Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quem si qua attingit, non illam posse putemus
Ægroti culum lingere carnificis?

nostra, jam Vossio et Doer. probata, debetur Statio.-12 Agroti, vel Argoti conj. Stat.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

IN te, si in quenquam, dici pote, putide Vetti,
Id quod verbosis dicitur et fatuis:

Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis

Culos et crepidas lingere carbatinas.

O Vecti fætide, si quid contra te proferri potest; illud maxime quod dicitur loquacibus et stultis. Tu possis lambere illa tua lingua podices, et calceos rusticorum

1 In te, si in quenquam legi jussit Avant. In te si quicquam Scal. Dous. P. alii; et sic est in Venett. Brix. et Vicent. Victi in iisdem edd. quod reposuit Scal. Vecti in Ald. Junt. Gryph. Mur. Henr. Græv. Bip. aliis: Vetti ex antiquo marmore omnino scribendum esse ostendit Statius, eumque secuti sunt Voss. Cant. Vulp. Ed. anon. et Gott.-4 In Brix. carpotinas; in Gryph. carpatinas ; in Mur. ex codd. fide, trepidas lingere cercolipas, i. e. obscœnas viri

NOTE

1 In te, si in quenquam] Vettium hominem putidum et maledicum graviter insectatur, cujus linguam mordacem dignam esse dicit, quæ crepidas, et alia fœda et putida lambat, eumque admonet, si familiares suos omnes interficere velit, ut garrulita

tem continuet. Simile aliquid est apud Terentium in Heautont. 'In me quidvis harum rerum convenit Quæ dicta sunt in stultum.'

4 Crepidas carbatinas] Alii legunt, carpatinas; Suidas scribit carbasinas. Porro carbatinæ sunt rusticum

Si nos omnino vis omnes perdere, Vetti,

Dicas: omnino, quod cupis, efficies.

5

stercore fœdatos, si tibi inde aliqua contingat utilitas. Si vero nos omnes cupis profligare, loquere, o Vecti, et prorsus consequeris id, quod vis.

les partes, ficto ex 'cauda' et 'pinguedine' vocabulo ; trepidas explicatur e Pers. vi. 72. Lectio nostra debetur Politiano.-6 Hiscas ex codd. suis dedit Voss. quod reposuit Ed. anon. probantibus Hand. Broukh. in Anecdotis, laudante Cic. Phil. 11. 43. et Bach ad Tibull. p. 122. Dicas in Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Scal. Græv. Delph. Bip. aliis, præeunte Avantio; Discas in Brix.

NOTE

calceamentum a Caribus populis inventum, ut Pollux et Suidas affirmant. Aristoteles vero de Animal. lib. II. ait 'cabatinis' camelos calceari. 'Carbatinæ autem et 'crepidæ sunt duo nomina substantiva quæ sine copula per appositionem ideo ponuntur a Catullo, quia rustici immunda et fœda semper habent calceamenta, cum in stabulis versentur. 6 Dicas; quod cupis efficies] Hic

jocus est Epigrammatis et venustas. Si nos, inquit, omnes vis perdere, nullo negotio potes efficere. Loquere tantum, et si semel sermonem tuum audiamus, assequeris et efficies quod cupis. Tanta est enim oris tui fœdissimi spurcitia et turpitudo, ut simul atque loqui cœperis, nos omnes audientes contagione perdas et inficias.

CARMEN XCIX.

AD JUVENTIUM.

SURRIPUI tibi, dum ludis, mellite Juventi,

Suaviolum dulci dulcius ambrosia.

O suavissime Juventi, dum oblectareris suffuratus sum tibi osculum suavius

NOTE

1 Surripui tibi] Venustissimo hoc Epigrammate et lepidissimo Juventium, de quo jam sæpius supra, lenire conatur Catullus, qui cum ipsi suaviolum seu osculum surripuisset, vehementer fuerat iratus; unde Poëta apud ipsum se excusans promittit in posterum se nunquam ejusmodi pec

cati genus peccaturum.

