Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EX EDITIONE J. G. GRÆVII,

TRAJECTI AD RHEN. 8vo. 1680.

NOTE VARIORUM

IN

C. VALERII CATULLI OPERA.

CARMEN I.

C. VALERII] In manuscripto jurisconsultissimi viri Jac. Cujacii non Caius, sed Quintus prænomen exaratum est. Idque videtur confirmari Carm. in Januam, illo versiculo, 'Verum isti populi nænia, Quinte, facit.' Quare, qui illi Caio prænomen faciunt, possunt, hac auctoritate permoti, sententiam suam mutare. Porro liber ille, quo usi sumus, cujusque jam mentionem fecimus, longe alios hujus poëtæ manuscriptos bonitate superat, quum tamen omnes ex uno exemplari descripti fuerint. Id exemplar ab homine Veronensi, quis quis ille fuit, in Galliis repertum, omnes illos codices ejus poëtæ, qui in Italia extant, propagavit. Et quum multi extiterint, quorum pars vitam poëtæ collegerint, pars in eum Commentaria ediderint; miror a neDelph. et Var. Clas.

mine illorum memoriæ proditum, quando, et a quo, et ubi hic liber repertus in manus nostras pervenerit. Solus Volaterranus, quod sciam, memoria avorum suorum e situ erutum scribit. Sed in Galliis se eum reperisse ille ipse, qui publicavit, Epigrammate testatus est. Quodquamvis dignum est elegantia seculi illius, quo literas scire barbaries erat, tamen ne quid sine teste dicerem, id æquo animo hic adposui. Inducit vero Catullum loquentem: 'Ad patriam redeo longis a finibus exul, Caussa mei reditus compatriota fuit. Scilicet a Calamis tribuit cui Francia nomen, Quique notat cursum prætereuntis iter. Quo licet ingenio vestrum revocate Catullum, Quoius sub modio clausa papyrus erat.' Etsi, candide lector, hoc Epigrammate

Catul.

Y

patienter carere poteras, habet tamen quod te scire melius fuit, quam ignorare. Non repetam de Catullo, quæ vulgatissima alii atque alii tanquam nova nobis obtrudunt. Id tantum dicam, Urbicarium et Mimographum poëtam huic nostro cognominem fuisse: cujus meminit Juvenalis. Et fortasse is fuit auctor carminis de Vere, ex quo hoc citat Erasmus : 'Sic Amyclas, dum tacebant, perdidit silentium.' Suspicor autem illud Gallicanum exemplar Langobardicis literis scriptum fuisse: quia errores, qui in postremis codicibus ab imperitis liberariis disseminati sunt, non aliter videntur quam a morosis illis characteribus nati; id quod suo loco diligenter admonebimus. Præterea non character solum menda propagavit, sed et antiquaria lectio. Nam liberarius semper scripserat QUOR. QUOM. LUDEI. LUCEI. ADEPTA'S. M'ALIUS. OCEANO'S. POPUL' ARBITRIO. DEVOLVIT ILL' ACUTO. ILI' ET.

Item multa

alia præterea, quorum ignoratione quantum in hoc auctore edendo peccatum sit, postea docebo. Miraberis enim, studiose lector, tantam men. dorum segetem hunc politissimum auctorem occupasse; quam si non omnem extirpavero, tamen non magnum post me spicilegium relinquam. Dubitandum vero minime est opus Catulli ad nos lacerum pervenisse. Longe enim plura scripsisse testes sunt veteres Grammatici, qui de ejus poëmatiis ea producunt, quæ hodie non extant. Itaque apud Virgilium Æn. v. per mille coloribus arcum:' ibi Servius, De iride arcum in genere masculino dixit Virgilius; Catullus et alii in fœminino, referentes ad originem.' Atqui tale nihil hodie in Catullianis. Præterea ejus opus videtur in genera carminum distinctum fuisse, Hendecasyllabes, Heroica, Lyrica, Elegiaca. Itaque Charisius citat Catullum in Hendecasyllabis, quod sane non fecisset, nisi ita

[ocr errors]
[ocr errors]

tributum fuisset volumen. Rursus apud Virgilium legimus,' Et quo te carmine dicam Rætica?" Ibi Servius refert, Virgilium, quum sciret Ræticum vinum summopere laudari a Catone, contra autem vituperari a Catullo, ne se in eam dissensionem interponeret, hoc modo locutum. Atqui in hodiernis Catullianis nulla nota ejus rei extat. Denique Nonius ex Priapeio Catulli adducit: 'de meo ligurrire libido est.' Quare admodum mutilum opus Catullianum ad nos pervenisse minime dubium. Quid præterea dicam, quæ citat ex Catullo Maurus Terentianus, quæ nusquam comparent? Scal.

