Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.
Nam neque tam carum confecto ætate parenti
Una caput seri gnata nepotis alit:
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,

Suscitat a cano vulturium capite.

120

et ne diutius Hebe virginitatem servaret. At vero tuus profundus erga Protesilaum amor, o Laodamia, fuit ista longe profundior abysso, quæ Divum Herculem docuit subire Eurysthei imperium. Nec enim ulla unica filia educat patri decrepito tam dilectum caput nepotis tarde geniti, qui cum vix demum succedens opibus avitis scriptus est hæres in testamento testibus obsignato, quique removens iniquam lætitiam propinqui delusi, depellit vulturem ab avo suo sene. Neque ulla columba

114 Pertulit in plurimis codd.—118 In Scal. et pluribus codd. ap. Sant. Qui divum domitum ; in Vat. Qui divum dominæ; in Rheg. septemdecim codd. Sant. et duobus Stat. Qui tuum domitum; in uno Stat. Qui tuum dominum; in altero Sant. Quique tuum dominum; in Vicent. Brix. Corv. et Lamb. Qui divum dominum; in Bodl. et Hamb. Qui tum; in Commel. et Baluz. Quique divum; in Leid. Quin; in Ald. Quo divum dominum; in Mur. et aliis, Quod divum dominum; in Scal. 1. et 2. Raphel. Græv. Vulp. et edd. anon. Quod divum domitum; explicant nimirum divum de Hercule, qui Eurysthei amore irretitus atque ita domitus sit: Qui te non domitum exhibent Guar. et Exc. Ruhnk. Quod domini dominum in Lat. Lat. Qui tunc te indomitum in marg. Dat. Qui dirum tentabat Pucc. Qui tantum indomitam Stat. Qui nondum domitam Frut. Qui in vita indomitum Voss. Qui te adeo dominum Heins. Qui invitam dominam Anonymus quidam, quem D'Orvillium esse suspicatur Sant. Qui tauri indomitam Schrad. Qui vivam in domini te ire rogum docuit Eld. pro docuit in Mediol. decuit; in Voss. domuit ; in Baluz. et Palat. potuit. Lect. nostra, jam in Gott. et Bip. exhibita, Corrad. debetur.-119 Nam nes causa earum confecto atate in Maff. I. ca in uno Stat. pro causa, e quo, inquit, facile fit verbum alterum tam; in aliis ejusdem Nam neque tam causa earum: Marcil. autem ex priscæ scripturæ vestigio dedit, Nam neque tam sacrum.— 121 Qui tum in edd. vett. in omnibus Stat. codd. Qui cum; Scal. conj. Qui quum in, improbante Doer.-122 Pro testatas Schrad. vult ceratas; pro intulit Parth. edidit detulit.-123 Irrita derisi Heins. improbante Doer.-124 In nonnullis Stat. codd. Subcitata cano voluntarium capiti ; in aliis ejusdem Suscitata

NOTÆ

117 Sed tuus altus amor] Rursum ad Laodamiam redit, aitque amorem ipsius erga virum suum, qui ipsam in profundum et abruptum barathrum detruserat, fuisse profundiorem illo paludis ad Peneum barathro, quod Divum, hoc est, Herculem, docuit ferre jugum Eurysthei heri seu domini; qui nempe præcipiebat Her.

culi ut tot labores aggrederetur.

122 In tabulas] Intelligit testamentum in quacumque materia scriptum.

123 Gentilis] Gentilis' auctore Festo dicitur, qui eodem ex genere natus, et is qui simili nomine appellatur. Vide Cic. in Topic.

124 Suscitat a cano vulturium capite] De parvo nepote loquitur, qui avo

Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
Compar: quæ multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro;
Quanquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
Ut semel es flavo conciliata viro:

Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium.

