Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

phaselum, quo mare transmiserat, Castori et Polluci, habitis eo tempore navium servatoribus, illustri Carmine dedicavit."

Postquam ex ephebis excessit, in castris amoris cœpit stipendia facere: inprimis autem Clodiam, præstanti mulierem forma, quam mutato nomine Lesbiam vocare consuevit; Ipsithillam quandam, Aufilenam Veronensem, et Juventium puerum deperiit. Amores quoque suos mollissimis versibus complexus, eo scribendi genere haud minorem consecutus est gloriam, quam sublimi vereque divino Æneidos poëmate vates Mantuanus. Amici ejus plurimi enumerantur: Cornelius Nepos, cui libellum suum muneri misit; Verannius et Fabullus; Furius et Aurelius; Licinius Calvus, Orator vehemens, et nobilis Poëta, quem prisci scriptores fere semper Catullo adjungunt; Alphenus Varus JC.; Cæcilius, qui de Matre Deorum poëma conscripserat; Manlius Torquatus, e gente patricia Romana, cujus nuptias elegantissima ode celebravit, et ad quem est illa epistola, quam tanti Muretus fecit; Cinna, Smyrna auctor; Cornificius, fortasse ille, cujus esse Rhetoricorum ad Herennium libros quatuor nonnulli putaverunt; Hortalus, Poëta mediocris; Cato, non ille Uticensis, morum severitate insignis, at literator quidam, cujus mentionem facit Suetonius in Libro de Illustribus Grammaticis c. 11; denique Cœlius, Veronensis. M. Tullium Ciceronem in causa forensi (quænam illa fuerit, ignoratur) videtur patronum adhibuisse, cui profecto ob acceptum beneficium venusto Epigrammate gratias agit. Quanquam igitur Asinium Pollionem diligeret, hominem Ciceroni tantopere infestum, a Tullio colendo non abstinuit: sed videlicet Asinius, mortuo demum Catullo et Cicerone ipso, adversus eximii Oratoris manes inimicitias exercuit: nam Catullo florente, ac Hendecasyllabos scribente, pueri adhuc erat. Iambicis et Phaleuciis versibus in pessimos quosque homines, nullo discrimine, invectus

[blocks in formation]

est: neque ipsi Cæsari, quantumvis rerum potito, pepercit, quin calami aciem in sinistram ejus liberalitatem," atque alia vitia distringeret. Mamurram, Gellium, Vatinium, Vettium, Cominium, quos vehementer oderat, propriis nominibus per ora hominum traduxit, ac styli acerbitate confixit. Lusit præterea in Volusium, ineptum (ut ipse quidem existimabat) Annalium scriptorem: in rivalem Egnatium, malum Poëtam: in Suffenum, quem Cæsiis et Aquiniis literarum venenis annumerat: postremo, in Sextium, Oratorem, cujus frigidissima oratione molestam gravedinem se contraxisse per jocum affirmat.

Græcis literis non leviter imbutum fuisse, ex eo colligi potest, quod suavissimam Oden Poëtriæ Sapphus et Callimachi Elegiam de Coma Berenices, mundissimis carminibus Latine reddiderit: ob id etiam fortasse a Tibullo, Ovidio, Martiale doctus' appellatus. Et idcirco mirum videri debet, Julium Scaligerum, ea virum eruditione, quodque non minimum est, Veronensem, ideoque municipi suo saltem hoc nomine devinctum, hæc de Catullo monumentis mandavisse: Catullo docti nomen quare sit ab antiquis attributum, neque apud alios comperi, neque dum in mentem venit mihi; nihil enim non vulgare est in ejus libris.' 14 Quanquam postea mutato consilio, qui mos est homini, Taλdíav canere cogatur, Galliambicum ejus Carmen divinum' autumans, et Poëma de Nuptiis Pelei ac Thetidos, verum aditum et gradum ad Æneidos divinitatem esse pronuntians. Nonne probabilius de nugis Poëtæ nostri Cornelius Nepos, vir gravissimus, judicium tulerat, cum eas esse aliquid putabat? Nonne benignius, et justius cum ipso egere Pompeius Saturnius ac Sentius Augurinus, quorum uterque, teste Plinio in Epistolis," Catulliani carminis imitationem sibi gloriæ fore augurabantur? Sed hæc alias: nunc id, quod cœpimus, agamus. Quintilianus et Diomedes inter Poëtas

