Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Is clausum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis, isque dedit dominam :
Ad quam communes exerceremus amores,

Quo mea se molli candida Diva pede
Intulit, et trito fulgentem in limine plantam
Innixa, arguta constitit in solea:

Conjugis ut quondam flagrans advenit amore,
Protesilaëam Laodamia domum

70

subvenit, ita mihi fuit Manlius auxilium. Ille agros angustos mihi spatiosis finibus dilatavit; ipse mihi domum, ipse mihi amicam habere dedit, quam communibus studiis coleremus; ipse, inquam, domum dedit, quam Dea mea placido gressu adiit, et insistens in limine sibi noto collocavit pedes arguto calceo splendentes ; sicut olim Laadamia ardens amore sponsi sui adiit domum Protesilaëam perperam

Jam prece Polluces, jam Castoras implorante refinxit Vossius; Jam face Pollucis, jam Castoris implorata Anonymus ap. Sant. Jamque ope Eldickius: implorata sc. aura secunda, in casu primo. Turbæ, quas in h. 1. excitaverunt Interpretes, natæ sunt ex male intellecta voce implorata, quam perperam in casu sexto ad prece retulerunt. Nec vidit hanc fraudem Santenius.' Doer.67 Is laxum ex cod. suo Scal. quem secutus est nemo: nostram lect. testantur Marcil. et alii codd.-69 In Stat. codd. communes exercemus; vel, communes nos exercemus: nostram lect. exhibet Maff. 1.-72 In Lips. cod. angusta pro arguta: in omnibus fere codd. cum Venett. Brix. Vicent. et Rheg. constituit solea, quod revocarunt Stat. Scal. Delph. Bip. alii, probante Marcil. constituit in solea in Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Græv. Voss. Vulp. ed. anon. et aliquot codd. ap. Sant.-73 În decem codd. ap. Sant. amorem, improbante Doer.-75 Incepta in Stat. et Scal.

NOTE

Castor au

tis, ad vota confugiunt.
tem et Pollux nautis in tempestate
apparentes dicuntur esse signa felicia
et fausta; sicut Helena dicitur esse
navigantibus pessimum signum. Cur
autem gemini Castor et Pollux feli-
cem dicantur præbere navigationem
docet Diodor. Sicul. lib. v. cap. 2.
atque etiam Plin. lib. v. cap. 37.

68 Isque domum nobis] Puellam quandam Manlius, quæ ipsi erat in deliciis, tradidit Catullo, simulque dedit ipsi domum in qua habitaret, et agri partem, quæ vicina erat agro Catulli, ea tamen lege, ut et Manlius etiam puella uti posset.

72 Arguta solea] Resonanti et crepitanti, vel arcta et brevi.

74 Protesilaëam Laodamia domum] Hac comparatione vult amicæ suæ significare magnitudinem amoris, qui tantus in ipsa fuit, quantus in Laodamia, quæ cum Protesilao desponsa esset, amoris impatiens ad ipsum ivit antequam sacra essent Dis facta, unde mulctata est, quia brevi postea Protesilaus cum Trojam adiret, periit. Cum autem Laodamia uxor ejus mortem accepisset, umbram saltem mortui videre optavit, quam complexa statim expiravit. Fuit autem Protesilaus Iphicli filius qui inter duces Græcos ad bellum Trojanum profectus, omnium primus ab Hectore interfectus est.

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
Hostia cœlestes pacificasset heros.

75

Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,

Quod temere invitis suscipiatur heris. Quam jejuna pium desideret ara cruorem,

Docta est amisso Laodamia viro

80

Conjugis ante coacta novi dimittere collum,

Quam veniens una atque altera rursus hyems Noctibus in longis avidum saturasset amorem, Posset ut abrupto vivere conjugio :

Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse,
Si miles muros isset ad Iliacos.

