Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN CVII.

AD LESBIAM.

Si quicquam cupido optantique obtigit unquam, et

Insperanti, hoc est gratum animo proprie: Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,

Quod te restituis, Lesbia, mi cupido. Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te

Nobis. O lucem candidiore nota!

5

Si quid aliquando cuipiam non expectunti, cupienti tamen et desideranti contigit, illud est animo vere jucundum: quamobrem istud est mihi jucundum, atque ipso etiam auro carius, o Lesbia, quod te mi valde exoptanti reconcilias. Ipsa reconcilias et reddis mihi discupienti, nec id expectanti. O diem meliore calculo notandam !

1 Si quicquid in Stat. codd. Si quicquam cupido optantique obtigit unquam Insperanti in Venett. Brix. Vicent. Rheg. aliis; in Ald. Scal. l. et ed. anon. cupidoque, optantique obtigit unquam Insperanti ; in Pat. obtulit unquam, probante Statio; in Voss. II. optt. contigit ; Avant. legi jussit, cupido optantique et contigit unquam Insperanti: Voss. vult cupide, improbante Doer. post unquam deest et in pluribus edd. Marcil. denique conj. Si quicquam cupido mi optan. tique obtigit unquam, et Insperanti. Lect. nostra, Volpio jam probata, extat in Gryph.-2 Insperati emend. Heins. 'et sane, nisi et post unquam ponitur, necessaria est hæc emendatio.' Doer.-3 Durius, quam Catullianæ conve. niat elegantiæ, nobis quoque : legendum forte, nobisque hoc carius : tametsi cupido optantique erik@s ante dixerit. Stat. Quare hoc est gratum nobis, quin carius auro; vel, Quare hoc est gratum nobis quoque, carior auro, ut carior referatur ad Lesbia in versu minori, legeret Doer. laudans Tibull. 1. 8. 31. Marcil. conj. contra quoque carius auro.—6 In Stat. et Scal. codd. et Marcil. membr. Nobis o luce; in aliis Stat. Nobis, lucem: in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Gryph. Mur. aliis, O mihi cara magis candidiore nota ; quod Marullo debetur, ut putat Scal. Marcil. legit, Restituis cupido atque insperanti: ipsa refers te

NOTÆ

1 Si quicquam] Jactatis ultro citro- juvenis, cui lævia fulgent Ora, nec que jurgiis discordiæ Lesbiam inter amplexus aspera barba terit.' et Catullum intercesserant ; hoc au 6 Insperanti refers te Nobis] Ut prætem Epigrammate gratulatur sibi Ca sente nobis, et absente nobis apud tullus de reconciliato sibi Lesbiæ Comicos. Tibull. lib. III. Eleg. 6. animo; idque eo sibi jucundius esse • Perfida, nec merito nobis inimica ait, quo minus speraverat fore; quo merenti; Perfida, sed quamvis pertandem facto negat esse quenquam fida, cara tamen.' inter homines, qui sit seipso felicior. 6 () lucem candidiore nota] Sicut di.

3 Carius auro] Hoc quasi Prover- citur, 'vir magno ingenio ;' vel sic, bio dicebant, quod sibi gratissimum 'O laceın candidiore nota dignam,' carissimumque esse significabant. Ti. vel .signandam.' Quod præ nimio bull, lib. 1. Eleg. 9. “Carior est auro affectu Poëta perficere non potuit,

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac quid

Optandum vita, dicere quis poterit?

quis me uno beatior vitam ducit ? Quis est qui valebit dicere, quis vivit felicior quam ego solus, vel quis est me fortunatior in vita?

Nobis : o lucem, &c.—7.8 In "Marcil. et nonnullis Stat. codd. aut magis me est Optandus vita; in aliis Stat. mage me est Optandus vita ; unde Stat. conj. aut magi' mi esse Optandum in vịta, dicere quid poterit, improbante Marcilio, qui vult, Quis me uno vivit felicior ? Aut magi' me esse Optandum vitam dicere quis poterit ? in Scal. cod. Venett. Brix. Vicent. Rheg. Venet. an. 1500. Ald. Scal. Græv. Voss. Delph. Vulp. Bip. aliis, aut magis est me Optandus vita, dicere quis poterit? improbante Doer. cui indigna plane Catullo videtur hæc Latinitas : Dousa P. emend. aut magis ista hac Optandam vitum dicere quis poterit ? nec male, inquit Doer. hinc Ed. Cant. aut mage nostra hac Optandam vitam ducere quis poterit ? probante eodem Doer. Ed. anon. aut magis hac mi Optandam vita dicere quis poterit ? alii aut magis est mi Optandum in rita. Lect. nostram, ex Gryph. et Mur. transcriptam, probavit Doer.

