Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Macrobius lib. II. Saturnal. cap. 1.

Saturnalibus, optimo dierum, ut ait Veronensis poëta." L. Apuleius in Apologia.

Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit.

Sidonius Apollinaris lib. II. Epistola 10. ad Hesperium. Reminiscere quod sæpe versum complevit Lesbia cum Catullo.

Severinus Boëthius de Consol. Philosoph. lib. III. Prosa 4.

Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit, ut indignemur, eos sæpe nequissimis hominibus contigisse: unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem, strumam appellat.12

Diomedes Grammaticus lib. III. cap. 6. de Iambico. Cujus carminis præcipui scriptores apud Græcos Archilochus, Hipponax, apud Romanos Lucilius, et Catullus, et Horatius, et Bibaculus.

Terentianus Maurus in Tractatu de Literis, Syllabis, Pedi-
bus, et Metris, vs. 838. ubi de Phaleucio Hendecasyllabo.
Exemplis tribus hoc statim probatis,
Docti carmine quæ legis Catulli, &c.

Idem tractatu eodem vs. 1031.

'Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,'
Et similes plures sic conscripsisse Catullum

Scimus.

NOTE

11 Carm. XIV.

12 Carm. LII.

13 Carm. XVIII.

VULPII DIATRIBE

DE METRIS CATULLI.

VERSUUM genera, quibus in Epigrammatibus ceterisque Poëmatiis utitur CATULLUS, numero quatuordecim occurrunt.

Í. Principem locum obtinet Phaleucius Hendecasyllabus, qui constat e spondæo, dactylo, ac tribus trochæis, hoc pacto:

Quoi dō nō lěpĭ | dūm nŏ | vūm II | bēllům

In prima tamen sede apud antiquiores Poëtas trochæum vel iam-
bum loco spondæi nonnunquam recepit, ut in sequentibus :
Ári | dā modŏ | pūmi | ce expo | litům
Měās esse ǎli | qūid pŭ | tārě | nūgăs

In altera Poëta noster Carm. LVII. 7. creticum sive amphimacrum semel usurpavit:

Uno in lectulō | ērů | dītů | li āmbŏ

Versus autem ille initio Carm. XL.

Quænam te mala mens, miselle Ravide,

hypermeter est, sive una syllaba redundans: quem hac ratione metimur, ut postrema syllaba per synalœephen elidatur a prima subsequentis, quæ incipit a vocali:

Quænām | tẽ mălă | mēns mĭ | sellě | Rāvi | de Agit.

Hoc primo genere versus utitur Catullus trecies novies, videlicet Carmm. I. II. III. V. VI. VII. IX. X. XII. XIII. XIV. XV, XVI. XXI. XXIII. XXIV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXXII. XXXIII. XXXV. XXXVI. XXXVIII. XL. XLI. XLII. XLIII. XLV. XLVI. XLVII. XLVIII. XLIX. L. LIII. LIV. LVI. LVII. LVIII.

II. Sequitur secundo loco Iambicus trimeter, seu senarius,

acatalectus. Hic sex pedibus constat, qui omnes possunt esse iambi, ut:

Ait | fùis | sẽ nā ' vĭūm | cělēr ¦ rĭmūs

Interdum vero in locis disparibus, puta in primo, tertio, quinto spondæus admittitur, pes iambo ισοσύλλαβος, etsi non ισόχρονος : nonnunquam etiam imparisyllabi, ut anapæstus, dactylus, tribrachysu. At in locis paribus, nempe secundo, quarto, ultimo, extra comœdiam, et fabulas Phædri Esopias, comico fere stylo scriptas, præter iambum vel tribrachyn ceteri pedes vix recipiuntur. Exempla mixti Iambici:

Stella in

Per con

cúrūlī strú | mă Nōnĭūs sědět
sula tum pe je rat Vatinius

Hoc genere Catullus utitur quater, nimirum :
Carmm. IV. Phaselus ille, quem videtis, hospites.
XX. Ego hæc, ego arte fabricata rustica.
XXIX. Quis hoc potest videre, quis potest pati.
tria Carmina constant ex Iambicis puris.
LII. Quid est, Catulle, quod moraris emori?

hæc

porro

E mixtis hoc Iambicis est.

III. Succedit superioribus Choliambus, sive Scazon, in omnibus præcedenti conveniens, si duos ultimos pedes excipias; etenim ordine præpostero quintus pes semper est iambus, ultimus semper spondæus, ut:

Fülse | rẽ quon | dám cãn | didī | tibi | soles Hoc genus a Catullo septies adhibetur :

Carmm. VIII. Miser Catulle, desinas ineptire.

XXII. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti.
XXXI. Peninsularum, Sirmio, insularumque.
XXXVII. Salax taberna, vosque contubernales.
XXXIX. Egnatius, quod candidos habet dentes.

