Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN CXII.

IN NASONEM.

MULTUS homo es, Naso; nam tecum multus homo est, qui Descendit: Naso, multus es et pathicus.

O Naso, an multus homo est ille, qui descendit? multus enim homo esse tibi videris. O Naso, multus homo es, et cinædus.

1 M. h. es Naso: nec tecum m. homoque Descendit Naso, &c. in Mel. codd. M. h. (es, Naso, nam tecum m. homo) est que Descendit? Naso, &c. in Scal. cod. M. h. est, Naso, neque secum m. h. qui Descendit Voss. M. h. est, Naso (nam tecum m. h. es) qui Descendit? Vulp. M. h. es, Naso, nec tecum m. homo: est qui Te ascendit: Naso, &c. conj. Mel. M. h. es, Naso num tecum m. h. est, qui Descendit? vult Salmas. M. h. es, Naso, neque tecum m. homo, sed Descendis, Naso, &c. in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Henr. Græv. aliis; M. h. es, Naso; nam tecum m. h. es qui Descendis: Naso, m. es, at pathicus in ed. anon. Nos dedimus lect. Scal. mutata tantum cum Daciero interpunctione; et sic exhibitum jam est hoc Carm. in Gott. et Bip.

NOTE

1 Multus homo es] Mirum est quantum hoc obscurissimum Epigramma Catulli torserit Interpretes, qui varias, ut huic lumen afferrent, commenti sunt expositiones. Duas nobis referre sufficiet; quam voluerit Lector eliget, si quid melius non habuerit. Vocabulum itaque multus, vel hic absolute dicitur de eo, qui in unaquaque re multus est; ita ut pro severo tetricoque et moroso, odioso et importuno, quem Græci popтudv dicunt, sumatur; ut apud Nonium Afranius ait: Multa es ac molesta multum.' Sicque hoc Epigramma hunc reddet sensum: Multus es, Naso, et molestus et morosus et arro

gans. An vero tibi videtur multus homo esse, qui descendit et pathicus est? Mirum enim est, ut homo cinædus, et qui omnia omnibus obsequitur, idem quoque arrogans sit, superbus, asper, ac difficilis. Alii volunt, ut multus homo, hic idem sit qui et vir est et muliebria patitur. Ita enim et vir et fœmina quasi simul est, atque adeo certe multus homo. Aliis multus homo est quasi procerus et magnæ staturæ, qui tamen descendat et inclinetur ad libidinem, unde et pathicus dicitur, juxta illud Juvenal. Sat. x. vs. 224. Quot discipulos inclinet Hamillus,'

CARMEN CXIII.

AD CINNAM.

CONSULE Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Mochi: illo facto Consule nunc iterum,
Manserunt duo: sed creverunt millia in unum

Singula: fœcundum semen adulterio.

O Cinna, Pompeio primum creato Consule, duo tantum adulteri consueverant esse Romæ; at ipso jam rursus facto Consule, remanserunt adhuc tantum duo : sed postea in quemlibet amborum singula millia succreverunt; adeo ferax est semen adulterorum.

1 In Stat. et Scal. codd. solebant; in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Henr. Græv. et aliis, sedebant; et sic legendum putavit Doer. vel locum ita rescribendum esse, C. P. p. d. C. solebant Machari; at facto C. n. i. Manserunt duo.-2 In Stat. codd. Mecilia facto; in cod. Scal. Mach' ill' a; unde ille, Machi, illi, ah facto; in Voss. ll. optt. Cæcilio facto; Machalia, at facto in Brix. Machilia, facto in Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Mechilli, facto in Græv. ex conj. Turnebi: Machulei vult Passer. Lect. nostra debetur Statio.-4 Singulum in Pat. et Scal. cod. quod probat Scal. et allatis quibusdam exemplis docet, mediam vocalem recte in hac voce prisco more extrudi posse; sed Singula testantur Marcil. membranæ : in unum interpr. εἰς ἕνα ἕκαστον.

NOTE

1 Consule Pompeio] Ad Cinnam Catullus inscribit hoc Epigramma de mirando Romæ machorum incremento; invehiturque in illa corrupta tempora, quibus innumera patrabantur adulteria, quorum raritatem ad secundum Pompeii Consulatum fuisse significat cum duo tantum essent alieni lecti Romæ tunc temporis insessores, qui postea in immensam istius infamiæ segetem, qua Catulli ætate Roma flagrabat, succreverunt.

