Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ovidius Amorum 111. Eleg. 9. 61.

Obvius huic venias, hedera juvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.

Idem libro eod. Eleg. 15. 7.

Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo.

Idem Trist. II. vs. 427.

Sic sua lascivo cantata est sæpe Catullo
Foemina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,

In quibus ipse suum fassus adulterium est.

Velleius Paterc. Hist. Rom. lib. 11. cap. 36.

Quis enim ignorat, diremtos gradibus ætatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium ...... auctoresque carminum Varronem ac Lucretium, neque ullo in suscepti operis sui carmine minorem Catullum?

M. Seneca Rhetor Controv. III. 19.

Erat enim (Calvus) parvulus statura; propter quod etiam Catullus in Hendecasyllabis' vocat illum 'salaputium diser

tum.'

L. Seneca Philosophus in Apocolocyntosi Claudii

Cæsaris.

Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad Inferos: Illuc unde negant redire quemquam.'"

Plinius Major Præfatione Hist. Nat.

Namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, ut objicere moliar Catullum conterraneum meum: (agnoscis et hoc castrense verbum) ille enim, ut scis, permutatis pri

Carm. LIII.

NOTE

2 Versus est Catull. Carm. III.

oribus setabis, duriusculum se fecit, quoniam volebat æstimari ea a Veraniolis suis et Fabullis.3

Idem lib. XXVIII. cap. 2.

Hinc Theocriti apud Græcos, Catulli apud nos, proximeque Virgilii, Incantamentorum amatoria imitatio.

Idem lib. XXXVI. cap. 6.

Hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius, quam Catullus, dixit habere, quicquid habuisset comata Gallia.4

Idem lib. eodem cap. 21.

Sed et ii pumices, qui sunt in usu corporum levigandorum fœminis, jam quidem et viris, atque, ut ait Catullus, libris.5

Idem lib. XXXVII. cap. 6.

Siquidem extat hodieque hujus generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus Nonius Senator est, filius Sturmæ Nonii ejus, quem Catullus Poëta in sella curuli visum indigne tulit."

Plinius Junior lib. 1. Epist. 16.

Facit versus (Pompeius Saturninus), quales Catullus meus, aut Calvus. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis inserit! Sane, sed data opera, molliusculos, leviusculosque, duriusculos quosdam : et hoc quasi Catullus meus, aut Calvus.

Idem lib. IV. Epist. 14. loquens de Hendecasyllabis. Scimus alioqui, hujus opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit: Nam castum esse decet pium poëtam Ipsum,' &c.7

[blocks in formation]

Sentius Augurinus ap. eund. lib. IV. Epist. 27.

Canto carmina versibus minutis,

His olim quibus et meus Catullus,

Et Calvus, veteresque.

Corn. Tacitus Annal. iv. cap. 34. in Oratione Crematii Cordi.

Carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Cæsarum leguntur.

Juvenalis Sat. VI. 7.

Haud similis tibi, Cynthia; nec tibi, cujus
Turbavit nitidos extinctus Passer ocellos.

Suetonius in Julio cap. 73.

Valerium Catullum, a quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita, non dissimulaverat, satisfacientem eadem die adhibuit cœnæ : hospitioque patris ejus, sicut consueverat, uti perseveravit.

Quintilianus Instit. Orat. lib. 1. cap. 5.

Sicut Catullus ploxemum circa Padum invenit.

Idem lib. eod. cap. 10. ubi de Aspirationibus.

Eripuit brevi tempore nimius usus, ut choronæ, chenturiones, præchones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant; qua de re Catulli nobile Epigramma est.9

Idem lib. VI. cap. 3.

Et Catullus cum dicit:

'Nulla in tam magno est corpore mica salis," non hoc dicit, nihil in corpore ejus esse ridiculum.

"10

NOTE

8 Carm. XCVI.

9 Carm. LXXXIII.

10 Carm. LXXXV.

Idem lib. x. cap. 1.

Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus: a quibusdam interpositus: cujus acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio.

Meminit præterea de Catullo Quintilianus lib. IX. cap. 3. et 4. item lib. XI. cap. 1. et 3.

Martialis lib. I. Epigr. Epistola ad Lectorem.

Lascivam verborum veritatem, id est, Epigrammaton linguam excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus; sic Marsus, sic Pedo, sic Getulicus, sic quicumque perlegitur.

Idem lib. 1. Epigr. 62.

Verona docti syllabas amat vatis.

Idem lib. 11. Epigr. 71.

Protinus aut Marsi recitas, aut scripta Catulli.

Idem lib. IV. Epigr. 14.

Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere Passerem Maroni.

Idem lib. v. Epigr. 5.

Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
Qua Pedo, qua Marsus, quaque Catullus erit.

Idem lib. VII. Epigr. 14.

Accidit infandum nostræ scelus, Aule, puellæ :
Amisit lusus, deliciasque suas.

Non quales teneri ploravit amica Catulli
Lesbia, nequitiis Passeris orba sui.

Idem lib. VIII. Epigr. 73.

Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi.

Idem lib. x. Epigr. 78.

Nec multos mihi præferas priores,
Uno sed tibi sim minor Catullo.

Idem lib. eod. Epigr. 103.

Nec sua plus debet tenui Verona Catullo.

Idem lib. XII. Epigr. 44.

Lesbia cum tenero te posset amare Catullo.

Idem lib. XIV. Epigr. 77. quod inscribitur Cavea Erobea.

Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest.

Idem lib. eodem, Epigr. 195.

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Virgilio.

Vide et Epigr. 152. ejusdem libri.

A. Gellius Noct. Attic. lib. VII. cap. 20. Catullus quoque elegantissimus poëtarum.

Et infra eod. capite.

Idem lib. XIX. cap. 9.

Ecquis nostrorum poëtarum tam fluentes carminum delicias fecisset? nisi Catullus, inquiunt, forte pauca, et Calvus itidem pauca.

Vide eundem lib. VI. cap. 16.

Ausonius Drepanio Pacato Latino.

'Cui dono lepidum novum libellum ?'

Veronensis ait Poëta quondam,

Inventoque dedit statim Nepoti.

« ZurückWeiter »