo vovėmus, si littus attingamus, nos littoris præsidibus Diis vota persoluturos: quales a Marone Georg. 1. 'Glauco et Panopeæ et Inoo Melicertæ,' et in Epigrammatis Græcis referuntur. Turnebus. Vide Loëns, lib. 111. Epiphyll. c. 15. et Gevartium in not. ad Papinii Stat. Sylvar. lib. 111. Neque ulla vota] Εξιτηρίους εὐχάς. Scal.

23 A mare Novissime] Ita liber noster.

Sed profecto recte faciebant qui legebant Novissimo. Quis nescit navigationem ad ea loca ἔσχατον πλοῦν dictam ? versus proverbialis : Εἰς Φᾶσιν, ἔνθα ναυσὶν ἔσχατος δρόμος. Allusit Propertius : ' longe Phasidos isse viam.' Scal.

A mari] A mare legit Priscianus. Varro lib. III. de gente P. R. apud Carisium 1. 1. 'a mare operta oppida:' ita solitos loqui veteres indicat Plauti locus in Milit. A. IV. sc. 7. ' Nam si a mare abstinuissem, tanquam hoc uterer.' Passerat.

27 Gemelle Castor] Prior Castor habetur. Atque adeo ambo uno no

mine dicuntur Castores. Unde eorum ædes, Ædes Castorum Suetonio in Cæsare Dictatore. Sic Græcis quoque τ KáσTope dicebantur: Euripides Electra, ἀναίνομαι δὲ Κάστορ, φ, πρὶν εἰς θεοὺς ἐλθεῖν, ἐμ' ἐμνήστευον, οὖσαν ἐγγενῆ. Ubi plane τώ Κάστορε ambo dicuntur: quod, quia raro occurrit, eo minime animadversum est, notent studiosi. Ut autem studiosi adolescentes Latina Græcis reddere assuescant, Phaselum Catulli totidem Græcis Iambis puris olim a nobis adolescentibus expressum, nunc vero alicubi meliorem factum infra subje⚫ cimus. Quanto autem difficilius est tam absolutam Latini carminis elegantiam Græcis numeris exprimere, tanto nos justiorem veniam merebimur, si minus assecuti sumus. unum certo spondemus, Græca esse quæ proponemus, et ex Græcorum Iamborum lege, quam pauci etiam qui nomen in poëticis habent intelligunt.

Hoe

PHASELUS CATULLI IAMBIS PURIS
GRÆCIS.

Κέλης ἐκεῖνος, ὃν θεᾶσθ ̓, ὁδοιπόροι,
Tpéxew veŵv μèv eŭxetai bowtepos,
Eкápovs bπiodev votepeîv dè μndevòs
Δρομηλατοῦντος, εἴτε μιν χρεὼν ἐλᾷν
Πλάταισιν, εἴτε λαίφεσ ̓ ἐπτερωμένοις.
Τόδ ̓ οὔτε φησὶν ἀντερεῖν ἂν Αδρίου
Νεώρι”, οὔτε Κυκλάδας περιῤῥύτους,
Ρόδον κλυτὴν, δυσήμερόν τε Θρηκίαν,
Προποντίδ ̓, ἀγρίαν τε ποντίαν ἅλα,
"Ιν' οὗτος, ὕστερον κέλης, πάροιθεν ἦν
Πίτυς τιναξίφυλλος, ἡ Κυτωρίῳ
Πάγῳ θαμ ̓ ὦρσεν εὐλάλῳ φόβῃ.
Κύτωρε πυξόδενδρο, Αμάστρι ποντική,
Τάδ' εἰδέναι σ ̓ ἅπαντα νῦν τε καὶ πάλαι
Λέγοι κέλης ἄν· εὐθὺς ἐκ γενεθλίων
Teaîoi pnoiv év vátαis tepuiévai,
Τεοίσι κλῦσ ̓ ἐν οἴδμασι νέαν πλάτην,
Κλύδωσι δ ̓ ἔνθεν ἐν πολυῤῥόθοις ἐὰν
Πορεῦσ ̓ ἄνακτα, λαιὸς, εἴτε δεξιὸς
Ορωρεν οὖρος, εἴτ ̓ ἄημα πόμπιμον
Erewe Tandiλaipès àpμévov móde
Ἐπακτίοισι δ ̓ οὔποτ ̓ ἐξιτήρια.

[blocks in formation]

2 Ni sint inlepida] Proverbium Græcorum : Κάλλιον τὸ φανερῶς ἐρᾷν TOû Adopa. Plato Symposio: 'Evovun θέντι γὰρ ὅτι λέγεται, κάλλιον τὸ φανερῶς ἐρᾷν τοῦ λάθρα, καὶ μάλιστα τῶν γενναι οτάτων ἀρίστων, κἂν αἰσχίους ἄλλων ὦσι, &c. Horatius: 'Dicat Opuntiæ Frater Migillæ, quo beatus Vulnere, qua pereat sagitta.' Hæc hujus poëmatii mentem non parum aperiunt. Scal.

12 Nam ni prævalet] Hæc omnia commentitia et adulterina. Prisca lectio: Nam ni ista prævalet nihil tacere, Cur non tam latera e. pandam, Nec tu quid facias ineptiarum. Multum opis ea scriptura adtulerit ad verum eliciendum; Nam, ni stupra, valet nihil tacere, (Cur? non tam latera e. pandant?) Nec tu quid facias ineptiarum. Nam nisi, inquit, stuprum est, quod fateri non audes, nihil est cur taceas quid noctu facias, nec, nisi quid ineptiarum facis, puta quod

febricolosum quid amas. Ordo erat: Nam ni stuprum est aut aliud quid ineptiarum quod facis, nihil refert tacere. Alioqui num minus latera exhausta sunt, tametsi taces, id est, an minus tua latera quæ exhausta sunt, id aperiunt? quum exhaustæ vires, et pandum latus id prodant. In primô versu quod Stupra eruimus, hoc factum, quia sæpe in hoc libro i pro scriptum fuit. Et Langobardus character non distinguit hâs duas literas. In multis aliis bonis scriptoribus non raro idem commissum reperias. Apud Ciceronem ad Qu. Fratrem Epistola prima libri tertii; 'In Balneariis assa in alterum apodyterii angulum promovi : propterea quod ita erant posita, ut eorum vaporarium, ex quo ignis erumpit, esset sub tectum cubiculi subgrande :' legendum,' Esset subjec tum cubiculi subgrundæ,' a, in u: in

« ZurückWeiter »