Ad Corn. Nepotem] Ineptum est dubitare de Corn. Nepote, quem Plinius et accolam Padi, et Transpadanum vocat. Sed Ausonius omnem prorsus dubitationem tollit, qui eum Gallum vocat, et Nepotis cognomen attribuit. 'Cui dono lepidum novum libellum, Veronensis ait poëta quondam, Inventoque dedit statim Nepoti. At nos inlepidum, rudem libellum Credimus gremio cui fovendum? Inveni, (trepidæ silete nugæ) Nec doctum minus, et magis benignum, Quam quem Gallia præbuit Catullo.' Idem.

2 Arida modo] Cur dubites de hac lectione caussa non est, si Servium locupletissimum auctorem habes; quare enim illi minus quam libris abhinc centum annis scriptis tribuendum sit non video. Idem.

Arida modo pumice expolitum] Pellibus opinor libri et olim obtegebantur, eæque pumice poliri ac levigari solebant. Ovid. Nec fragili geminæ poliantur pumice frontes: Hirsutus passis ut videare comis.' Servius ad Æn. XII. Plin. xxxvi. 22. Polibant ergo pumice libros eos jam edituri. Propert. Eleg. III. 1. Martial. I. Ep. 67. Mutare dominum non potest liber notus, Sed pumicata fronte si quis est nondum, Nec umbilicis cul

tus atque membranis.' Infra ad Suffenum: 'Novi umbilici, lora rubra, membrana Desecta, plumbo et pumice omnia æquata.' Livin.

3 Corneli] Male hoc distinguitur vulgo. Ita enim scripsit Catullus: Quoi dono lepidum novum libellum, Arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi. Sic in Epigrammatis: • Quoi potius faveam? Cæli, tibi.' Scal.

6 Omne ævum tribus] Dupliciter peccant docti viri in hujus loci enarratione. Primum, quum Annales Nepotis intelligunt: quorum quum Grammatici decimum quintum citent, non efficient, id quod volunt, nempe illud, Tribus chartis, esse breviter et compendiose, ut ipsi exponunt. Nam quomodo compendiose scribere potuit, qui ad decimum quintum aut ulterius fortasse scripserit? Alter error, quum Tribus chartis, ut jam monui, pro breviter accipiunt. Quid ergo? Intelligit Chronicon Nepotis, quod antiquissima etiam mythologica complectebatur instar Apollodori Bibliothecæ. Ausonius: 'Apologos Titiani, et Nepotis Chronica, quasi alios apologos, nam et ipsa instar fabularum sunt, ad nobilitatem tuam misi.' Deinde aperte hoc Catullus ipse docet. Nam rò Omne ævum plane ad Chronica refertur. Chronicorum scriptio omne omnium gentium ævum complectitur, Annales tantum unius nationis gesta. At tribus chartis quod dixit, pene pueri ipsi explicaverint, tribus libris. Ita Q. Serenus,' Tertia namque Titi, simul et centesima Livi Charta.' An censes aliud quam centesimum tertium librum indicari? Quare doctis viris, qui id proverbialiter dictum interpretantur, per me quidem tacere licet. Quid enim brevius scribere potuit, quam omne ævum ab ultima antiquitate tribus libris complecti? Idem.

7 Doctis Juppiter] 'Ekpávnσis satis nota. Et similis ea apud Florum:

In loco, quem Aquas Sextias vocant, quo, fides numinum, prælio oppressit!' Sic apud Catonem: Vita Deum immortalium: ubi Statilius Maximus vetustissimus Criticus ἐκφώνησις, inquit, aρxaïêh, ws, ☎ TÓTо. Antipater Sidonius in Alcæum: Où yàp ev ἄλλῳ Ἱερὸν, ἀλλ ̓ ἐν ἐμοὶ πνεῦμα θανὼν ἔλιπεν, Ὦ πνεῦμα κρονίδαο τὸ παγκρατές. Nam ultima verba eodem modo èкowvηTIKŵs pronuncianda. Terentius Andria; Pietatem nati, nonne te miseret mei?' ut кávnσis per ea, quæ nobis augustissima, Deos, templa Deorum: sic et per ea, quæ nobis charissima, parentes, liberos: Itaque vitam Deorum immortalium,' et "Pietatem nati,' eodem modo enunciatum, nimirum KowvηTIKŴS. Idem.

[ocr errors]

8 Quare habe] Ita lege ex veteri scriptura: Quare habe tibi, quicquid hoc libelli est, Qualecunque. Quod est elegantiæ priscæ ac Latinæ. Idem.

