Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quis te lenirem nobis, neu conarere

Infestum telis icere, musca, caput:

Hunc video mihi nunc frustra sumtum esse laborem, 5
Gelli, nec nostras hinc valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitamus amictu:

At fixus nostris tu dabi' supplicium.

diligenti cura investigandos, quibus te mihi placarem, efficeremque ut tanquam musca non attentares aculeis mihi caput tibi invisum ferire; modo cognosco tandem istum mihi laborem incassum fuisse susceptum, neque circa hoc aliquid valuisse mea rota. Ego igitur solis vestibus declinabo istas tuas sagittas; tu vero meis telis confixus meritam temeritatis lues pœnam.

unde ille venanda requirens.—3 Qui te lenirem in Stat. codd. melioribus; Quæ te lenirent in Brix. Queis te lenirem, nobis neu, &c. in Ald. Junt. Gryph. Mur. et recentioribus, nisi quod recte post lenirem sublata est interpunctio, præ. eunte Scaligero.-4 In Stat. codd. melioribus, Telis infesta mic teremusque caput; hinc ille, Telis infestans mi icere musca caput; in Scal. cod. Telis infestum iicere; unde refinxit, Telis infesto mi icere, musca, caput, quod reposuerunt Delph. Ed. anon. Bip. alii; mittere musca caput legi jussit Avantius; Tela infesta meum mittere in usque caput defendit Mur. Telis infestans icere mi usque caput in Græv. Telis infestum mittere musque caput in Marcilii membranis; unde conj. Telis infestum icere mi usque caput, et infestum interpr. infestatum :' Infesta in nostrum mittere tela caput ex vet. cod. profert Voss. et sane, nisi turbatus verborum ordo aperte correctoris manum proderet, lubenter in hac lect. acquiesceremus.' Doer. Infestum telis icere mi usque caput ex codd. legi jussit Heins. Lect. nostram servant Brix. Gryph. aliæ.-6 In Venet. an. 1500. Mur. et Græv. huc valuisse ; in Gryph. et recentioribus hinc valuisse; Bondanus in Var. lect. p. 124. conj. nostras evaluisse; Doer. hoc, vel id valuisse.-7 Quare nos tela tacite recepit Mur. evitabimus amica ex melioribus codd. affert Voss. unde tentat evitabimus hamis. -8 Adfixus, vel Affixus, in edd. vett. At fixus in codd. Scal. et Voss. alii legunt, Affixusque dabis tu mihi supplicium.

NOTE

vitari; at illa, quibus ipse Gellium fixit, eam vim habere dicit, ut apud omnem posteritatem nefarias Gellii libidines propalatura sint, unde temeritatis suæ, quod Catullum voluerit lædere, pœnas gravissimas sit daturus.

2 Carmina Battiada] Incertum eane Carmina sint, quæ de Coma Berenices e Callimacho transtulit Catullus, an alia Gellio instanter petenti mittere instituerit. Unde porro Callimachus dicatur 'Battiades' a 'Batto' parente jam supra diximus abunde.

7 Contra nos tela ista tua] Jocose Gellium deridendo asserit Poëta, quod Delph. et Var. Clas.

tela, quæ se missurum minabatur, amictu solo evitabit, veste nempe caput obtegendo, quod levioris sint momenti.

8 Tu dabi'] Abjicitur s, in fine dictionis, dabis, in scansione, quod a Priscis fieri consuevisse multis patet exemplis. Q. Catullus apud Gelliun): 'Ibimus quæsitum: verum ipsi ne teneamur Formido : quid ago? dat Venus consilium.' Idem apud Lucr. 'Cum nihil omnino fieret ex omnibus rebus. Sed nonnulli hanc elisionem evitare volentes, sic extremum hunc Catulli versum legere maluerunt : Affixusque dabis tu mihi supplicium.

Catul.

X

PERVIGILIUM

VENERIS,

EX RECENSIONE JO. CHRIST. WERNSDORF.

CRAS AMET, QUI NUNQUAM AMAVIT; QUIQUE AMAVIT,

CRAS AMET.

Ver novum, ver jam canorum, ver renatus orbis est.

