Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

70

Is clausum lato patefecit limite campum,

Isque domum nobis, isque dedit dominam : Ad quam communes exerceremus amores,

Quo mea se molli candida Diva pede
Intulit, et trito fulgentem in limine plantam

Innixa, arguta constitit in solea :
Conjugis ut quondam flagrans advenit amore,

Protesilaëam Laodamia domum

subvenit, ita mihi fuit Manlius auxilium. Ille agros angustos mihi spatiosis finibus dilatavit ; ipse mihi domum, ipse mihi amicam habere dedit, quam communibus studiis coleremus; ipse, inquam, domum dedit, quam Dea mea placido gressu adiit, et insistens in limine sibi noto collocavit pedes arguto calceo splendentes ; sicut olim Laadamia ardens amore sponsi sui adiit domum Protesilaëam perperam

Jam prece Polluces, jam Castoras implorante refinxit Vossius; Jam face Pollucis, jam Castoris implorata Anonymus ap. Sant. Jamque ope Eldickius : ' implorata sc. aura secunda, in casu primo. Turbæ, quas in h. I. excitaverunt Interpretes, natæ sunt ex male intellecta voce implorata, quam perperam in casų sexto ad prece retulerunt. Nec vidit hanc fraudem Santenius. Doer. 67 Is laxum ex cod. suo Scal. quem secutus est nemo : nostram lect. testantur Marcil. et alii codd.-69 In Stat. codd. communes exercemus ; vel, communes nos exercemus : nostram lect. exhibet Maff. 1.-72 In Lips. cod. angusta pro arguta: in omnibus fere codd. cum Venett. Brix. Vicent. et Rheg. constituit solea, quod revocarunt Stat. Scal. Delph. Bip. alii, probante Marcil. constituit in solea in Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Græv. Voss. Vulp. ed. anon. et aliquot codd. ap. Sant.—73 In decem codd. ap. Sant. amorem, improbante Doer.—75 Incepta in Stat. et Scal.

NOTÆ

tis, ad vota confugiunt. Castor au 74 Protesilaëam Laodamia domum] tem et Pollux nautis in teinpestate Hac comparatione vult amicæ suæ apparentes dicuntur esse signa felicia significare magnitudinem amoris, qui et fansta; sicut Helena dicitur esse tantus in ipsa fuit, quantus in Laonavigantibus pessimum signum. Cur damia, quæ cum Protesilao desponsa autem gemini Castor et Pollux feli- esset, amoris impatiens ad ipsum ivit cem dicantur præbere navigationem antequam sacra essent Dis facta, undocet Diodor. Sicul. lib. v. cap. 2. de mulctata est, quia brevi postea atque etiam Plin. lib. v. cap. 37. Protesilaus cum Trojam adiret, pe.

68 Isque domum nobis] Puellam riit. Cum autem Laodamia uxor ejus quandam Manlius, quæ ipsi erat in mortem accepisset, umbram saltem deliciis, tradidit Catallo, simulque mortui videre optavit, quam comdedit ipsi domum in qua habitaret, et plexa statim expiravit. Fuit autem agri partem, quæ vicina erat agro Protesilaus Iphicli filius qui inter duCatulli, ea tamen lege, ut et Manlius ces Græcos ad bellum Trojanum proetiam puella uti posset.

fectus, omnium primus ab Hectore 72 Arguta solea] Resonanti et cre interfectus est. pitanti, vel arcta et brevi.

75

80

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

Hostia coelestes pacificasset heros.
Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,

Quod temere invitis suscipiatur heris.
Quam jejuna pium desideret ara cruorem,

Docta est amisso Laodamia viro; Conjugis ante coacta novi dimittere collum,

Quam veniens una atque altera rursus hyems
Noctibus in longis avidum saturasset amorem,

Posset ut abrupto vivere conjugio :
Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse,

Si miles muros isset ad Iliacos.

