Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

120

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.
Nam neque tam carum confecto ætate parenti

Una caput seri gnata nepotis alit:
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis

Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,

Suscitat a cano vulturium capite.

et ne diutius Hebe virginitatem servaret. At vero tuus profundus erga Protesi. laum amor, o Laodamia,

fuit ista longe profundior abysso, quæ Divum Herculem docuit subire Eurysthei imperium. Nec enim ulla unica filia educat patri decrepito tam dilectum caput nepotis tarde geniti, qui cum vix demum succedens opibus avitis scriptus est hæres in testamento testibus obsignato, quique removens iniquam lætitiam propinqui delusi, depellit vulturem ab avo suo sene. Neque ulla columba

114 Pertulit in plurimis codd.-118 In Scal. et pluribus codd. ap. Sant. Qui dioum domitum ; in Vat. Qui divum dominæ; in Rheg. septemdecim codd. Sant. et dnobus Stat. Qui tuum domitum ; in uno Stat. Qui tuum dominum; in altero Sant. Quique tuum dominum; in Vicent. Brix. Corv. et Lamb. Qui divun dominum; in Bodl. et Hamb. Qui tum ; in Commel. et Baluz. Quique divum; in Leid. Quin; in Ald. Quo divum dominum; in Mur, et aliis, Quod dioum dominum ; in Scal. 1. et 2. Raphel. Græv. Vulp. et edd. anon. Quod divum domitum ; explicant nimirum divum de Hercule, qui Eurysthei amore irretitus atque ita domitus sit: Qui te non domitum exhibent Guar. et Exc. Ruhnk. Quod domini dominum in Lat. Lat. Qui tunc te indomitum in marg. Dat. Qui dirum tentabat Pucc. Qui tantum indomitam Stat. Qui nondum domitam Frut. Qui in vita indomitum Voss. Qui te adeo dominum Heins. Qui invitam dominam Anonymus quidam, quem D’Orvillium esse suspicatur Sant. Qui tauri indomitam Schrad. Qui vitam in domini te ire rogum docuit Eld. pro docuit in Mediol. decuit ; in Voss. domuit ; in Baluz, et Palat. potuit. Lect. nostra, jam in Gott. et Bip. exhibita, Corrad. debetur.—119 Nam nec causa earum confecto ætate in Maff. l. ca in uno Stat. pro causa, e quo, inquit, facile fit verbum alterum tam; in aliis ejusdem Nam neque tam causa earum : Marcil. autem ex priscæ scripturæ vestigio dedit, Nam neque tam sacrum. 121 Qui tum in edd. vett. in omnibus Stat. codd. Qui cum; Scal. conj. Qui quum in, improbante Doer.—122 Pro testatas Schrad. vult ceratas ; pro intulit Parth. edidit detulit.-123 Irrita derisi Heins. improbante Doer.—124 In nonnullis Stat. codd. Subcitata cano voluntarium capiti ; in aliis ejusdem Suscitata

NOTÆ 117 Sed tuus altus amor] Rursum ad culi ut tot labores aggrederetur. Laodamiam redit, aitque amorem ip 122 In tabulas] Intelligit testamen. sius erga virum suum, qui ipsam in tum in quacumque materia scriptum. profundum et abruptum barathrum 123 Gentilis] "Gentilis’ auctore detruserat, fuisse profundiorem illo Festo dicitur, qui eodem ex genere paludis ad Peneum barathro, quod natus, et is qui simili nomine appelDivum, hoc est, Herculem, docuit latur. Vide Cic. in Topic. ferre jugum Eurysthei heri seu do 124 Suscitat a cano vulturium capite] mini; qui nempe præcipiebat Her. De parvo nepote Joquitur, qui avo

125

Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

Compar: quæ multo dicitur improbius Oscula mordenti semper decerpere rostro;

Quanquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,

Ut semel es flavo conciliata viro :
Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,

Lux mea se nostrum contulit in gremium.

130

conjuncta albo suo columbo, quæ longe intemperantius fertur carpere basia rostro mordaci, tam delectata est, quam tu, o Laodamia, etsi maxime foemina inconstans est. Equidem tu, o Laodamia, longe superasti ingentes omnes, quicumque olim fuerint, amores, ubi primum conjuncta es formoso conjugi tuo Protesilao ; cui vel minime vel pauxillulum cedere digna amica mea sese in meum sinum conjecit ; circa

cano voluntarium capiti; in Maff. 1. Suscitata cano voluntarium capiti : unde Stat. conj. Se citat a cano vulturium capite ; vel, Se citat incano vulturium capiti: in Marcil