85

susceptam, cum nondum victima destinata cruore suo placasset Deos superos. O Rhamnusia virgo, nihil tantopere mihi sit cordi quod perperam Dis invitis suscipiatur. Quantum altaria victimis vacua expetant devotum hostiarum sanguinem didicit ademto sibi conjuge suo Laodamia, quæ compulsa est prius amplexum novi sui sponsi deserere, quam duæ hyemes sequentes per suas longas noctes ejus ardentem satiassent amorem, ut facilius postea valeret vitam ducere connubio dissoluto: cum maxime non ignorarent Parcæ non diu fore absentem Protesilaum, si is Iliaca

codd. et edd. antiquiss. Incepta ut, vel Incepta et, vel Accepta et, in Sant. codd. Inceptum in uno Voss. Td Incepta Stat. interpr. non accepta:' in Delph. Acceptam: Eld. conj. Insessam. Lect. nostra debetur Turnebo, eamque probat Scal.-76 In omnibus Stat. Scal. et plurimis codd. ut et in Venett. Brix. et Vicent. cœlestis pacificasset, quod revocarunt Scal. et qui deinceps secuti sunt editores; in Ald. Gryph. Stat. et nonnullis codd. conciliasset.-77 In Exc. Perr. jam pro tam: in nonnullis codd. valide pro valde.-78 Quam temere Scal. ex cod. suo, quod testantur multi codd. ap. Sant.-79 Quod pro Quam in pluribus codd. ap. Santonium; in Marcil. membranis, duobus Stat. et a marg. Scal. cod. deficeret; in altero Stat. disgeret; in Rheg. et uno Voss. defideret; in nonnullis desugeret: Stat. conj. defecerit ; Marcil. defigeret. Lect. nostram servant edd. vett. Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Scal. Græv. Delph. Voss. Vulp. aliæ, cum nonnullis codd. ap. Sant.— 81 In Stat. codd. novit, vel vovit, vel voluit; in edd. vett. et tredecim codd. ap. Sant. novum: Stat. conj. novi.-84 Posset et in Dat. Posset ab innupto ex uno cod. protulit et probavit Voss.-85 In Venett. Vicent. duobus Stat. et

NOTE

75 Inceptam frustra] Quia nempe temere Laodamia domum adiit sponsi, antequam sacrum pro conjugii felicitate fieri solitum peractum esset, Dique nondum essent propitiati.

77 Rhamnusia] Nemesis, Dea ultrix scelerum et malefactorum.

79 Jejuna ara] In qua non fuit mactata victima.

82 Una atque altera hyems] Ante

quam duos annos cum sponso transegisset. Solent enim Poëtæ per hyemes, vel etiam autumnos, aut alias anni tempestates, annos ipsos integros significare.

83 Noctibus in longis] Utpote hyemali tempore, quo dies sunt breviores, noctes vero longiores.

85 Quod scibant Parca] Quia nempe in fatis erat, ut qui primus Græ

Nam tum Helenæ raptu primores Argivorum

Cœperat ad sesc Troja ciere viros:

Troja nefas, commune sepulcrum Europe Asiæque,

Troja virum et virtutum omnium acerba cinis; Quæ nempe et nostro letum miserabile fratri

90

Attulit: hei misero frater ademte mihi!

Hei misero fratri jucundum lumen ademtum:
Tecum una tota est nostra sepulta domus :
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

Quæ tuus in vita dulcis alebat amor.

95

mania miles adiret. Tunc enim Troja inceperat, rapta Helena, contra seipsam excitare Argivorum Principes; infanda, inquam, illa Troja, communis tumulus Europa et Asia, crudele sepulcrum illustrium hominum et virtutum omnium. Quæ nimirum etiam intulit luctuosam fratri meo mortem. O care frater, mihi fratri tuo heu infelici duro fato erepte. Eheu! O grata lux mihi, fratri tuo erepta. Tecum simul omnis nostra domus eversa est; omnes tecum simul delicia nostræ in