125

130

conjuncta albo suo columbo, quæ longe intemperantius fertur carpere basia rostro mordaci, tam delectata est, quam tu, o Laodamia, etsi maxime fœmina inconstans est. Equidem tu, o Laodamia, longe superasti ingentes omnes, quicumque olim fuerint, amores, ubi primum conjuncta es formoso conjugi tuo Protesilao; cui vel minime vel pauxillulum cedere digna amica mea sese in meum sinum conjecit; circa

cano voluntarium capiti; in Maff. 1. Suscitata cano voluntarium capiti: unde Stat. conj. Se citat a cano vulturium capite; vel, Se citat incano vulturium capiti: in Marcil. membranis, Suscitat a caro volturium capiti, qui versuum seriem sic disposuit, Nam n. t. sacrum c. œ. parenti, Una c. s. gn. n. alit: Impia d. g. g. tollens, Suscitat et caro v. capiti, Qui tum d. v. t. i. avitis Nomen, &c. Scal. dedit, Sus citat ah cano volturium capiti, improbante Doer. capiti ex codd. et edd. pr. revocavit Sant. ut sit antiqua ablativi forma in quam rem laudat ille Sanctii Minerv. 1. 2. c. 7. p. 197. et ibi Perizon. n. 4.-125 Pro ulla Voss. in libro suo invenerat vulla, unde fecit pulla, improbante Doer. hanc emend. amplectitur et confirmat Vulp. laudans Ovid. Her. xv. 37. eosque secutus est Ed. anon. -126 In Stat. codd. qui multo; in Scal. cod. Maff. 1. et aliis, ut legi jussit Avant. quæ multo: in edd. vett. seu quidquid dicitur.-128 Quantum in Venet. an. 1500. Ald. Gryph. et Mur. Quam quæ Voss. ex conjectura, accedentibus Markl. et Schrad. sed nostram lect. tuentur Marcil. membr. cum codd. Stat. Scal. et optt. Sant. vulgivola conj. Heins.-129 Sed tu harum Mur. et Raphel. Sed tu olim, jungens olim magnos (тdùs ráλαι μeyáλovs), primus ex cod. suo dedit Scal. sed in nullo cod. ap. Sant. comparet hæc lect. immo in plurimis deprehendit ille horum, quod dedimus, vel tuorum, quod aperte ex tu et horum confluxit. tu eorum in Commel. Sed tu Chaonios conj. Eld.-131 In quibusdam paulum; in omnibus Sant. et Voss. codd. et nonnullis Stat. tu pro tum, quod non temere rejiciendum putat Voss. tum in uno ap. Stat. tu in codd. legi possit tù vel tum: in Leid. Sant. invenit nunc: Stat. conj. plus. Hunc versum ita rescribendum putat Doer. Sic, nihil aut, &c. vel sequentem corrigi hoc modo, Lux mea sic nostrum se tulit.-132 Cum tulit emend. Corrad.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.
Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo,
Rara verecundæ furta feremus heræ :
Ne nimium simus stultorum more molesti.
Sæpe etiam Juno, maxima Coelicolum,
Conjugis in culpa flagravit quotidiana,
Noscens omnivoli plurima furta Jovis.
Atqui nec Divis homines componier æquum est:
Ingratum tremuli tolle parentis onus.

135

140

quam frequenter huc illuc concursans Cupido splendebat nitens, in veste crocea; quæ quanquam interdum solo suo non est Catullo contenta, attamen moderatæ puellæ rara adulteria tolerabimus, ne simus nimis more stultorum incommodi. Frequenter porro Juno, Dearum potentissima, sciens frequentia conjugis sui Jovis omnia volentis adulteria, ira exarsit super ejus peccatis quotidianis. Sed Deis mortales comparari nefas est; remove igitur istud trepidi patris molestum onus. Neque enim ipsa amica