. membranis, Suscitat a caro volturium capiti, qui versuum seriem sic disposuit, Nam n. to sacrum c. a. parenti, Una c. s. gn.n. alit: Impiad.8.8. tollens, Suscitat et caro v. capiti, Qui tum d. v. t. i. avitis Nomen, &c. Scal. dedit, Suscitat ah cano volturium capiti, improbante Doer. capiti ex codd. et edd. pr. revocavit Sant. ut sit antiqua ablativi forma in quam rem laudát ille Sanctii Minerv. 1. 2. c. 7. p. 197. et ibi Perizon. 1. 4.-125 Pro ulla Voss. in libro suo invenerat vulla, unde fecit pulla, improbante Doer. hanc emend. amplectitur et confirmat Vulp. laudans Ovid. Her. xv. 37. eosque secutus est Ed. anon. -126 In Stat. codd. qui multo; in Scal. cod. Maff. I. et aliis, ut legi jussit Avant. quæ multo: in edd. vett. seu quidquid dicitur.—128 Quantum in Venet. an. 1500. Ald. Gryph. et Mur, Quam quæ Voss. ex conjectura, accedentibus Markl, et Schrad. sed nostram lect. tuentur Marcil. membr. cum codd. Stat. Scal. et optt. Sant. vulgivola conj. Heins.—129 Sed tu harum Mur. et Kaphel. Sed tu olim, jungens olim magnos (Toùs máral ueydrovs), primus ex cod. suo dedit Scal. sed in nullo cod. ap. Sant. comparet hæc lect. immo in pluri. mis deprehendit ille horum, quod dedimus, vel tuorum, quod aperte ex tu et horum confluxit. tu eorum in Commel. Sed tu Chaonios conj. Eld.—131 In quibusdam paulum; in omnibus Sant. et Voss. codd. et nonnullis Stat. tu pro tum, quod non temere rejiciendum putat Voss. tum in uno ap. Stat. tu in codd. legi possit tū vel tum: in Leid. Sant. invenit nunc: Stat. conj. plus. Hunc versum ita rescribendum putat Doer. Sic, nihil aut, 8c. vel sequentem corrigi hoc modo, Lux mea sic nostrum se tulit.--132 Cum tulit emend. Corrad.

NOTÆ

natus in extremo senio, post signatas nis. At nepos natus, ubi tabulis avi tabulas, et institutum hæredem ali nomen intulit, expuncto gentili, susquem in gentilibus, qui proximus citat vulturem, et amolitur a capite erat, testamentum delet, sicque frus- senis. • Vulturios' enim et corvos' tratur gaudium gentilis, qui jam spe vocabant hæreditatum captatores. devoraverat hæreditatem, et quasi 127 Oscula mordenti] Nihil tam im. vultur imminebat capiti boni senis, probum in rapiendis osculis fingi pomortemque ejus avide expectabat, test, quam dicuntur ipsi columbi. expetebatque, ut ipsius frueretur bo

135

Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido

Fulgebat crocina candidus in tunica.
Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo,

Rara verecundæ furta feremus heræ :
Ne nimium simus stultorum more molesti.

Sæpe etiam Juno, maxima Cælicolum,
Conjugis in culpa flagravit quotidiana,

Noscens omnivoli plurima furta Jovis.
Atqui nec Divis homines componier æquum est :

Ingratum tremuli tolle parentis onus.

140

quam frequenter huc illuc concursans Cupido splendebat nitens, in veste crocea; quæ quanquam interdum solo suo non est "Catullo contenta, attamen moderate puella rara adulteria tolerabimus, ne simus nimis more stultorum incommodi. Frequenter porro Juno, Dearum potentissima, sciens frequentia conjugis sui Jovis omnia volentis adulteria, ira exarsit super ejus peccatis quotidianis. Sed Deis mortales comparari nefas est ; remove igitur istud trepidi putris molestum onus. Neque enim ipsa amica