sexdecim Sant. codd. abisse: in altero Stat. abiisse: in aliis codd. cum Venet. an. 1500. Ald. Junt. Colin. Gryph. Mur. Stat. Scal. Græv. Delph. Voss. Vulp. aliis abesse: Sant. putat adesse, pro adfuturum,' æquo pæne jure legi posse: non longe tempus abesse conj. Schrad.-89 Asia Europaque prætulit Sant. plurimorum codd. auctoritate commotus; et sic est in Scal. 1. et Delph. sed in novem codd. ap. eund. Sant. et omnibus fere edd. antiquiss. est Europa Asiæque.-91 In omnibus Stat. codd. Quæ veteri id nostro ; in Scal. cod. Quæ vetet nostro; in Marcil. membranis, Que vectet id nostro: Passer. conj. Quæ nuper nostro; Stat. Quæ veteri nostro, &c. vel Quæ veteri domino l. m. nostro, ut Priamus intelligatur; in Scal. 1. Quæ ve ter nostro; in Scal. 2. Que (ve te), nostro; improbante Marcil. qui vult Quæ nunc et nostro ; et certe in codd. non multum interest inter vectet et nunc; Raphel. Quæ, væ, væ, et nostro, quod recepit Grævius; Voss. Quamet et id nostro; quod arripuerunt Vulp. et Ed. anon. Væ mihi, quæ et, vel Quane etiam id Heins. cui adhæret Sant. quem vide. Lect. nostram servant Ald. Junt. Gryph. Mur. Delph. et Bip.-94 Tecum una nostra est tota in uno cod. Voss. unde ille, Tecum cum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,
Nec prope cognatos compositum cineres,
Sed Troja obscoena, Troja infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Græca penetrales deseruisse focos:

Ne Paris abducta gavisus libera mocha
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
Ereptum est vita dulcius atque anima
Conjugium; tanto te absorbens vortice amoris
Estus in abruptum detulerat barathrum;

100

105

terierunt, quas suavis amor tuus, dum viveres, fovebat. O frater, quem modo sepultum ita procul, non inter monumenta nobis cognita, neque juxta consanguineas propinquorum reliquias, sed in infami Troja, misera Troja tumulatum tegit extremis in oris regio peregrina. Ad quam festinans juventus Græca patrios lares reliquisse dicitur, ut Paris exultans, rapta Helena adultera, vitam securam in tranquillo toro non ageret. Qua tunc belli Trojani occasione evenit, o formosissima Laodamia, ut tuum tibi vita et anima ipsa jucundius connubium abruptum sit. Tanto impetu amoris ardor obruens te conjecerat in profundam miseriarum voraginem ;

nostra est tota sepulta domus.—97 Quæ in Stat. codd. Que in plerisque ap. Sant.-98 Non in uno Voss.-99 In quibusdam Sant. codd. sepulcrum; Avant. legi jussit infelice sepulchrum, quod reposuerunt nonnulli: sepultum exhibent omnes Statiani.-100 In Marcil. membranis, omnibus Stat. et pluribus Sant. codd. cum edd. Stat. Scal. Delph. Voss. Vulp. anon. Sant. Bip. aliis, Detinet extremo, quod probat Marcil. externo conj. Statius: Detinet a nostro in Ald. Junt. Gryph. Mur. et Græv.-101 In Ald. Junt. Gryph. Mur. aliis, cum properans fertur simul undique pubes; in duobus Stat. codd. tum properans fertur undique pubes; in uno, tum properans ferretur undique pubes: verbum simul ut addititium atque alienum damnant Stat. et Marcil. at multorum codd. auctoritate simul undique tuetur Santenius: in Marcil. codd. tum properans ferundique pubes; ex quo fecit, Ad quam tunc fertur propera undique et undique pubes, addens, hæc Valerii manus ipsissima;' Raphel. ex conj. Lipsii, ut putat Sant. dedit, fertur unde undique pubes, quod receperunt Græv. Delph. Bip. alii; in ed. anon. tum properans ferventior undique pubes; Eld. tentat, fertur lecta undique pubes.-102 In Stat. codd. penetralis apxaïkŵs in nonnullis edd. vett. deos, probantibus Voss. et Davis. ad Cic. N. D. 11. 27. sed focos testantur plurimi codd.-103 Nec in tredecim codd. Sant. improbante Doer. Neu in Commel. et Baluz. quod ferri potest.-105 Quod in omnibus Stat. codd.-108 Heins. conj. depulerat, ingeniose, inquit Doer.-109 In plu

tur

[ocr errors]

