Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum:
Heu miser indigne frater ademte mihi.
Nunc tamen interea prisco quæ more parentum
Tradita sunt tristes munera ad inferias,
Accipe, fraterno multum manantia fletu:

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

5

10

eripuit: o infelix germane mihi immerito erepte. Verumtamen nunc suscipe dona ubertim fraternis lacrymis stillantia, quæ antiquo mujorum nostrorum ritu instituta sunt ad lugubres inferias celebrandas; et in æternum salve, frater, et vale.

-5 In omnibus Stat. Voss. et Marcil. codd. te abstulit, hiante syllaba: Marcil. conj. teď abstulit.-6 Hei! misero indigne frater adempte mihi ! Voss. Vulp. Ed. anon. alii; vide Eleg. ad Manl. vs. 92. sed miser constanter tuentur libb. vett. 7 Mediol. exhibet Hæc tu interea; in Venett. Brix. et Vicent. Hæc tamen interea in Marcil. membranis, Nunc tamen interea hæc prisco de more p. T. sunt tristi muneri ad inferias Accipe, &c. unde conj. Hæc tamen interea, prisco de m. p. T. nunc tristes munera ad inferias Accipe, &c. pro inferias in nonnullis edd. vett. exsequias.-10 In Ald. Junt. Gryph. Mur. Scal. Voss. Vulp. Delph. ed. anon. Bip. aliis, ave; in Stat. et Græv. have; ‘antiqui libri et lapides sistunt hanc vocem in hac formula aspirantem,' Doer.

NOTE

locutiones hujusmodi vocantur ab Euripide πpoσpléyμara in Troad. Magnum enim apud Veteres solatium videbatur appellare sæpius nomina non responsura. Tibull. lib. 11. Eleg. 8. 'Illius ad tumulum fugiam, supplexque sedebo, Et mea cum muto fata querar cinere.'

10 Ave atque vale] Mortuis in tumulo compositis, Veteres solebant inclamare, Salve, et vale;' vel etiam illud vale' ter repetere. Virg. En. xI. 'Salve æternum mihi maxime Palla, Æternumque vale.' In quem locum Servius ait: Varro in libris Logistoricis dicit, ideo mortuis salve et vale dici, non quod aut valere, aut salvi esse possint, sed quod ab his recedimus eos nusquam visuri,

Hinc ortum est, ut etiam maledicti significationem interdum vale obtineat, ut Terentius; valeant qui inter nos dissidium volunt; hoc est, ita a nobis recedant, ut nunquam ad nostrum revertantur aspectum. Ergo cum mortuo vale dicitur, non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis vale dicimus, nisi a quibus recedimus.' Solebant autem ad postremum vale,' plerumque subjungere hæc verba: Nos TE OR DINE, QUO NATURA PERMISERIT, SEQUEMUR. Ita vetus Inscriptio: VALE. ET. SALVE. ANIMA. O. OPPIA. FELICISS. NOS. EO. ORDINE. QUO. NATURA. PERMISERIT. TE. SEQUEMUR. VALE. MATER. DULCISSIMA.

[ocr errors]

CARMEN CII.

AD CORNELIUM.

SI quicquam tacito commissum est fido ab amico,
Quojus sit penitus nota fides animi;

Me unum esse invenies illorum jure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

Si quid unquam ab amico fideli creditum est alteri amico tacenti arcana sibi commissa, cujus fidelitas animi sit plane cognita: O Corneli, me etiam reperies istorum religione esse consecratum, atque existima me esse factum Harpocratem.

[ocr errors]

1 In Brix. Stat. codd. et Marcil. membranis Si quicquam tacito ; Stat. conj. Si quoiquam tacitum, nempe àπóþóηтov, arcanum, tacendum; vel, Si quidquid taciti; Marcil. Si quicquam tacito, commissum est sub fide amico; alii ap. Marcil. Si quicquam taciti, quod vult quoque Heinsius: in pluribus edd. vett. tacite.-3 Meque esse invenies in Venet. Brix. Vicent. Rheg. cod. Scal. Marcil. membranis, et nonnullis Statii; quod reposuit Scal. et probavit Marcil. qui interpr. que per quoque:' Atque esse juvenes in aliis Stat. codd. Stat. conj. Me, quem ipse adjures; vel, Aut quem ipse adjures; vel, Me, quem ipse invenias. Illo cum jure sacratum, Corneli: Voss. Me æque invenies, improbante Doër. secutus tamen illum est Vulp. Me quoque, ut hiatus relinquatur, vel Me certe mallet Doer. Illo tibi jure sacratum in codd. Italicis Heins. manet tamen, quamcumque lectionem sequaris, dura et inconcinna in hoc disticho oratio; sequi enim debebat et putabis;' interim dedimus lect. quam edd. Mur. Gryph. Henr. et aliæ exhibent.' Doer.-4 In quibusdam Voss. codd. deest esse, cui nec hiatus nec correpta ultima in puta displicet.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CARMEN CIII.

AD SILONEM.

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamvis sævus et indomitus :
Aut, si te nummi delectant, desine, quæso,
Leno esse, atque idem sævus et indomitus.

O Silo, vel restitue mihi, quæso, decem sestertia, et postea sis ferus et implacabilis quantum volueris; vel si te nummi oblectant, cessa, oro, esse leno, atque etiam minux et ferox.