ut habeat, quo referatur tum.—133 Qua circumcursans in nonnullis codd. Sant. circumversans in quibusdam ejusdem; huc illuc in edd. vett. et duodecim Sant. codd. hinc atque hinc in Vat. hic illic in Leid. lect. nostram servant omnes Stat. codd.-134 In Vat. et Gad. crocea, male ex sententia Santenii, cum crocinus forma sit rarior.-135 De tamenetsi particulis conjunctim scribendis vide quos laudat Sant.--136 Rara verecunde f. f. heri profert Gnar. Rata in Græviana, errore forsan typothetarum.-138. 139 Hos et duos seqq. versus, nt interpolatos, rejecit Hand. Ipsa etiam malebat Schrad. vel totum locum ita refingendum putabat, Passa é. J. m. C. C. in c. flagranten : ex uno Corv. Vall, marg., Vicent. et Brix. flagrabat recepit Sant. flagrantem in Ve. nett. Rheg. et plurimis codd. flagrante in Palat. flagrantis in Dat. a m. s. lect, nostra, in Ald. 1. primum edita, auctoritate Baluz. confirmatur. ' Aliam difficultatem movet nova metri ratio in voce quotidiana, quam præter Catullum nemo veterum secutus est; succurrere quidem plerique student scribendo cettidiana ; sed haud scio, an hoc modo res satis expedita sit, nam codd. Catulli, teste Santenio, servant quotidiana: nisi totus hic locus corruptus sit, equidem in hajus vocis ratione metrica Catullum licentius potius quam recte versatum esse, affirmare malim; difficultatem removere studebant fortiori remedio, quo indigere hic locus videbatur, Eld. et Sant.' Doer. flagrantem continet iram proposuit Sant. flagrante reconciliata Eld. Stat. codd. habent vel fagrantem, vel fragrantem.—140 Omnivoli ignoscens conj. Heins.—141 Atque in nonnullis codd. Atque nec o divis in uno Sant. Atq. in uno Mediol. At quia in altero Dat. cum Gud. et Ricc. At quæ in binis Saib. lect. nostram testantur Stad. codd. componere justum est, vel componere fas est in edd. ante Calpurnium.—142 Hic lacuna est in quibusdam codd. in aliis, ut et in omnibas Sant. et edd. antiquiss. pentameter, quem dedimus, sine litura conspici. tur: eum spurium putarunt Mur. et Broukh. queruli pro tremuli tentabat

NOTÆ 137 Stultorum more] Stultum enim ejus furta et fraudes possit deprehenmultis videtur cruciari ad coërcen. dere, aut cohibere. Unde Propert. dam mulieris libidinem ; cum nemo " Tu prius et fluctus poteris siccare

Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

Fragrantem Assyrio venit odore domum: Sed furtiva dedit mira munuscula nocte,

145 Ipsius ex ipso demta viri gremio. Quare illud satis est, si nobis is datur unus,

Quem lapide illa diem candidiore notat.
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis :

150 Ne vestrum scabra tangat robigine nomen

Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.
Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim

Antiquis solita est munera ferre piis. patria mihi manu ducta adiit domum meam Assyriis odoribus perfusam ; verum ab ipso viri sni surgens amplexu mihi dona Veneris clandestina obscura nocte largita est. Itaque illud sufficit, si nobis tribuatur solis illud, propter quod illa signet diem lapillo meliore. O Manli, istud tibi munusculum conflatum ex versiculis, quos potui fingere, a me tibi exhibetur pro innumeris tuis erga me beneficiis. Ut isthæc dies, et altera, atque alia non deleat vestri nominis memoriam squalenti oblivionis obscuritate. Sed præterea ad hoc Dii adjicient innumera dona, quæ

Schrad.-143 Voss. cum in Mediol. invenisset Veta tamen exsculpsit inde et edidit Vesta tamen.—144 Flagrantem in quibusdam ; Fragrans in Commel. et Baluz.-145 In edd. vett. nigra ; sed omnes Stat. Scal. Marcil. et plurimi Sant. codd. tes otur mira; Marcil. volebat rigua; Heins. prima ; Schrad. nivea.--147. 148 In Corv. ap. Sant. Q. i. s. est, si n. id d. unis, Quod l. illa dies; in tribus Stat. codd. etiam, si n. id d. unis ; in Marcil. membranis, Q. i. 8. est, si n. is d. unis, Quem 1. illa dies ; Maff. 1. quoque exhibet, si n. is d. unis : Marcil. conj. si n. id. d. unis, Quum I. illa dies; Scal, in ed. 1. si n. is d. unis, probante Lipsio; in ed. 2. nostram dedit lect. quam Dat. bini Mediol. Palat. Commel. duo Gud. Ricc. Exc. Anonymi et Lips. 1. confirmant : quis datur unus legit Dukerus. Vide Sant. ad h. 1.-149 In Mur. quo potui; in Mediol. quem.—150 Alli pro Manli legit Scal. Auli legi jussit Marcil. vide ad vs. 50. -151 Nec in quibusdam codd. nostrum in Ald. Mur. et plurimis codd.

NOTÆ marinos, Altaque mortali deligere experimento cujuslibet diei calculos astra manu, Quam facere ut nostræ in urnain conderent, ac supremo vi. nolint peccare puellæ.'

tæ die separatos dinumerare sole144 Fragrantem Assyrio odore] A- rent, ut ita de felicitatis ant miseriæ momo, et aliis odoribus, qui plures ratione pronuntiarent. Cupit autem nascuntur in Syria, quæ et Assyria. Poëta, ut amica sua eodem ritu feli.