ut habeat, quo referatur tum.-133 Qua circumcursans in nonnullis codd. Sant. circumversans in quibusdam ejusdem; huc illuc in edd. vett. et duodecim Sant. codd. hinc atque hinc in Vat. hic illic in Leid. lect. nostram servant omnes Stat. codd.-134 In Vat. et Gud. crocea, male ex sententia Santenii, cum crocinus forma sit rarior.-135 De tamenetsi particulis conjunctim scribendis vide quos laudat Sant.--136 Rara verecunde f. f. heri profert Guar. Rata in Græviana, errore forsan typothetarum.-138. 139 Hos et duos seqq. versus, ut interpolatos, rejecit Hand. Ipsa etiam malebat Schrad. vel totum locum ita refingendum putabat, Passa e. J. m. C. C. in c. flagrantem: ex uno Corv. Vall. marg., Vicent. et Brix. flagrabat recepit Sant. flagrantem in Venett. Rheg. et plurimis codd. flagrante in Palat. flagrantis in Dat. a m. s. lect. nostra, in Ald. 1. primum edita, auctoritate Baluz. confirmatur. ' Aliam difficultatem movet nova metri ratio in voce quotidiana, quam præter Catullum nemo veterum secutus est; succurrere quidem plerique student scribendo cottidiana; sed haud scio, an hoc modo res satis expedita sit, nam codd. Catulli, teste Santenio, servant quotidiana: nisi totus hic locus corruptus sit, equidem in hujus vocis ratione metrica Catullum licentius potius quam recte versatum esse, affirmare malim; difficultatem removere studebant fortiori remedio, quo indigere hic locus videbatur, Eld. et Sant.' Doer. flagrantem continet iram proposuit Sant. flagrante reconciliata Eld. Stat. codd. habent vel flagrantem, vel fragrantem.-140 Omnivoli ignoscens conj. Heins.-141 Atque in nonnullis codd. Atque nec o divis in uno Sant. Atq. in uno Mediol. At quia in altero Dat. cum Gud. et Ricc. At quæ in binis Saib. lect. nostram testantur Stad. codd. componere justum est, vel componere fas est in edd. ante Calpurnium.-142 Hic lacuna est in quibusdam codd. in aliis, ut et in omnibus Sant. et edd. antiquiss. pentameter, quem dedimus, sine litura conspicitur: eum spurium putarunt Mur. et Broukh. queruli ́pro tremuli tentabat

NOTE

137 Stultorum more] Stultum enim multis videtur cruciari ad coërcen dam mulieris libidinem; cum nemo

ejus furta et fraudes possit deprehendere, aut cohibere. Unde Propert. Tu prius et fluctus poteris siccare

Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio venit odore domum:

Sed furtiva dedit mira munuscula nocte,

145

Ipsius ex ipso demta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unus,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis:

150

Ne vestrum scabra tangat robigine nomen
Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.

Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis.

patria mihi manu ducta adiit domum meam Assyriis odoribus perfusam; verum ab ipso viri sui surgens amplexu mihi dona Veneris clandestina obscura nocte largita est. Itaque illud sufficit, si nobis tribuatur solis illud, propter quod illa signet diem lapillo meliore. O Manli, istud tibi munusculum conflatum ex versiculis, quos potui fingere, a me tibi exhibetur pro innumeris tuis erga me beneficiis. Ut isthac dies, et altera, atque alia non deleat vestri nominis memoriam squalenti oblivionis obscuritate. Sed præterea ad hoc Dii adjicient innumera dona, quæ

Schrad.-143 Voss. cum in Mediol. invenisset Veta tamen exsculpsit inde et edidit Vesta tamen.—144 Flagrantem in quibusdam; Fragrans in Commel. et Baluz.-145 In edd. vett. nigra; sed omnes Stat. Scal. Marcil. et plurimi Sant. codd. testantur mira; Marcil. volebat rigua; Heins. prima; Schrad. nivea.-147. 148 In Corv. ap. Sant. Q. i. s. est, si n. id d. unis, Quod l. illa dies; in tribus Stat. codd. etiam, si n. id d. unis; in Marcil. membranis, Q. i. s. est, si n. is d. unis, Quem 1. illa dies; Maff. 1. quoque exhibet, si n. is d. unis: Marcil. conj. si n. id. d. unis, Quum l. illa dies; Scal. in ed. 1. sin. is d. unis, probante Lipsio; in ed. 2. nostram dedit lect. quam Dat. bini Mediol. Palat. Commel. duo Gud. Ricc. Exc. Anonymi et Lips. 1. confirmant : quis datur unus legit Dukerus. Vide Sant. ad h. 1.-149 In Mur. quo potui; in Mediol. quem.-150 Alli pro Manli legit Scal. Auli legi jussit Marcil. vide ad vs. 50. -151 Nec in quibusdam codd. nostrum in Ald. Mur. et plurimis codd.—

NOTÆ

marinos, Altaque mortali deligere Quam facere ut nostræ nolint peccare puellæ.'

astra manu,

144 Fragrantem Assyrio odore] Amomo, et aliis odoribus, qui plures nascuntur in Syria, quæ et Assyria.

147 Illud satis est] Dicit Poëta sibi satis esse, si det ipsi puella illud, quo putet diem felicem, et aliis idem non faciat.

