Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN CVII.

AD LESBIAM.

SI quicquam cupido optantique obtigit unquam, et
Insperanti, hoc est gratum animo proprie :
Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,
Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.

Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te
Nobis. O lucem candidiore nota!

5

Si quid aliquando cuipiam non expectanti, cupienti tamen et desideranti contigit, illud est animo vere jucundum: quamobrem istud est mihi jucundum, atque ipso etiam auro carius, o Lesbia, quod te mi valde exoptanti reconcilias. Ipsa te reconcilias et reddis mihi discupienti, nec id expectanti. O diem meliore calculo notandam!

1 Si quicquid in Stat. codd. Si quicquam cupido optantique obtigit unquam Insperanti in Venett. Brix. Vicent. Rheg. aliis; in Ald. Scal. 1. et ed. anon. cupidoque, optantique obtigit unquam Insperanti; in Pat. obtulit unquam, probante Statio; in Voss. ll. optt. contigit; Avant. legi jussit, cupido optantique et contigit unquam Insperanti: Voss. vult cupide, improbante Doer. post unquam deest et in pluribus edd. Marcil. denique conj. Si quicquam cupido mi optantique obtigit unquam, et Insperanti. Lect. nostra, Vulpio jam probata, extat in Gryph.-2 Insperati emend. Heins. 'et sane, nisi et post unquam ponitur, necessaria est hæc emendatio.' Doer.-3 'Durius, quam Catullianæ conveniat elegantiæ, nobis quoque: legendum forte, nobisque hoc carius: tametsi cupido optantique Evik@s ante dixerit.' Stat. Quare hoc est gratum nobis, quin carius auro; vel, Quare hoc est gratum nobis quoque, carior auro, ut carior referatur ad Lesbia in versu minori, legeret Doer. laudans Tibull. 1. 8. 31. Marcil. conj. contra quoque carius auro.—6 In Stat. et Scal. codd. et Marcil. membr. Nobis o luce; in aliis Stat. Nobis, lucem : in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Gryph. Mur. aliis, O mihi cara magis candidiore nota; quod Marullo debetur, ut putat Scal. Marcil. legit, Restituis cupido atque insperanti: ipsa refers te

NOTE

[merged small][ocr errors]

juvenis, cui lævia fulgent Ora, nec amplexus aspera barba terit.'

5 Insperanti refers te Nobis] Ut præsente nobis, et absente nobis apud Comicos. Tibull. lib. III. Eleg. 6. 'Perfida, nec merito nobis inimica merenti; Perfida, sed quamvis perfida, cara tamen.'

60 lucem candidiore nota] Sicut dicitur, 'vir magno ingenio;' vel sic,

O lucem candidiore nota dignam,' vel 'signandam.' Quod præ nimio affectu Poëta perficere non potuit,

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac quid

Optandum vita, dicere quis poterit?

quis me uno beatior vitam ducit? Quis est qui valebit dicere, quis vivit felicior quam ego solus, vel quis est me fortunatior in vita?

Nobis: o lucem, &c.-7. 8 In Marcil. et nonnullis Stat. codd. aut magis me est Optandus vita; in aliis Stat. mage me est Optandus vita; unde Stat. conj. aut magi' mi esse Optandum in vita, dicere quid poterit, improbante Marcilio, qui vult, Quis me uno vivit felicior? Aut magi' me esse Optandum vitam dicere quis poterit? in Scal. cod. Venett. Brix. Vicent. Rheg. Venet. an. 1500. Ald. Scal. Græv. Voss. Delph. Vulp. Bip. aliis, aut magis est me Optandus vita, dicere quis poterit? improbante Doer. cui indigna plane Catullo videtur hæc Latinitas: Dousa P. emend. aut magis ista hac Optandam vitum dicere quis poterit? nec male, inquit Doer. hinc Ed. Cant. aut mage nostra hac Optandam vitam ducere quis poterit? probante eodem Doer. Ed. anon. aut magis hạc mi Optandam vita dicere quis poterit? alii aut magis est mi Optandum in vita. Lect. nostram, ex Gryph. et Mur. transcriptam, probavit Doer.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata impuris moribus intereat :