[ocr errors]

Titulum præfert Salm. cod. Pervigilium Veneris, Trochaico metro: sunt vero versus XXII. librarii errore pro XCII. ut putat Riv. Aliter inscribitur, Ver; vel De Vere; vel Carmen de Vere.-1 Hunc versum post quartum collocavit Riv. pro amet in principio et in fine versus amat reposuit Sanad. subjungens, sic lego: nec sane amet cum cavete, vs. 34. convenire potest.' Sanad. porro multa alia in hoc Carmine audacter mutavit, versus alios transposuit, alios rescindit plane, quasi ab aliena manu assutos, singulos autem divisit in duos.-2 In Pith. cod. ver natus orbis est; unde ille, ver juventus o. est; vel, ver renutus o. est, probante Lips. vel, vere natus o. est, quod etiam placuit Lipsio: in Salm. cod. vere natus orvis est, apxaïk@s scriptum pro orbis est; vel, vere natus aovis est: unde scriptum fuisse putavit, vere natus jovis est :

NOTE

2 Ver novum] Hoc Poëmatium, quod nonnulli De Vere inscribunt, sive Catulli, sive cujuscumque alterius sit, merito Pithoeus Medicorum pueris ac manibus commendavit, cum valde corruptum ac multis partibus mutilum, vulneribusque hactenus immedicabilibus laborare visum sit viris eruditis. Illius autem cicatrices paulo coaluisse, benignamque Æsculapii opem sensisse, eruditus lector hic animadvertet.

Ver renatus [vere natus] orbis est] Orbem natum fuisse vere existimat.

Quod etiam affirmat Virg. Georg. 11. 336. Non alios prima crescentis origine mundi Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem, Crediderim: Ver illud erat, ver magnus agebat Orbis, et hybernis parcebant flatibus Euri,' Panegyristes ad Maximian. O felix beatumque ver novo partu! O tem, pus, quo merito omnia nata esse credantur! Celebris est porro quæstio tum apud Philosophos, tum Theologos, utrum vere an autumno mundus fuerit conditus, aliis in hanc, aliis in illam sententiam abeuntibus.

Vere concordant amores, vere nubunt alites,
Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.
Cras amorum copulatrix inter umbras arborum
Implicat casas virentes de flagello myrteo.
Cras Dione jura dicit fulta sublimi throno.

5

CRAS AMET, QUI NUNQUAM AMAVIT; QUIQUE AMAVIT,

CRAS AMET.

10

Tunc cruore de superno, spumeo Pontus globo,
Coerulas inter catervas, inter et bipedes equos,
Fecit undantem Dionen de maritis imbribus.
CRAS AMET, QUI NUNQUAM AMAVIT; QUIQUE AMAVIT,
CRAS AMET.

Ipsa gemmis purpurantem pingit aunum floribus.

Scriv. conj. ver renatus annus est.-3 In Pith. cod. nubent; Lips. conj. nubunt, quod firmat cod. Salm. pubent, i. e. vernant, legit Pontanus.-4 Riv. malit zonam resolvit; pro de Sanad. legit E, contra codd. fidem.-5 In Pith. cod. amorem, quod ille in amorum mutavit.--6 Implicat gazus in Pith. et Salm. codd. casas reposuit Pith. (approbantibus Lips. et Salm.) laudans ex Tibullo, 'Ludit, et ex virgis extruit arte casas.' Pro de flagello Sanad. legit E flagello. -7 Riv. conj. dicet, ut infra vs. 50. sed codd. exhibent dicit : Casaub. ad Sueton. lib. II. p. 145. Lips. alii, invitis codd. legerent toro pro throno, quod improbant Pith. et Riv.-9 In Pith. cod. Tuno quiuore desuper huc spumeo pont' de glouo; unde conj. Tunc liquore de superno, spumeo ponti e globo; idem Pith. hanc etiam dedit emend. Juno rore de supernis, teste Lipsio, qui legit, Tunc cruore de superno ac spumeo ponti e globo; hinc Riv. Tunc Jovis viro superno, ac, &c. et, Tunc calore de superno, ac sp. ponti globo: in Salm. cod. Tunc cruore de superbo spumeo pontus globo, qui pro superbo reposuit superno; Scriv. tentavit, Tum cruore de superno spumeum ponti globum.-11 Fecit undantem Dione in Pith. cod. approbantibus Scriv. et Riv. sed pro Fecit Scriv. conj. Excit; pro Dione Lips. legi jussit Dionem; in Salm. cod. Dionen: pro de maritis Riv. præferret, de marinis; Sanad. legit, In marinis fluctibus.-13 In Pith. cod.

NOTE

5 Amorum copulatrix] Venus mater Amorum circumfusa umbræ nebula oberrare solet; veloque suo favet furtis amantium, pavidosque tegit amatores.

6 De flagello] Sic de flagellis Isidorus lib. XVII. cap. 105. Summitates vitium ac fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur.'