148 Lapide candidiore] Alii Thracibus, alii Cretensibus in more positum fuisse dicunt, ut distinctos pro

experimento cujuslibet diei calculos in urnam conderent, ac supremo vitæ die separatos dinumerare solerent, ut ita de felicitatis aut miseriæ ratione pronuntiarent. Cupit autem Poëta, ut amica sua eodem ritu felices dies, et sibi fortunatos numeret.

149 Hoc tibi, quod potui] Ad Manlium tandem redit, eumque Carmen concludens optimis, quibus potest, votis prosequitur.

153 Huc addent Divi, quæ Themis] Ultra hoc Carminum munus quod tibi

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina: Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona:

155

Themis quondam consuevit priscis hominibus juste viventibus conferre. Sitis vos beati et fortunati, tu o Manli, ac pariter lux tua, atque etiam domus, in qua nos jocati sumus, atque etiam hera. Sed maxime sit felix, qui nobis te donavit, et a quo primo nobis omnia commoda provenerunt. At valde præ ceteris aliis sit felix

155 Felices satis et in uno Sant. tua virtus in Mediceo quarto.-156 Vox ipsa deest in omnibus Stat. et sexdecim Sant. codd. unde Stat. conj. Atque domus in qua; in Nan. ipsi, ut legebat Octavius Pantagathus; Et domus, in qua nos lusimus, et domina correctum erat in Vall. ipsi in qua lusimus in domina conj. Schrad. ipsa est in multis codd. ap. Sant.-157. 158 In quibusdam Sant. codd. præcipue, improbante Doer. pro vulg. te tradidit in omnibus Sant. codd. terram dedit, quod referunt Interpp. ad vs. 67. terram dedit, aufert in Stat. et Scal. codd. Stat. conj. teneram dedit, ac fert; vel teneram dedit, ac fere; vel teneram dedit, Afer, ut sit nomen proprium; Scal. te trandedit Ufens ; sed aufert in triginta Sant. codd. Venett. 1. 2. Rheg. et aliis vett. atque conj. Parth. margo Leid. exhibet tres glossas autore, augure, auspice, quarum primain cum Voss. arripuit Vulpius; sed Lips. inde volebat te trandedit auspex; Wetsten. terram dedit ubertim A quo sunt primo: versus minor in omnibus fere codd. incipit A quo sunt primo; in duobus Saib. Vall. Med. Venett. 1. 2. et Rheg. A quo sunt primo jam; lect. a quo Sunt primo nobis sola auctoritate Corv. nititur: dominam dedit, a quo Sunt primo nobis in Ald. Gryph. Mur, aliis ; A quo primo sunt dedit Scal. ex cod. nota pro nata in Bodl. et nonnullis Stat. bono in omnibus Stat. duobus et viginti Sant. codd. Venet. 2. et Rheg. In

NOTE

pro tuis in me meritis mitto, etiam opto, ut Dii addant ea omnia quæ Justitia dabat hominibus piis in sæculo aureo, quo omni bonorum genere abundabant. Ad mentem fere Catulli Virg. 'Di tibi si qua pios respectant Numina, si quid Usquam justitiæ est, et mens sibi conscia recti, Præmia digna ferant.' Themis porro ex Hesiodo in Theog. filia fuit Cœli et Terræ, et una de uxoribus Jovis, de qua Justitiam, Bonas leges, et Pacem florentem natas esse dicit. De Themide sic Festus. Themin Deam putabant esse, quæ præciperet hominibus id a Diis petere, et ab hominibus, quod fas esset.

155 Sitis felices] Formula precationis notatione digna. Nihil enim frequentius apud Poëtas invenitur,

[ocr errors]

quam illud votum, 'Sis felix.' Virg. Ecl. v. Ipsa sonant arbusta, Deus, Deus ille, Menalca, Sis bonus, o felixque tuis.' Et Æn. 1. Venerem Æneas ita precatur: Sis felix nostrumque leves quæcumque laborem.' Tibull. lib. I. Eleg. ult. 'Sis felix et sint candida fata tua.'

157 Et qui principio] Hic Poëta significare videtur eum, a quo fuerit primum Manlio commendatus, et per quem in ejus notitiam venerit, et qui fuerit in causa cur ipsi Manlius tot beneficia contulerit, apud quem etiam se gratum et memorem, ut apud Manlium, præstare velle videtur. Quid sit autem 'tradere' nemo nescit, qui commendatitias literas, maxime lib. XIII. Epist. Cic. legerit.

« ZurückWeiter »