147 Illud satis est] Dicit Poëta sibi ces dies, et sibi fortunatos numeret. satis esse, si det ipsi puella illud, quo 149 Hoc tibi, quod potui] Ad Manputet diem felicem, et aliis idem non lium tandem redit, eumque Carmen faciat.

concludens optimis, quibus potest, 148 Lapide candidiore] Alii Thraci. votis prosequitur. bus, alii Cretensibus in more posi 153 Huc addent Divi, quæ Themis) tum fuisse dicunt, ut distinctos pro Ultra hoc Carminum munus quod tibi

155

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina : Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona:

Themis quondam consuevit priscis hominibus juste viventibus conferre. Sitis vos beati et fortunati, tu o Manli, ac pariter lux tua, atque etiam domus, in qua nos jocati sumus, atque etiam hera. Sed maxime sit felix, qui nobis te donavit, et a quo primo nobis omnia commoda provenerunt. At valde præ cetcris aliis sit felix

155 Felices satis et in uno Sant. tua virtus in Mediceo quarto.—156 Vox ipsa deest in omnibus Stat. et sexdecim Sant. codd. unde Stat. conj. Atque domus in qua; in Nan. ipsi, ut legebat Octavius Pantagathus; Et domus, in qua nos lusimus, et domina correctum erat in Vall. ipsi in qua lusimus in domina conj. Schrad. ipsa est in multis codd. ap. Sant.--157. 158 In quibusdam Sant. codd. præcipue, improbante Doer. pro vulg. te tradidit in omnibus Sant. codd. terram dedit, quod referunt Interpp. ad vs. 67. terram dedit, aufert in Stat. et Scal. codd. Stat. conj. teneram dedit, ac fert; vel teneram dedit, ac fere ; vel teneram dedit, Afer, ut sit nomen proprium; Scal. te trandedit Ufens ; sed aufert in triginta Sant. codd. Venett. 1. 2. Rheg. et aliis vett. atque conj. Parth. margo Leid. exhibet tres glossas autore, augure, auspice, quarum primam cum Voss. arripuit Vulpius; sed Lips. inde volebat te trandedit auspex ; Wetsten. terram dedit ubertim A quo sunt primo: versus minor in omnibus fere codd. incipit A quo sunt primo; in duobus Saib. Vall. Med. Venett. 1. 2. et Rheg. A quo sunt primo jam; lect. a quo Sunt primo nobis sola auctoritate Corv, nititur: dominam dedit, a quo Sunt primo nobis in Ald. Gryph. Mur, aliis ; A quo primo sunt dedit Scal. ex cod. nota pro nata in Bodl. et nonnullis Stat. bono in omnibus Stat. duobus et viginti Sant. codd. Venet. 2. et Rheg. In

NOTÆ pro tnis in me meritis mitto, etiam quam illud votum, ' Sis felix.'. Virg. opto, ut Dii addant ea omnia quæ Ecl. v. ' Ipsa sonant arbusta, Deus, Justitia dabat hominibus piis in sæ Deus ille, Menalca, Sis bonus, o feculo anreo, quo omni bonorum ge- lixque tuis.' Et Æn. 1. Venerem Ænere abundabant. Ad mentem fere neas ita precatur: Sis felix nosCatulli Virg. 'Di tibi si qua pios re trumque leves quæcumque laborem.' spectant Numina, si quid Usquam Tibull. lib. I. Eleg. ult. “Sis felix justitiæ est, et mens sibi conscia recti, et sint candida fata tua.' Præmia digna ferant.' Themis porro 157 Et qui principio] Hic Poëta ex Hesiodo in Tbeog. filia fuit Cæli significare videtur eum, a quo fuerit et Terræ, et una de uxoribus Jovis, primum Manlio commendatus, et per de qua Justitiam, Bonas leges, et quem in ejus notitiam venerit, et qui Pacem florentem natas esse dicit. fuerit in causa cur ipsi Manlius tot De Themide sic Festus. Themin beneficia contulerit, apud quem eti: Deam putabant esse, quæ præciperet am se gratum et memorem, ut apud hominibus id a Diis petere, et ab ho. Manlium, præstare velle videtur. minibus, quod fas esset.

Quid sit autem tradere’nemo nescit, 155 Sitis felices] Formula preca- qui commendatitias literas, maxime tionis notatione digna. Nihil enim lib. XIII. Epist. Cic. legerit. frequentius apud Poëtas invenitur,

« ZurückWeiter »