2 Dulcius ambrosia] Nectare' et ' ambrosia' vesci Deos auctor est Homerus, quem reliqui secuti sunt Poëtæ. Utrum vero sit cibus, an potus, incertum est. Alcman Lyricus et Sappho 'ambrosiam' potum, 'nectar' cibum affirmant. Notan

Verum id non impune tuli; namque amplius horam

Suffixum in summa me memini esse cruce; Dum tibi me purgo, nec possum fletibus ullis

5

Tantillum vestræ demere sævitiæ.

Nam simul id factum est, multis diluta labella
Guttis abstersisti omnibus articulis :

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
Tanquam comminctæ spurca saliva lupa.
Præterea infesto miserum me tradere amori
Non cessasti, omnique excruciare modo:
Ut mi ex ambrosio mutatum jam foret illud
Suaviolum tristi tristius helleboro.

Quam quoniam pœnam misero proponis amori,
Non unquam posthac basia surripiam.

10

15

ambrosio nectare; sed hoc non sine pæna feci. Recordor enim me fuisse affixum altissimo patibulo plusquam per horam; cum apud te me excuso, nec valeo quibuscumque lacrymis vestræ duritiæ tantulum eximere. Ubi primum enim id evenit, digitis omnibus detersisti labra tua multa aqua abluta; ne aliquid superesset inductum ex ore meo, quasi sordidum esset sputum alicujus meretricis putida. Insuper non destitisti infelicem me dedere infenso amori, et quacumque ratione me torquere; ita ut basiolum istud conversum ex nectare mihi esset amarius veratro tristi. Quandoquidem autem constituis ejusmodi infelici meo ardori supplicium, nusquam in posterum oscula tibi suffurabor.

8 In Venett. Brix. Vicent. et nonnullis codd. Abstersi guttis; in Ald. Junt. Gryph. Henr. aliis, præeunte Avant. Abstersti guttis; Mur. ex vett. libh. dedit Guttis abstersisti, probante Statio; Voss. Guttis abstersti.-10 In Stat. codd. comminctæ et conjunctæ, prius Scaligero, posterius Statio placet; commixta in Brix. Ald. Gryph. aliis; commista in Mur. quod legi jussit Avant. Tanquam committe spurca saliva gutta in Mediol. unde Voss. commicta s. s. gula; sed rò committe legi possit in codd. commicte, i. e. comminctæ.-13 In Venett. Brix. Vicent. Ald. Junt. Gryph. Henr. Scal. Græv. Cant. Bip. aliis, ambrosia: lect. nostram servant Stat. et Voss. codd. cum edd. Mur. et anon.-16 Nunquam jam posthac in Brix. Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Græv. aliis; jam abest a priscis libris ap. Scal. qui legi jussit, Non unquam posthac.

NOTE

dum autem his etiam nominibus quicquid est gratum jucundumque significari.

10 Spurca saliva lupa] Lupa sumitur hic ut et sæpius pro muliere perdita seu meretrice, ob similitudinem

odoris, ut ait Serv. in Æn. 111.

12 Omnique excruciare modo] Nullum modum prætermisisti ad me excruciandum, in vindictam osculi per vim rapti, ut illud mibi prius ambrosia dulcius, fieret helleboro amarius.

CARMEN C.

DE CŒLIO ET QUINTIO.

CŒLIUS Aufilenum, et Quintius Aufilenam,

Flos Veronensium depereunt juvenum;

Hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum vere dulce sodalitium.

Quoi faveam potius? Coli, tibi: nam tua nobis
Perspecta exigit hoc unica amicitia,

Cum vesana meas torreret flamma medullas.

Sis felix, Coeli, sis in amore potens.

5

Calius Aufilenum, ac Quintius Aufilenam perdite amant, ambo decus Veronensis juventutis. Iste quidem deperit fratrem, ille vero germanam: ita est societas quæ vere jucunda dicitur. Cuinam amborum faveam? Tibi, o Cali, tuus enim solus amor in me mihi compertus plane fuit, cum ignis insanus medullas meas exureret. O Cæli, sis bene fortunatus, et fias in amore voti compos.