NOTÆ

alludit ad Cretensium mores, qui Martial. 'Hanc lucem lactea gemma dies felices et lætos albis lapillis seu notet.' calculis, nigris vero tristes et infeli 8 Optandum (Optandus) vita] Alii ces notabant. Cujus ritus meminit legunt, Aut magis est mi optandum in Plin. lib. vii. cap. 40. Horat. lib. 1. vita. Nostra porro lectio Hellenismus Od. 36. “Cressa ne careat pulchra est, quomodo dicitur, 'beatus vita, dies nota.'. Persius Sat. II. “Hunc, potens divitiis,' uardplos Toll Bloù. Sic Macrine, diem numera meliore lapil- in Culice. “Quis magis optato queat lo, Qui tibi labentes apponit candi esse beatior ævo?' dus annos.' Quod etiam est imitatus

CARMEN CVIII.

IN COMINIUM.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

Spurcata impuris moribus intereat :

O Comini, si tua alba senecta turpibus fagitiis contaminata judicio plebis, cpi

1 In Scal. et nonnullis Stat. codd. Sic homini populari arbitrio; in aliis Stat.

NOTÆ

1 Si, Comini, &c.] In Cominium invehitur, qni si judicio populi, cui hominem maledicum et flagitiasum propter maledicentiam invisus est,

Non equidem dubito, quin primum inimica bonorum

Lingua exsecta avido sit data vulturio: Effossos oculos voret atro gutture coryus,

5 Intestina canes, cetera membra lupi. tantopere invisa est, pereat ; non sane ambigo, quin lingua tua omnibus bonis in. fensa abscissa tradatur vulturi famelico, quin corvus tibi erutos oculos nigris faucibus devoret, viscera tua canes diripiant, reliquos artus tuos lupi discerpant.

Sic horum ; Avant. legi jussit, Si, Comini, arbitrio populi, quod reposuerunt Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Henr. Græv. alii ; hinc Voss. Si, Comini, arbitrio populari cana senectus, quod in vett. codd. se invenisse testatus est. Lect. nostra est ex conj. Statii, post Avantii emendationem.–4 Lingua exserta in codd. Stat. et libris vett. Vossii.—5 In Pat.gurgite, probante Vulp. 6 In Voss. II. extera membra.

NOTÆ

intereat; ait fore ut a feris et volu 5 Voret atro gutture corvus, &c.] cribus dilanietur et absumatur. Fuit Simile est apud Horat. lib. Epod. v. autem Cominios rabula quidam de vs. 99. 'Post insepulta membra diffeforo, et bonis omnibus invisus accu. rent lupi, Et Exquilinæ alites.' Sisator, cujus et Tullius Cicero et As. mile etiam Ovid. in Ibin. 'Sive pereconius Orat. pro Cornelio, et pro grinæ carpent mea inembra volucres, Cluentio meminerunt.

Sive meo tingent sanguine rostra lupi, 4 Sit data vulturio] Avis est rapa. Unguibus et rostro tardus trahet ilia cissima, quæ cadaveribus pascitur. vultur, Et sciadent avidi perfida corDe qua Plin. x. 6.

da canes.'

CARMEN CIX.

AD LESBIAM.

JUCUNDUM, mea vita, mihi proponis amorem

Hunc nostrum inter nos, perpetuumque fore.

O mea lux, mihi promittis amorem istum nostrum suavem semper inter nos et

NOTÆ

1 Jucundum, mea vita] Lesbia cum Lesbia sincere et sine fictione proin gratiam rediisset cum Catullo, mittat, et hanc amoris conjunctionem pollicebatur amorem inter ipsos ju. firmam et illæsam ambo per totam cundum jam et perpetuum futurum : vitam suam possint prorogare. uude Poëta Deos orat, faciant, ut

Di magni, facite, ut vere promittere possit ;

Atque id sincere dicat et ex animo: Ut liceat nobis tota producere vita

Æternum hoc sanctæ foedus amicitiæ.

5

perennem futurum. O Divi magni, efficite, ut sincere valeat polliceri, et ut illud veraciter dicat, et sincera mente; ut nos possimus mutuam sacri istius amoris concordiam per omne vitæ nostræ spatium protendere.

5.6 In Brix. Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Voss. Græv. aliis, tota perducere vita Alternum; sed nostram lect. testantur omnes Stat. codd. probante Livin.