2 Machi] Mirum certe est quantum hic correctorum vulgus debacchatum sit; alii enim legunt, machilia; alii, mœcharia; alii mœchilli ; aliud alii quod piget referre, sicut et illud quod hallucinanturin postremum versus præcedentis vocabulum, ubi legunt sudabant, cum legendum sit solebant, more Veterum, qui in iis in quibus volebant verbum reticere, solo

verbo, 'solere,' utebantur: ut supra Catullus Solet hæc imaginosum.' Et Plautus: Quæ nos prædicant cum viris suis solere.'

[ocr errors]

3 Millia in unum Singula] Nonnulli legunt Singulum, mediam exterendo syllabam, non Singula, ut Plautus in Clitellaria. At at singulum video vestigium.' Varro Hoc erat incommodi, quod nesciebamus semel unum singulum esse.' Nos lectionem communem non mutamus, qua signifi cantur, qui duo tantum erant adulteri, in totidem postea millia succrevisse, et sic de duobus facta fuisse duo millia.

4 Facundum semen] Nonnullis hoc Epigrammate Cæsar et Mamurra notari videntur, tanquam mochorum seu adulterorum primipili, quorum semen Catullus exclamat mirum in modum esse prolificum.

CARMEN CXIV.

IN MENTULAM.

FORMIANO saltu non falso Mentula dives
Fertur; qui quot res in se habet egregias!
Aucupia omne genus, pisces, prata, arva ferasque.
Nequicquam fructus sumtibus exsuperat.
Quare concedo sit dives, dum omnia desint.

Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

5

O Mamurra Formianum prædium tuum vere dicitur opulentum, quod in se tam multa bona continet, avium nempe venationes cujuscumque speciei, pisces, vireta, campos, ac belluas feroces. Sed frustra saltus tuus hæc habet: longe enim proventus illius impensis tuis superas. Quamobrem consentio facile ut sit opulentum Formianum tuum; dummodo tibi cuncta deficiant: prædicemus prædium tuum ; dummodo tu nihil habeas.

6

1 In Stat. codd. Firmanus salvus; et Firmanus salius, quod habent etiam Brix. et cod. Scal. Firmanus saltus legi jussit Avant. quem sequitur Bip. Formianus saltus Scal. quod reposuit Vulp. improbante Doeringio, ob Scaligeri audaciam in vs. 4. et 6. Firmano saltu in Ald. Junt. Mur. Stat. Voss. Græv. Cant. et ed. anon. Lect. nostram ex Mur. codd. reposuit Doer. Formiano per synæresin est vox trisyllaba.-2 In Venett. Brix. Vicent. Rheg. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. aliis, qui tot ; in omnibus Stat. codd. qui quot; in Scal. cod. quæ quot: quot melius sane admirationi inservit.' Doer.-3 In Stat. codd. sic distinctum, Aucupia, omne genus piscis; in Brix. Gryph. Mur. Henr. aliis, Aucupium omne genus, piscis.—4 Ne quidquam fructus in Stat. codd. Nec quicquam fructus s. exuperat in Gryph. Stat. aliis; Nequicquam; f. s. exuperas Scal. exuperet Voss.-6 Saltum laudemus, dum tamen ipse egeas legi jussit Avant. dum tamen ipse egeat in Ald. Junt. Gryph. Mur. ed. anon. Bip. aliis; in Brix. et Stat. et Scal. codd. dum modo ipse egeat; Scal. legit, dum modo ipse egeas; quod recepit Delph.

NOTE

1 Formiano saltu [Formianus saltus] In Mamurram Formiis in Campania natum, qui Catullo ob insignem libidinem Mentula dicitur, hoc Epigramma vibratur, quod magnos proventus prædii, quod habet pulcherrimum, formosissimum, et locupletissimum, immensis suis sumtibus, et insanis profusionibus, ita longe superet, ut in tot tantisque divitiis, perpetuo tamen omnibus indigeat. Nonnulli porro

legunt, Firmano saltu; alii Firmani saltus, alii Firmanus saltus; nos vero genuinam lectionem retinuisse nemo non videt, qui jam supra sæpius Mamurram Formianum et Mentulam a Catullo dictum meminerit.

6 Saltum laudemus] Lepide irridet Mamurræ insaniam, qui, locupletissimis prædii fructuosissimi proventibus libidine absumtis, nihil habeat, sed semper rebus omnibus indigeat.

CARMEN CXV.

IN MENTULAM.