9 Qualecunque quidem] Jam devenimus eum locum, qui adeo vulgus Grammaticorum torsit. Notum commentum Pontani, ipso Pontano indignum, quod multi ita amplexi sunt, ut quum se belle Catullum imitari profiterentur, id totum tanquam yvhσLOV Catulli in suos Hendecasyllabos inculcarint. Librorum scriptorum lectio, ut jam multi monuerunt, ita concepta: quod o patrona virgo. In nostro erat patruna. Parva quidem menda, si leviusculam mutationem, quæ hic commissa est, spectes: sed non parvi momenti, si nos quidem recte divinavimus, id quod tamen nos fecisse fortasse non inepte affirmare possumus. Legimus ergo: Quare habe tibi quicquid hoc libelli est, Qualecunque, quod, o patrima Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo. Quibus uterque parens superstes erat, ii Græcis àμpilaλeîs, Latinis patrimi matrimi dicebantur. Contra quibus alter tantum parens erat, ετεροθαλείς. et Latine, quibus pater decesserat,

ii matrimi, quibus mater, ii patrimi erant. Eleganter vero Catullus Minervam, quæ tantum patrem habebat, patrimam vocat. Eo nomine curarépela a Græcis poëtis vocatur, ut, KAD θί μευ εὐχάων Τριτωνιὰς εὐπατέρεια, Nam, ut inquit Callimachus, μárnp d οὔτις ἔτικτε θεάν, ̓Αλλὰ Διὸς κορυφά. Quare propterea àμárop dicta. Euripides Phœnissis : δίας ἀμάτορος Παλλádos ppadałow. Hoc est, Divæ patrimæ Minervæ consiliis. Sic quum Vulcanus a Græcis dicitur àæároр, jure vertere potes, matrimus. Patre enim caret, ut Minerva matre. Perperam vero alteram ab ultima corripuit Politianus, quum analogia aliter docet. Ita enim producimus, Primus, Bimus, Trimus, Quadrimus. Ad quod exemplum formatur Patrimus, Matrimus. Quod si patrona retines, non deterius erit altero, propterea quod in Bibliothecis Minerva dicata erat. Juvenalis Sat. 1. Hic libros dabit et forulos, mediamque Minervam.' Mediam Minervam vocat poroμh Minervæ, quæ in omnibus bibliothecis dedicabatur: quo nomine patronam librorum vocaverit. Itaque non immerito librum plus uno sæclo vivere optat, quem Minerva in Bibliothecas receperit. Magister quidam, cui editio horum trium poëtarum impotentem zelotypiam expressit, clamabat ex suggestu, flagitium esse Minervam invocari in poëmate lascivo. Sed æmulatio eum ad eam nugatoriam objectionem impulit, non ulla ratio. Nam quis poëta non de amore locutus? et tamen quis non eorum invocavit Minervam? propter pædagogulorum fastidium unus Catullus ab invocatione Minervæ fa

cessat? Idem.

Patrona Virgo] Magnus Scaliger pro patrona Virgo, reponendum censebat; quod o patrima Virgo. De qua emendatione merito dubitamus. Primo enim vocem patrima alii controversi juris faciunt, et secundam non longam, sed brevem volunt. Præ terea quomodo Minerva, quam poëta hic poscit, patrima possit appellari? Equidem scio sine matre ex Jovis cerebro natam esse Minervam. Sed interea patrima non significat illam, quæ matrem nunquam habuit, verum quæ matrem quidem habuit, sed amisit, patre solo adhuc superstite, Quomodo igitur Patrima Virgo recte dicitur, quæ matrem nunquam habuit? Isacius Pontanus legendum existimat, Quod o paterna Virgo; præsertim cum vox hæc paterna propius accedat ad lectionem Mss. patrona; et epithetum istud, paterna, optime conveniat Minervæ, quæ àμárwp patrem tantum habuit. Et expressisse hæc Catullum ex Martialis illo, quod exstat lib. vii. Epigr. 72. Ubi Narbo ei 'paterna' dicitur, ob Julium Cæsarem, ejus conditorem, qui Cæsar pater appellatus fuit. Unde et in veteri Inscriptione disertim legitur, COL. JVLIA. PATERNA. NARBO. Si quis interea me sequi volet, vulgatam lectionem, quæ patrona habet, mutare non tentabit. Boxhornius. Lego: Qualecunque: quod o Peranna Virgo Plus, &c. Appellare enim videtur Deam temporis præsidem, quæ a veteribus Peranna dicta fuit: atque adeo poëtam ludere voluisse arbitror in cognatione vocum Peranna, et illo quod sequitur Perenne. Meleager.

CARMEN II.

5 Cum desiderio meo nitenti] Scribendum est Quum. Quum libet, -hoc

est, quandoquidem libet. In plerisque veterum libris 'quoniam' pro

« ZurückWeiter »