1 Calius et Cœlius promiscue in vett. monumentis teste Stat. et sic promiscue quoque exhibetur hoc nomen in edd. Gellius in Voss. 11. Aufidenam legendum putavit Stat. reclamante Voss.-2 In voce Veronensium Synizesis eadem est, quæ in 'confinia mensium' ap. Ovid. Fast. v. 187.-5. 6 Lectio vulg. est, nam tua nobis Perspecta exigitur; 'parum, opinor, Latine: Perfecta est igitur, vel Perfecta, atque exigitur in codd. Stat. jam tua nobis Perfecta est igitur in Voss. 11. qui jam igitur pro jam tum' explicat. Equidem jam olim pro exigitur legendum esse suspicabar exigit hoc, quam quidem lect. cum sponte illa se commendet facilitate sua, et, ut nunc video, a Mur. jam exhibita sit, non dubitavi in textum recipere.' Doer.

NOTE

1 Cœlius Aufilenum] Cœlium et Quintium Veronenses, quorum alter Aufilenum, alter Aufileni sororem deperibat, celebrat Catullus, eorumque recenset amores; maxime vero Cœlio optat in amore felicitatem.

4 Fraternum sodalitium] Proverbialiter dici solet ad indicandam intimam amicorum familiaritatem, est inter eos sodalitium fraternum: hoc est, sunt quasi duo fratres. Ideo

Poëta jocatur, quia cum frater amet fratrem, alter vero sororem, videntur fraternæ voluntatis habere revera similitudinem, et merito de ipsis Proverbium potest usurpari.

6 Exigit hoc unica amicitia] Nam tua constans et firma amicitia mihi cognita, cum insano amore arderem, a me nunc exigit, seu a me nunc in hoc exigitur, ut tibi, o Cœli, faveam, potius quam Quintio.

CARMEN CI.

INFERIE AD FRATRIS TUMULUM.

MULTAS per gentes, et multa per æquora vectus

Adveni has miseras, frater, ad inferias,

Ut te postremo donarem munere mortis,

Et mutum nequicquam alloquerer cinerem :

O Germane carissime, ego delutus per varias nationes et longa per maria accessi ad istas tuas infortunatas Inferias, quo tibi supremos funeris honores darem, ac frustra verbis compellarem reliquias tuas mutas; quoniam mihi temetipsum fatum

2 Advenio in Venett. Brix. Vicent. Rheg. aliis, cum codd. omnibus; Adveni debetur Statio, quod reposuerunt Vulp. et Doer. quia ad normam loquendi vix recte dicitur advenio, ut te donarem;' nisi quis dicat, quod Cortius ad Sallust. Cat. c. 44. et Ruhnk. ad Vell. Paterc. 1. 9. 1. p. 32. monent, non esse omnia, præcipue ap. poëtas, ad leges grammaticas revocanda.—4 In Maff. 1. altero Pat. et Voss. II. mutam; et sic supra Carm. LXVIII. 90.' acerba cinis.'

NOTE

1 Multas per gentes] Amissum fratrem, ac in Trojano littore extinctum, ut supra vidimus, cum ad ejus sepulcrum longa navigatione pervenisset, Epigrammate præsenti deflet Catullus, ejusque Manibus solvit Inferias, ac ultimum valere dicit.

2 Adveni [Advenio] Adveni, reor esse legendum: concinnior enim sensus est; Adveni, ut donarem, quam advenio, ut donarem.

Inferias] Inferiæ Sacra sunt mortuorum, quæ Umbris et Inferis solvuntur, quæque in exequiis ad honorem vita functorum celebrantur. Hæc autem sacrificia constabant liquoribus præcipue ac victimis. Liquores

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Catul.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

4 Et mutum alloquerer cinerem] AlU

« ZurückWeiter »