O Comini, si tua alba senecta turpibus flagitiis contaminata judicio plebis, cui

In Scal. et nonnullis Stat. codd. Sic homini populari arbitrio ; in aliis Stat,

NOTE

1 Si, Comini, &c.] In Cominium invehitur, qui si judicio populi, cui hominem maledicum et flagitiosum propter maledicentiam invisus est,

Non equidem dubito, quin primum inimica bonorum

Lingua exsecta avido sit data vulturio:

Effossos oculos voret atro gutture corvus,

Intestina canes, cetera membra lupi.

5

tantopere invisa est, pereat ; non sane ambigo, quin lingua tua omnibus bonis infensa abscissa tradatur vulturi famelico, quin corvus tibi erutos oculos nigris faucibus devoret, viscera tua canes diripiant, reliquos artus tuos lupi discerpant.

Sic horum; Avant. legi jussit, Si, Comini, arbitrio populi, quod reposuerunt Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Henr. Græv. alii; hinc Voss. Si, Comini, arbitrio populari cana senectus, quod in vett. codd. se invenisse testatus est. Lect. nostra est ex conj. Statii, post Avantii emendationem.-4 Lingua exserta in codd. Stat. et libris vett. Vossii.-5 In Pat.gurgite, probante Vulp. 6 In Voss. 11. extera membra.

NOTE

intereat; ait fore ut a feris et volucribus dilanietur et absumatur. Fuit autem Cominius rabula quidam de foro, et bonis omnibus invisus accu. sator, cujus et Tullius Cicero et Asconius Orat. pro Cornelio, et pro Cluentio meminerunt.

4 Sit data vulturio] Avis est rapacissima, quæ cadaveribus pascitur. De qua Plin. x. cap. 6.

5 Voret atro gutture corvus, &c.] Simile est apud Horat. lib. Epod. v. vs. 99. Post insepulta membra different lupi, Et Exquilinæ alites.' Simile etiam Ovid. in Ibin. Sive peregrinæ carpent mea membra volucres, Sive meo tingent sanguine rostra lupi, Unguibus et rostro tardus trahet ilia vultur, Et scindent avidi perfida corda canes.'

CARMEN CIX.

AD LESBIAM.

JUCUNDUM, mea vita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum inter nos, perpetuumque fore.

O mea lux, mihi promittis amorem istum nostrum suavem semper inter nos et

NOTE

1 Jucundum, mea vita] Lesbia cum in gratiam rediisset cum Catullo, pollicebatur amorem inter ipsos jucundum jam et perpetuum futurum : unde Poëta Deos orat, faciant, ut

Lesbia sincere et sine fictione promittat, et hanc amoris`conjunctionem firmam et illæsam ambo per totam vitam suam possint prorogare.

Di magni, facite, ut vere promittere possit;

Atque id sincere dicat et ex animo: Ut liceat nobis tota producere vita

Æternum hoc sanctæ foedus amicitiæ.

5

perennem futurum. O Divi magni, efficite, ut sincere valeat polliceri, et ut illud veraciter dicat, et sincera mente; ut nos possimus mutuam sacri istius amoris concordiam per omne vitæ nostræ spatium protendere.

5.6 In Brix. Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Voss. Græv. aliis, tota perducere vita Alternum; sed nostram lect. testantur omnes Stat. codd. probante Livin.

NOTE

6 Æternum [Alternum] hoc sancta] Alii legunt, Æternum, nos Alternum, id est, 'mutuum,' proponimus. Ut Poëta noster jam supra dixit : 'Mutuis animis amant, amantur.' Horat. II. Od. 12. Me voluit dicere lu

cidum Fulgentes oculos et bene mutuis Fidum pectus amoribus.' Idem Epod. xv. 'Dum pecori lupus, &c. Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, Fore hunc amorem mutuum.'