7 Dione] Mater est Veneris; sed hic pro Venere ipsa sumitur.

9 Spumeo Pontus globo] Venus ex mari concepta dicitur; quod ex hu

mida natura consurgit coëundi aviditas.

10 Bipedes equos] 'Bipedes' dicuntur equi Neptuni, qui posterioribus pedibus carent, priores tantum habentes, quibus pontum legunt et natant.

11 De maritis imbribus] Maritos imbres eleganter appellat spumam et sanguinem.

6

13 Purpurantem pingit annum] Ver mundi dicitur pictor, quia gemmulis, colorumque ac florum varietate

Ipsa surgentes papillas de Favonî spiritu
Urget in notos penates. Ipsa roris lucidi,

Noctis aura quem relinquit, spargit humentes aquas.
Lacrymæ micant trementes de caduco pondere:
Gutta præceps orbe parvo sustinet casus suos :
Hinc pudorem florulentæ prodiderunt purpuræ.

15

gemmas; unde ille conj. gemmās, i. e. gemmans, quod Buchnero et Rivino arridet; Lips. gemmeis, probantibus Weitz. et Scriv. in Salm. cod. gemmis. Ante hunc versum versus 23. 24. posuit Riv. et post eundem inseruit intercalarem, Cras amet, &c. Vide ad vs. 23. 24.-14 In Pith. cod. Ipsa surgentes papillas de Faboni paritu Urguet in totos pentes; in Salm. cod. Ipsa surgentes p. de Favoni spiritu Urguet in notos penates: Pith. conj. Ipsa turgentes p. de Favoni spiritu Urguet in toros stupentes, probante Lips. qui pro stupentes malit tepentes; Salm. toros parentes; Scriverii amicus quidam, Urget in nodos tenaces; unde Scriv. ipse, Urget in nudos penates; Weitz. Unguet in toros tepentes; Riv. Ipsa surgentes p. de F. sp. Turget in toros tepentes; et postea, Ipsa surgentes favillas de F. sp. Urguet in focos tepentes; vel, Ipsa turgentes p. de F. sp. Mulget in fœtus latentes; ipsa roris lactei, &c. Sanad. denique, Ipsa turgentes p. de F. sp. Mulget in toros tepentes.-16 Lips. legeret quom reliquit; Won. werius ad Apul. quum reliquit, probante Scriverio; quem reliquit Rivinus, qui post hunc versum intercalarem inseruit.-17 Hic et quatuor sequentes versus exulant in ed. Sanad. de quibus hæc notat: 'Interpolatio inutilis, intricata, nihil sequentibus constans, infelicissime audax, et jam dicta veĺ dicenda inepte iterans.' In Pith. cod. Et me canat lacryme trementes detadum pondere; Lips. emend. Et micant, et sic erat in Salm. cod. qui legendum putavit Emicant; in ejusdem cod. de caduco; Lernutius conj. decadivo, una voce ; Weitz. decidivo; Riv. de rosarum pondere; vel, vitium de vulnere; vel, deque tectum pondere: Lectio nostra debetur Scriverio, improbante Rivino.18 Riv. post hunc versum posuit vs. 58. cum intercalari, sed ibid. pro ducat legit ducit.-19 In pudorem in Pith. cod. In pudore in Salm. cod. qui legit

NOTE

multiplici tellurem illustrat, ac deco

rat.

14 Surgentes papillas] Hic 'papillæ' sunt rosarum alabastri, ac prima germina, seu rosarum calyces nondum dehiscentes, et patentes, convolutis foliorum panniculis conniventes. De his rosarum 'papillis' Plin. lib. XXII. cap. 4. Rosa nascitur et germinat granoso cortice, quo intumescente et in virides alabastros fastigiato paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calycis medio sui complexa luteos apices.' 'Alabastros' hos Plinianos noster Auctor designat per surgentes papillas, hoc est, nascentes, germinantes, crescentes. De his

etiam B. Hieronymus Epist. 26. ad Pammachium. 'Quis,' inquit,' parturientem rosam, et papillatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio, immature demessum æquis oculis marcescere videat?' Quem Plinius 'alabastrum' dicit, 'papillatum corymbum' Vir sanctus appellat.

15 Urget] Propellit, effundit in folia. Hoc Marotrudere' dixit Georg. II. 'Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.'

17 Lacrymæ micant] Eleganti tralatione 'roris guttas' vocat, 'lacrymas.'

« ZurückWeiter »