85

susceptam, cum nondum victima destinata cruore suo placasset Deos superos. O Rhamnusia virgo, nihil tantopere mihi sit cordi quod perperam Dis invitis suscipi. atur. Quantum altaria victimis vacua expetant devotum hostiarum sanguinem didicit ademto sibi conjuge suo Laodamia, quæ compulsa est prius amplexum novi sui sponsi deserere, quam duæ hyemes seguentes per suas longas noctes ejus ardentem satiassent amorem, ut facilius postea valeret vitam ducere connubio dissoluto: cum maxime non ignorarent Parce non diu fore absentem Protesilaum, si is Iliaca

[ocr errors]

non ac

codd. et edd. antiquiss. Incepta ut, vel Incepta et, vel Accepta et, in Sant. codd. Inceptum in uno Voss. ad Incepta Stat. interpr. cepta:' in Delph. Acceptam: Eld. conj. Insessain. Lect, nostra debetur Turnebo, eamque probat Scal.—76 In omnibus Stat. Scal. et plurimis codd. ut et in Venett. Brix. et Vicent. cælestis pacificasset, quod revocarunt Scal. et qui deinceps secuti sunt editores ; in Ald. Gryph. Stat. et nonnullis codd. conciliasset.-77 In Exc. Perr. jam pro tam: in nonnullis codd. valide pro valde.78 Quam temere Scal. ex cod. suo, quod testantur multi codd. ap. Sant.—79 Quod pro Quam in pluribus codd. ap. Santonium ; in Marcil. njembranis, duobus Stat. et a marg. Scal. cod. deficeret ; in altero Stat. disgeret ; in Rheg. et uno Voss. defideret ; in nonnullis desugeret : Stat. conj. defecerit ; Marcil. defigeret. Lect. nostram servant edd. vett. Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Scal. Græv. Delph. Voss. Vulp. aliæ, cum nonnullis codd. ap. Sant.81 In Stat. codd. novit, vel vovit, vel voluit ; in edd. vett. et tredecim codd. ap. Sant. novum: Stat. conj. novi.—84 Posset et in Dat. Posset ab innupto ex uno cod. protulit et probavit Voss.--85 In Venett. Vicent. duobus Stat. et

NOTÆ 75 Inceptam frustra] Quia nempe quam duos annos cum sponso transtemere Laodamia domum adiit spon- egisset. Solent enim Poëtæ per hye. si, antequam sacrum pro conjugii fe mes, vel etiam autumnos, aut alias licitate fieri solitum peractum esset, anni tempestates, apnos ipsos inteDique nondum essent propitiati. gros significare.

77 Rhamnusia] Nemesis, Dea ul. 83 Noctibus in longis] Utpote hye. trix scelerum et malefactorum. mali tempore, quo dies sunt brevio

79 Jejuna ara] In qua non fuit res, doctes vero longiores. mactata victima.

85 Quod scibant Parcæ] Quia nem. 82 Una atque altera hyems] Ante pe in fatis erat, ut qui primus Græ

[ocr errors]

Nam tum Helenæ raptu primores Argivorum

Coeperat ad sese Troja ciere viros :
Troja nefas, commune sepulcrum Europæ Asiæque,

Troja virum et virtutum omnium acerba cinis;
Quæ nempe et nostro letum miserabile fratri

Attulit: hei misero frater ademte mihi!
Hei misero fratri jucundum lumen ademtum :

Tecum una tota est nostra sepulta domus :
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

Quæ tuus in vita dulcis alebat amor.

95

mania miles adiret. Tunc enim Troja inceperat, rapta Helena, contra seipsam excitare Argivorum Principes ; infanda, inquam, illa Troja, communis tumulus Europæ et Asia, crudele sepulcrum illustrium hominum et virtutum omnium. Quæ nimirum etiam intulit luctuosam fratri meo mortem. O care frater, mihi fratri tuo heu infelici duro fato erepte. Eheu! O grata lux mihi, fratri tuo erepta. Tecum simul omnis nostra domus eversa est ; omnes tecum simul deliciæ nostræ in