NOTÆ 6 Æternum (Alternum] hoc sanctæ] cidum Fulgentes oculos et bene muAlii legunt, Æternum, nos Alternum, tuis Fidum pectus amoribus. Idem id est, mutuum, proponimus. Ut Epod. xv. 'Dum pecori lupus, &c. Poëta noster jam supra dixit : “Mu- Intonsosque agitaret Apollinis aura tuis animis amant, amantur.' Ho capillos, Fore hunc amorem mutuum.' rat. II. Od. 12. "Me voluit dicere lu.

CARMEN CX.

AD AUFILENAM.

AUFILENA, bonæ semper laudantur amicæ :

Accipiunt pretium, quæ facere instituunt.
Tu quod promisti mihi, quod mentita, inimica es,

Quod nec das, et fers sæpe, facis facinus.

O Aufilena, amicæ fide jugiter prædicantur ; quæ nempe volunt vere prestare id, cujus pretium recipiant. Tu vero invisa mihi es, quia non fecisti id quod mihi promisisti ; frequenter autem scelus idem admittis, quia non præbes id, cujus sæpe

3 In codd. vett. Passer. mihi et quod ; unde ille legit et interpungit, Tu quod promisti, mi et quod.—4 Quod nec das, nec fers vitiose irf Stat. et Scal.

NOTÆ 1 Aufilena] Fraudis et perfidiæ erat pollicita, non præstiterat, sed arguit Aufilenam prostratæ penitus. promissa fefellerat. que perditæ pudicitiæ mulierem, 3 Quod promisti] Pro 'promisisti, quæ id, quod ipsi pretio accepto fue ut 'promisse;' pro'promisisse.'

Aut facere ingenuæ est, aut non promisse pudicæ, 5

Aufilena, fuit. Sed data corripere
Fraudando, efficitur plus quam meretricis avaræ,

Quæ sese toto corpore prostituit. pretium accipis. At vero, o Aufilena, vel decet ingenuam mulierem adimplere quod promisit, vel probam et castam decuit non fuisse pollicitam. Verum in iis que dantur corradendo et promissa fallendo, plus mali admittitur, quam scorti rapacis intersit, quod sese toto prostituit corpore.

codd. Lectio nostra debetur Guarino.-5 Proposuit Avant. aut non promissa pudicæ Aufilena fuit Sedaba corripere.7 Fraudando effecit in Scal. et nonnullis Stat. codd. unde Scal. effexit ; in aliis Stat. codd. efficit, itaque legendum putavit efficitur ; syllaba enim finalis ter, vel tur, sæpius in codd. simplicit cum apice representatur: in Voss. ll. effexit, unde ille reposuit effexti; in Marcil. membranis in litura officit, ex quo faceret officium ; Tollius ad Auson. p. 270. conj. Fraudando, est facinus: sed Stat. emend. confirmat Brix. quam sequun. tur Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Græv. Cant. Vulp. aliæ.

CARMEN CXI.

AD AUFILENAM.

AUFILENA, viro contentas vivere solo,

Nuptarum laus e laudibus eximiis.
Sed quoivis quamvis potius succumbere fas est,

Quam matrem fratres efficere ex patruo.

O Aufilena, inter præcipuas laudes nuptarum mulierum summa gloria est eas vitam degere contentas uno suo marito. At cuilibet homini non propinquo potius convenit te prostituere, quantum volueris, quam matrem generare fratres ex patruo, ut tu facis.

1 In Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Henr. Græv. aliis, contentam ; in Rheg. et Scal. cod. contenta est ; et hinc lect. nos. tram exsculpsit Scal.—2 Nuptarum laus est laudibus eximiis in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Juut. Colin. Gryph. et Stat. codd. unde Stat. conj. Nuptarum est laus e laudibus eximiis; Mur. tacite recepit, Nuptarum una est e laudibus eximiis: lect. nostra, quam omnes nunc servant recentiores, debetur Scaligero.—3 In Voss. 11. Sed cuivis potius ; unde Voss. Sed cuivis cuivis potius, probante Vulp.

NOTÆ 1 Aufilena) Eandem insectatur Au. vocantur patruorum filii: unde iidem filenam, ejusque carpit incestos con Aufilenæ et filii et ‘fratres patrueles' cubitus, quia se patruo prostituerat, erant. Ajax Achillem ex patruo Da. ex eoque filios genuerat.

tum vocat 'fratrem,' apud Ovid. Met. 4 Fratres) Patrueles enim fratres' XIII. 'Frater erat, fraterna peto.'

« ZurückWeiter »