MENTULA habet instar triginta jugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,
Uno qui in saltu tot bona possideat ;

Prata, arva, ingentes sylvas, saltusque, paludesque,
Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

5

Mentula possidet triginta jugera prati satis magna, quadraginta agri culti, reliqua sunt æquora. Quidni possit is vincere Cræsum opibus, qui tantas divitias habeat unico in prædio? In quo prata, agri culti, grandia nemora, prædia, et lacus palustres usque ad Hyperboreos populos et ad mare Oceanum. Omnia ista quidem magna

Conjunctim hoc Carm. cum antecedenti exhibetur in Brix. et Gryph.— 1 Pro instar, quod testantur omnes Stat. codd. in Mur. noster; Passer. conj. nostra ; Stat. justi; Scal. justa, pro juxta, quod interpr. vyús.—2 In Zanc. extera sunt maria.-4 In Brix. Zanc. et nonnullis Stat. codd. tot modo; in Pat. et aliis Stat. tot moda, quod recepit Ed. Bip. in Scal. cod. totmoda, una voce, quod reposuerunt Vulp. et ed. anon. Vulpius tanquam compendio ab antiquis Latinis pronunciatum explicat pro 'tot commoda:' lect. nostra, in Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Henr. Græv. Cant. aliis jam recepta, Avantio debetur.-6 In Pat. et mare Oceanum, recte ex judicio Vulpii.-7. 8 In Stat.

NOTE

1 Mentula habet instar [justa] Nonnulli-legunt instar, ut sit sensus, Mentula instar prati habet triginta jugera, et instar arvi quadraginta jugera, reliqua Mentulæ spatia sunt maria. Hoc etiam porro Carmine Catullus Mamurram exagitat, negatque eum fieri pluris ob divitias debere, cum hominis nomine indignus nihil habeat, præter obscœnæ partis magnitudinem enormem, quod in aliquo numero haberi possit.

3 Divitiis Cræsum] Croesus Rex fuit Lydorum, cujus opes et divitiæ tantæ dicuntur fuisse, ut tanquam mortalium ditissimus apud omnes celebretur, Ipsius Historiam vide apud

Herodotum.

6 Hyperboreos] Scythiæ ultimæ po. puli sunt ad Aquilonem in littore Oceani Septemtrionalis positi. Straboni lib. 1. Hyperborei sunt 'qui maxime sunt omnium Septemtrionales.' De his Plin. N. H. lib. IV. Pone eos montes ultraque Aquilonem, gens felix, (si credimus,) quos Hyperboreos appellavere, annoso degit ævo, fabulosis celebrata miraculis.... Regio aprica, felici temperie, omni afflatu noxio carens: domus iis nemora lucique, et Deorum cultus viritim gregatimque, discordia ignota, et ægritudo omnis.' Vide etiam de his Melam.

Omnia magna hæc sunt: tamen ipse est maximus ultor,

Non homo, sed vere Mentula magna minax.

sunt, attamen ipse longe est maximus ultor, non ille homo minitabundus, sed illa certe grandis ipsius mentula.

codd. O. m. h. sunt, t. ipse si maximus ultor, N. h. s. vero m. m. minax, quod probat Stat. mutato 7❖ si in hic ; in Brix. O. m. h. sunt: tamen ipse est_maximus ultor, N. h. s. vere m, m. minax; et sic in Scal. cod. nisi quod pro vere exhibet vero; hinc Scal. ipse est maximu' lustro, Non h. sed vere m. m. minax, probante Vulpio, ut lustro sit, 'qui sectatur meretrices in lustris prostantes :' maximus horum....nimis legi jussit Avant. tamen ut sint maxima, et ultra, N. homo, sed vere m. m. nimis in Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. aliis: maximus, ultro Voss. et ed. anon.

[blocks in formation]

SÆPE tibi studioso animo venanda requirens
Carmina uti possem mittere Battiadæ,

Ego frequenter inquiro, o Gelli, quomodo possim ad te mittere versus Buttiadæ

In Venett. Brix. Vicent. Stat. codd. melioribus venante requires ; in Venet. an. 1500. et Gryph. venante requiris; in Scal. cod. veniam dare quæres ;

NOTE

1 Sæpe tibi] Ultimum hoc Epigramma scribit Catullus ad Gellium, quem supra tanquam perditæ libidinis taxaverat, quique propter impositas sibi Catulli versibus notas, cœperat ipse quoque vicissim Catullum quacumque ratione poterat lædere: quam Catullus ut a se molestiam depelleret, sæpe

cogitasse se dicit quædam carmina, quæ ex Callimacho verterat, ut ipsins animum mitigaret, ad eum mittere; quem laborem cum sibi frustra sumptum nunc videat, intelligatque nullis blanditiis Gellium posse leniri, ipsum irridens ait, quod ejus tela hujus sint generis, quæ facile possint solo amictu

« ZurückWeiter »