XLIV. O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs.
LIX. Bononienses Rufa Rufulum fellat.

IV. Quarti generis est Sapphicus Hendecasyllabus, qui constat e trochæo, spondæo, dactylo, et rursum duobus trochæis, ut: Sīve în | ēxtrē | mōs pěně | trābit | Indŏs

quanquam interdum Poëta noster altera in sede trochæum collocaverit. Exempla sunt:

[blocks in formation]

Illi autem versus abundant semipede, qui absorbetur a prima vocali subsequentis :

Delph. et Var. Clas.

Catul.

C

Nullum amans vere, sed identidem omnium.

Qui illius culpa cecidit, velut prati.

In eo autem non servatur synalophe, sed hiatus relinquitur quarto loco:

Gallicum Rhē | num hōrribi | lēsque | ūlti

Hoc genere versus utitur Catullus bis, nimirum in duabus Odis, quarum utraque est dicolos tetrastrophos; constant enim ex duplici genere versuum, Sapphico et Adonio, singulæque earum strophæ quaternis versibus concluduntur:

Carmm. XI. Furi, et Aureli, comites Catulli.

LI. Ille mi par esse Deo videtur.

V. Quinti generis est Adonius, versiculus exiguus, qui constat dactylo et spondæo, ut:

Ilĭă | rūmpēns

Utitur eo Catullus bis, ut paulo ante diximus.

VI. Ad sextum genus pertinet Trochaicus Stesichorius, quem Antispasticum etiam vocant, Priapeium, et Angelicum: qui versus constat sex pedibus: choreo vel spondæo, dactylo, cretico --, rarius dactylo, iterum choreo vel spondæo, iterum dactylo, postremum choreo, ut:

Et să līrě pǎ | rātum hăbēs | sēd vě | rēris în | ēptă
Quendam münici | pēm měūm | dē tů | ō võlŏ | pōntě
Nutriō, măgis |ēt măgis ūt bě | ātă quot | ānnis.
Pro quis omnia ho | nōrĭbus | haec něc | essě Pri | apo
rī jǎcēt süpper

In fös

Tantun

sā Lĭgŭ
dem omnia

nātă sě

cūri

sentiens

Alter

Quercus arida
parva fe

rustica
rens manu

[blocks in formation]

utitur eo versu Catullus ter, nimirum:

Carmm. XVII. O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo.
XVIII. Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape:
XIX. Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem.

VII. Septimi generis est Iambicus tetrameter catalectus, qui constat septem pedibus, et cæsura in fine. Ad eum porro faciendum servantur omnia, quæ ad Iambicum trimetrum pertinent. Exemplum sit:

Rěmit | tě pál | lĭūm | mihi | měūm | quòd în | võlās | ti In illo versu est amphibrachys - secundo loco, anapæstus tertio :

Cūm dē | vĭā mŭ | lĭěr ā | lĭtēs | ōstēn | dĩĭt ōs | cĭtān | těs

in illo autem spondæus loco septimo:

Invi | să tur | pĭtēr | tibi | flăgēl | lă cōn | scribil | lent

Catullus hunc adhibet semel, Carm. xxv.

Cinæde Thalle, mollior cuniculi capillo.

VIII. Octavi generis est Choriambus, qui constat quinque pedibus, nimirum spoudæo, tribus choriambis --, et pyrrhichio, ut:

Vēntōs irrită fēr | re ēt nĕbŭlās | āĕrĭās | sinis

Hoc versus genere conscripta est Horatii 1. Od. 18.
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.

Utitur eo Catullus semel Carm. xxx.

Alphene immemor, atque unanimis false sodalibus.

IX. Noni generis est Pseudo-phaleucius dekaσúλλaßos, qui fit ex duobus spondæis, ac tribus choreis, ut:

[blocks in formation]

interdum spondæo, et quatuor choreis; cujusmodi

Te in circō te în | ōmni | būs lĭ | bellis

Tribrachys autem loco spondæi prima in sede positus occurrit illo versu :

Căměrium mihi | pēssi | mæ pů |ēllæ

Utitur eo Catullus semel, quamvis intermisceat legitimos Hendecasyllabos, Carm. LV.

Oramus, si forte non molestum est.

X. Decimi generis est Glyconius, qui fere constat spondæo, et duobus dactylis, ut :

Jām sēr virě Thǎ | lāssĭŏ

At Veronensis Poëta sæpenumero trochæum usurpat in prima sede; cujusmodi sunt illi:

[blocks in formation]

Utitur eo Catullus bis, nempe in duabus Odis, quarum prima est dicolos tetrastrophos; constat enim e Glyconio versu et Pherecratio; singulæ porro ejus strophæ quaternis versibus finiuntur : altera est dicolos pentastrophos, quæ iisdem versuum generibus conscripta est, sed strophas habet e quinis versibus:

« ZurückWeiter »