NOTE

108 Barathrum] Hic ponitur pro voragine: sed proprie locus erat Athenis, in quem scelerati et flagitiosi dejiciebantur, ut apud Lacedæmonios

in Ceadan. Barathrum autem ex Festo locus præceps dicitur, unde emergi non possit.

Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum ;
Quod quondam cæsis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades :

110

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit, imperio deterioris heri:
Pluribus ut cœli tereretur janua Divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

115

qualis est illa pinguis terra, quam Graii dicunt exhaustis aquis prope Peneum Cyllenæum exsiccari, quam excavare aggressus est olim abscissis visceribus montis Amphytrioniades falsiparéns, ea tempestate, qua jussu asperioris domini telis indevitatis confixit Stymphalia portenta, ut porta cœli majori Deorum numero calcaretur,

rimis codd. sine aspiratione Peneium, vel Peneum ; Avant. legi jussit Pheneum prope Cylleneum; Parth. Peneum propter amanum: codd. fere omnes habent Cyllenæum.-110 Siccari in omnibus codd. et edd. Siccare, Schraderi emendationem, in textum recepit Doer. pro pingue idem Schrad. malebat putre.— 111 In nonnullis Stat. codd. Leid. et uno Saib. fudisse.-112 Audet in omnibus fere codd. et edd. vett. quod explicant 'audebat,' ausus est;' ausus exhibent edd. Gryph. Mur. et aliæ. Audit, ex conj. Palmer. in Spicil. p. 716. Anonymi cujusdam in exempl. Gronov. et Santenii, reposuit Doer.

NOTÆ

109 Graii Pheneum [Peneum] prope Cylleneum] Cum ad Stymphalias aves interficiendas Eurysthei jussu profectus Hercules in Thessaliam venisset, paludem quandam, quæ ex aquis Penei fluminis collectis efficiebatur, siccavit, separatis prius ab invicem Ossa et Olympo montibus, qui antea contigui erant: et cum ita dedisset exitum fluvio in mare, hominibus illius regionis campi ad Peneum feracissini et pinguissimi copiam fecit. De hoc Diodor. lib. v. Cylleneus porro dicitur Peneus a Cyllene, juxta illud Strabonis lib. vIII. In medio Chelonatæ et Cyllenæ spatio Peneus effunditur.' Peneus autem etiam fluvius Arcadiæ, ubi et mons Cyllene.

[ocr errors]

112 Falsiparens Amphitryoniades] Hercules qui falso habebatur Amphitryonis filius, cum revera a Jove esset ex Alcmena progenitus, Ossam ab Olympo separavit, et sic exitum dedit aquis. Unde Lucan. Postquam

[ocr errors]

6

discessit Olympo Herculea gravis Ossa manu, subitæque ruinam Sensit aquæ Nereus.'

113 Stymphalia monstra] Stymphalus urbs est Arcadiæ; ubi etiam et palus fuit ejusdem nominis, circa quam Stymphaliæ avès hominibus, brutis animantibus, fructibusque terræ infensissimæ, quas dicitur Hercules jussu Eurysthei aut fugasse æra mentorum sonitu, aut juxta Catullum sagittis interfecisse.

114 Imperio deterioris heri] Jussu Eurysthei, qui Herculi labores et monstra domanda proponebat, agente Junone, licet fortitudine Herculi longe inferior esset.

115 Pluribus ut cœli] Hercules ideo parebat Eurystheo, ut ipse quoque per labores Deus fieret.

116 Hebe nec longa virginitate] Hebe, juventutis Dea, filia Junonis, inter Deos relato Herculi, et Junoni reconciliato, nupsit.

« ZurückWeiter »