CARMEN CX.

AD AUFILENAM.

AUFILENA, bonæ semper laudantur amicæ :
Accipiunt pretium, quæ facere instituunt.
Tu quod promisti mihi, quod mentita, inimica es,
Quod nec das, et fers sæpe, facis facinus.

O Aufilena, amica fidæ jugiter prædicantur; quæ nempe volunt vere præstare id, cujus pretium recipiant. Tu vero invisa mihi es, quia non fecisti id quod mihi promisisti; frequenter autem scelus idem admittis, quia non præbes id, cujus sæpe

3 In codd. vett. Passer. mihi et quod; unde ille legit et interpungit, Tu quod promisti, mi et quod.-4 Quod nec das, nec fers vitiose in Stat. et Scal.

NOTE

1 Aufilena] Fraudis et perfidiæ arguit Aufilenam prostratæ penitusque perditæ pudicitiæ mulierem, quæ id, quod ipsi pretio accepto fu

erat pollicita, non præstiterat, sed promissa fefellerat.

3 Quod promisti] Pro 'promisisti,' ut promisse,' pro 'promisisse.'

Aut facere ingenuæ est, aut non promisse pudicæ,
Aufilena, fuit. Sed data corripere

Fraudando, efficitur plus quam meretricis avaræ,

Quæ sese toto corpore prostituit.

5

pretium accipis. At vero, o Aufilena, vel decet ingenuam mulierem adimplere quod promisit, vel probam et castam decuit non fuisse pollicitam. Verum in iis quæ dantur corradendo et promissa fallendo, plus mali admittitur, quam scorti rapacîs intersit, quod sese toto prostituit corpore.

codd. Lectio nostra debetur Guarino.-5 Proposuit Avant. aut non promissa pudica Aufilena fuit Sedaba corripere.-7 Fraudando effecit in Scal. et nonnullis Stat. codd. unde Scal. effexit; in aliis Stat. codd. efficit, itaque legendum putavit efficitur; syllaba enim finalis ter, vel tur, sæpius in codd. simplicit cum apice representatur: in Voss. 11. effexit, unde ille reposuit effexti; in Marcil. membranis in litura officit, ex quo faceret officium; Tollius ad Auson. p. 270. conj. Fraudando, est facinus: sed Stat. emend. confirmat Brix. quam sequuntur Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Græv. Cant. Vulp. aliæ.

CARMEN CXI.

AD AUFILENAM.

AUFILENA, viro contentas vivere solo,
Nuptarum laus e laudibus eximiis.

Sed quoivis quamvis potius succumbere fas est,
Quam matrem fratres efficere ex patruo.

O Aufilena, inter præcipuas laudes nuptarum mulierum summa gloria est eas vitam degere contentas uno suo marito. At cuilibet homini non propinquo potius convenit te prostituere,quantum volueris, quam matrem generare fratres ex patruo, ut tu facis.

1 In Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Henr. Græv. aliis, contentam; in Rheg. et Scal. cod. contenta est ; et hinc lect. nostram exsculpsit Scal.-2 Nuptarum laus est laudibus eximiis in Brix. Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. et Stat. codd. unde Stat. conj. Nuptarum est laus e laudibus eximiis; Mur. tacite recepit, Nuptarum una est e laudibus eximiis: lect. nostra, quam omnes nunc servant recentiores, debetur Scaligero.-3 In Voss. 11. Sed cuivis potius; unde Voss. Sed cuivis cuivis potius, probante Vulp.

NOTE

1 Aufilena] Eandem insectatur Aufilenam, ejusque carpit incestos concubitus, quia se patruo prostituerat, ex eoque filios genuerat.

4 Fratres] Patrueles enim 'fratres'

vocantur patruorum filii: unde iidem Aufilenæ et filii et 'fratres patrueles' erant. Ajax Achillem ex patruo natum vocat 'fratrem,' apud Ovid. Met. XIII. 'Frater erat, fraterna peto.'

« ZurückWeiter »