sexdecim Sant. codd. abisse : in altero Stat. abiisse : in aliis codd. cum Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Scal. Græv. Delph. Voss. Vulp. aliis abesse : Sant. putat adesse, pro adfuturum,' æquo pæne jure legi posse: non longe tempus abesse conj. Schrad.-89 Asia Europæque prætulit Sant. plurimorum codd. auctoritate commotus; et sic est in Scal. 1. et Delph. sed in novem codd. ap. eund. Sant. et omnibus fere edd. antiquiss. est Europæ Asiæque.--91 In omnibus Stat. codd. Quæ veteri id nostro; in Scal. cod. Quæ vetet nostro ; in Marcil, membranis, Quæ vectet id nostro: Passer. conj. Quæ nuper nostro; Stat. Quæ veteri nostro, 8c. vel Quæ veteri domino l. m. nostro, ut Priamus intelligatur; in Scal. 1. Qué ve ter nostro ; in Scal. 2. Quæ (ve te), nostro; improbante Marcil. qui vult Quæ nunc et nostro ; et certe in codd. non multum interest inter vectet et nunc ; Raphel. Quæ, ve, , et nostro, quod recepit Grævius; Voss. Quæmet et id nostro; quod arripuerunt Vulp. et Ed, anon. mihi, quæ et, vel Quæne etiam id Heins. cui adhæret Sant. quem vide. Lect. nostram servant Ald. Junt. Gryph. Mur. Delph. et Bip.-94 Tecum una nostra est tota in uno cod. Voss. unde ille, Tecum cum

NOTÆ

corum in terram Trojanorum descen. rit. Unde Propert. Olim mirabar disset, occideretur; quod Protesilao quod tanti ad Pergama belli Europæ contigit. Unde Ovid. ' Hectorea atque Asiæ causa puella fuit.' primus fataliter hasta Protesilaë ca 89 Commune sepulcrum Europæ A. dis.'

siæque] Europæ, propter Græcos ; 87 Helenæ raptu] Raptus Helenæ Asiæ, propter Trojanos, qui in bello historia notior est et tritior quam quæ Trojano perierunt. pluribus a nobis referri debeat. Mi 90 Acerba cinis] Cinis hic feminino rum sane est, quod tam perditæ fa genere ponitur, ut apud Lucr. lib. iv. mæ mulier, et infamis adultera, Asia • In membris cinere ut multa latet atque Europæ exitii pene causa fue. obrutus ignis.'

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,

Nec prope cognatos compositum cineres, Sed Troja obscena, Troja infelice sepultum Detinet extremo terra aliena solo.

100 Ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Græca penetrales deseruisse focos :
Ne Paris abducta gavisus libera mecha

Otia pacato degeret in thalamo.
Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,

105 Ereptum est vita dulcius atque anima Conjugium ; tanto te absorbens vortice amoris

Æstus in abruptum detulerat barathrum;

terierunt, quas suavis amor tuus, dum viveres, fovebat. O frater, quem modo sepultum ita procul, non inter monumenta nobis cognita, neque juxta consanguineas propinqnorum reliquias, sed in infami Troja, misera Troja tumulatum tegit extremis in oris regio peregrina. Ad quam festinans juventus Græca patrios lares reliquisse dicitur, ut Paris exultans, rapta Helena adultera, vitam securan in tranquillo toro non ageret. Qua tunc belli Trojani occasione evenit, o formosissima Laodamia, ut tuum tibi vita et anima ipsa jucundius connubium abruptum sit. Tanto impetu amoris ardor obruens te conjecerat in profundam miseriarum voraginem ;

nostra est tota sepulta domus.-97 Quæ in Stat. codd. Que in plerisque ap. Sant.--98 Non in uno Voss.—99 In quibusdam Sant. codd. sepulcrum ; Avant. legi jussit infelice sepulchrum, quod reposuerunt nonnulli : sepultum exhibent omnes Statiani.-100 In Marcil, membranis, omnibus Stat. et pluri. bus Sant. codd. cum edd. Stat. Scal. Delph. Voss. Vulp. anon. Sant. Bip. aliis, Detinet extremo, quod probat Marcil. externo conj. Statius : Detinet a nostro in Ald. Junt. Gryph. Mur. et Græv.-101 In Ald. Junt. Gryph. Mur, aliis, cum properans fertur simul undique pubes ; in duobus Stat. codd. tum properans fertur undique pubes ; in uno, tum properans ferretur undique pubes: verbum simul ut addititium atque alienum damnant Stat. et Marcil. at multorum codd. anctoritate simul undique tuetur Santenius : in Marcil. codd. tum properans fertur

undique pubes ; ex quo fecit, Ad quam tunc fertur propera undique et undique pubes, addens, 'hæc Valerii manus ipsissima ;' Raphel. ex conj. Lipsii, ut putat Sant. dedit, fertur unde undique pubes, quod receperunt Græv. Delph. Bip. alii; in ed. anon. tum properans ferventior undique pubes; Eld. tentat, fertur lecta undique pubes.-102 In Stat. codd. penetralis åpxačkws• in nonnullis edd. vett. deos, probantibus Voss. et Davis. ad Cic. N. D. 11. 27. sed focos testantur plurimi codd.—103 Nec in tredecim codd. Sant. improbante Doer. Neu in Commel. et Baluz. quod ferri potest.-105 Quod in omnibus Stat. codd.-108 Heins. conj. depulerat, ingeniose, inquit Doer.-109 In plu