1 Pro decem in uno Stat. cod. tuo, unde Faërn. fecit duo: in nonnullis Voss. codd. Syllo vel Sillo.-3 At, si te nummi in Pat. nimium pro nummi in nonnullis Stat. codd.

NOTE

1 Aut, sodes, Silo] Monet Catullus Silonem, cui decem sestertia mutuo dederat, ut sibi mutuatam pecuniam reddat, ac postea quantum voluerit ferocius nummos reposcenti interminetur; aut si reddere nolit, desinat saltem lenocinium facere, ferocire et interminari. Silones porro, Nonio Marcello teste, a superciliis promi

nentibus ita dicti fuere. Plures autem leguntur familiæ hujusce cognominis apud Romanos fuisse, maxime vero in gente Sergia, Antonia, Propedia, &c. Sodes, pro‘si audes,' alii volunt esse verbum, ut Priscianus ; adverbium alii exhortationem rogationemve denotans arbitrantur.

CARMEN CIV.

AD QUENDAM DE LESBIA.

CREDIS, me potuisse meæ maledicere vitæ,
Ambobus mihi quæ carior est oculis ?

Putasne me valuisse maledicere amicæ meæ, quæ mihi longe carior est geminis

1 Pro maledicere Scal. conj. valedicere, improbante Marcil.-4 In Stat. et

NOTE

1. Credis, me potuisse maledicere] Emulus Catulli quidam cum Tappone

famam vulgaverat in populum, Lesbiam inter et ipsum discordias agi

Nec potui; nec, si possem, tam perdite amarem :
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

ocellis? Non equidem valui hoc facere; neque, si quid ejusmodi valerem, eam tantopere deperirem. At tu cum Tappone omnia facis monstra.

:

Scal. cod. cum tappone; unde Scal. lect. nostram defendit: mentionem 'Valerii Tapponis' facit Liv. xxxvII. 46. §. 11. ubi vide Drakenb. in Zanc.' et Maff. 1. cum tapone; in Pat. cum tripone; unde Stat. conj. Sed tu cum turpi ore: in nonnullis Voss. 11. Sed tu cuncta pone; in aliis ejusdem, Sed tuta pone ; unde conj. Sed tua, Coponi, omina (vel crimina) nostra facis: Vossium secutus est Vulpius: in Brix. Vicent. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Henr. Græv. aliis, Sed tu cum caupone, hoc sensu, ut, quisquis ille fuerit, sæpius in caupona versatus, cum ipso caupone perpotasse, et monstrosa cum illo mendacia finxisse et sparsisse videatur; alii vero legunt, Sed dum cuncta probas.

NOTE

tari, eumque Lesbiæ maledixisse,' seu, ut alii legunt, [valedicere] ' vale dixisse,' alioque amorem transtulisse; quod verum esse negat noster Catullus.

4 Cum Tappone omnia monstra facis] Tappones seu Tappi familiæ fuerunt cognomines Romæ in gente Valeria, et in gente Villia. T. Livius lib. XXV.

et XXIX. et xxxv. Alii Codices habent, cum Caupone; alii vero legunt; Sed dum cuncta probas omnia monstra facis. 'Monstra' autem 'facere' hic nihil est aliud, quam incredibilia quæque et turpia confingere, et nimia loquacitate prodigiosa et portentosa commenta narrare, quod Græci TepαTodeúew, seu tepatoλoyeîv dicunt.

CARMEN CV.

IN MENTULAM.

MENTULA conatur Pimplæum scandere montem :
Musæ furcillis præcipitem ejiciunt.

Mentula nititur ascendere Pimplæum montem, sed Musæ deorsum furcis eum agunt præcipitem.

1 Avant. legit pipleum scandere; in Voss. ll. scindere in signif. nescio qua obscœna.

NOTE

1 Mentula Pimplæum] Ineptum hominem et indoctum, quem alii Formianum illum, de quo jam sæpius, alii alium hoc nomine in contemtum ita appellatum intelligunt, versus facere tentantem, et Poëticæ faculta

tis laudes affectantem irridet Catullus, utpote quem rejiciant Musæ, tanquam sit genio sinistro, et pingui Minerva, hoc est, ingenio crasso et ad versus componendos minime idoneo. Mons autem Pimplæus locus est He

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CUM puero bello præconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

Quicumque cernit præconem jugiter versari cum pulchro adolescente, quid putet, nisi ipsum vehementer exoptare se vendere?

1 Ita hunc versum legi jussit Avantius: puero Obelio in omnibus Stat. codd. qui videt ipse in Maff. I. probante Voss. qui videt ipsum dedit Vulp. ' qua mutatione omnis, quam sibi pepererunt Interpp. sublata est difficultas.' Doer. Sed esse testantur omnes alii codd. et edd. vett.

NOTE

1 Cum puero bello præconem, &c.] Cum præcones vendendis in auctione rebus adhiberi maxime solerent apud Romanos, Poëta formosum quendam puerum a præconis consuetudine revocare cupiens, ait, homines, qui tam frequenter eum cum præcone videant, nihil aliud posse cogitare, quam ipsum velle pudicitiam suam ei, qui

pluris eam liceatur, addicere.

2 Vendere discupere] Mangones Romæ quondam pueros exsectos et in Venerem fractos vendere erant soliti. Martial. lib. 1. Epigr. 59. 'Millia pro puero centum me mango poposcit.' Discupere, valde cupere; sicut 'dispudet' pro valde pudet.

« ZurückWeiter »