NOTÆ

.108 Barathrum] Hic ponitur pro in Ceadan. Barathrum autem ex voragine : sed proprie locus erat A. Festo locus præceps dicitur, unde thenis, in quem scelerati et flagitiosi emergi non possit. dejiciebantur, ut apud Lacedæmonios

Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum ;

110 Quod quondam cæsis montis fodisse medullis

Audit falsiparens Amphitryoniades : Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

Perculit, imperio deterioris heri : Pluribus ut coeli tereretur janua Divis,

115 Hebe nec longa virginitate foret. qualis est illa pinguis terra, quam Graii dicunt exhaustis aquis prope Peneum CylTeneum exsiccari, quam excavare aggressus est olim abscissis visceribus montis Amphytrioniades falsiparens, ea tempestate, qua jussu asperioris domini telis indevitatis confixit Stymphalia portenta, ut porta cæli majori Deorum nuinero calcaretur,

rimis codd. sine aspiratione Peneium, vel Peneum ; Avant. legi jussit Pheneum prope Cylleneum ; Parth. Peneum propter amænum : codd. fere omnes habent Cyllenæum.-110 Siccari in omnibus codd. et edd. Siccare, Schraderi emendationem, in textum recepit Doer. pro pingue idem Schrad. malebat putre.111 In nonnullis Stat. codd. Leid. et uno Saib. fudisse.--112 Audet in omnibus fere codd. et edd. vett. quod explicant .audebat,' ausus est;' ausus exhibent edd. Gryph. Mur. et aliæ. 'Audit, ex conj. Palmer. in Spicil. p. 716. Anonymi cujusdam in exempl. Gronov. et Santenii, reposuit Doer.

NOTAE

109 Graii Pheneum [Peneum} prope discessit Olympo Herculea gravis Cylleneum] Cum ad Stymphalias aves Ossa manu, subitæque ruinam Sensit interficiendas Eurysthei jussu profec- aquæ Nereus.' tug Hercules in Thessaliam venisset, 113 Stymphalia monstra] Stymphapaludem quandam, quæ ex aquis Pe. lus urbs est Arcagliæ; ubi etiam et nei fluminis collectis efficiebatur, sic. palus fuit ejusdem nominis, circa cavit,veparatis prius ab invicem Ossa quam Stymphaliæ aves hominibus, et Olympo montibus, qui antea con. brutis animantibus, fructibusque tertigui erant: et cum ita dedisset exi. ræ infensissimæ, quas dicitur Hercu. tum fluvio in mare, hominibus illius les jussu Eurysthei aut fugasse æraTegionis campi ad Peneum feracis. mentorum sonita, aut juxta Catullum sip, et pinguissimi copiam fecit. De sagittis interfecisse. hoc Diodor. lib. v. Cylleneus porro 114 Imperio deterioris heri] Jussu dicitur Peneus a Cyllene, juxta illud Eurysthei, qui Herculi labores et Strabonis lib. VIII. In medio Chelo monstra domanda proponebat, agente natæ et Cyllenæ spatio Peneus ef. Junone, licet fortitudine Herculi lonfunditur.' Peneus autem etiam fiu. ge inferior esset. vius Arcadiæ, ubi et mons Cyllene. 115 Pluribus ut cæli] Hercules ideo

112 Falsiparens Amphitryoniades] parebat Eurystheo, ut ipse quoque Hercules qui falso habebatur Amphi. per labores Deus fieret. tryonis filius, cum revera a Jove esset 116 Hebe nec longa virginitate] Hebe, ex Alcmena progenitus, Ossam ab juventutis Dea, filia Junonis, inter Olympo separavit, et sic exitum de Deos relato Herculi, et Juponi re. dit aquis. Unde Lucan. “Postquam conciliato, nupsit.

« ZurückWeiter »