13 Carm. XXIX.

NOTE

14 In Hypercritico, seu lib. vi. Poëtices, c. 6.

15 Lib. 1. epist. 16. lib. v. epist. 27.

[ocr errors]

Iambicos Catullum reponunt. Ante Horatium profecto Iambicis versibus gloriam Catullus adeptus fuerat; ut falso scripserit Horat. Epist. 1. 19. Parios ego primus Iambos Ostendi Latio.' Hieronymus Lyricis annumerat: reliqui, Epigrammatographis. Ego vero, si modo fas est meam sententiam aperire, variis potius adjungerem; nam certe in ejus poëmatis nonnulla excedunt Epigrammatis modum. Ambigitur jure a nonnullis, utrum hæc solum paucula, quæ hodie extant, ab illo scripta fuerint, an vero longe plura, quæ vetustas nobis inviderit.16 Ansam ad dubitandum dat Plinius, qui de Incantamentis aliquid a Catullo exaratum innuit, cujus ne vestigium quidem superest. Et Catullus ipse affirmat (Carm. LXVIII. vs. 17.) se satis multa lusisse : 'Jucundum cum ætas florida ver ageret, Multa satis lusi.' Nisi Raphaëli Eglino Iconio Tigurino auscultare velimus,13 qui Cirin, Poëma elegantissimum, Virgilio abjudi

18

NOTÆ

16 Dubitandam minime est, opus Catulli ad nos lacerum pervenisse. Longe enim plura scripsisse testes sunt veteres Grammatici, qui de ejus poëmatiis ea producunt, quæ hodie non extant. Itaque apud Virgilium, (Æn. v. 609:) per mille coloribus arcum,' ibi Servius: De iride arcum in genere masculino dixit. Virgilius, Catullus, et alii in fœminino, referentes ad originem.' Atqui tale nihil hodie in Catullianis.-Præterea ejus opus videtur in genera Carminum distincta fuisse, Hendecasyllabos, Heroica, Lyrica, Elegiaca. Itaque Charisius citat Catullum in Hendecasyllabis; quod sane non fecisset, nisi ita tributum fuisset Volumen.-Rursus apud Virgilium legimus 'Et quo te dicam carmine?'-Ibi Servius refert, Virgilium, cum sciret Rhæticum vinum summopere laudari a Catone, contra autem vituperari a Catullo, ne se in eam dissensionem interponet, hoc modo locutum : atqui in hodiernis Catullianis nulla nota

ejus rei extat.-Denique Nonius ex Priapeo Catulli adducit 'de meo ligurire libido est.' Quare admodum mutilum opus Catullianum ad nos pervenisse minime dubium est. Quid præterea dicam, quæ citat ex Catullo Maurus Terentianus, quæ nusquam comparent. Hæc de carminibus Catulli deperditis Jos. Scaliger, quibus inepte quidam Phasma et Laureolum e Juvenale ac Tertulliano adjungunt. Vid. Sam. Petitum ad Leges Atticas p. 245. seqq. et Pamelium ad Tertullian. c. XIV. contra Valentinianos. Phasma Q. Lutatii Catulli, et Laureolum Nævii vel Laberii, neutrum vero Catulli esse, eruditis jam notatum.-Carmen Catulli de Incantamentis citat Plin. xxvIII. 2.: Ithyphallica memorat Terentianus Maurus. (Ex Fabric. Bibl. Lat. Tom. I. c. 5.)

17 Lib. XXVIII. Nat. Hist. c. 2. 18 In vindiciis Ciris Catullianæ ad. versus Jos. Scaligerum.

cans, Catullo attribuit propter styli similitudinem :19 Catulli profecto esse videntur tria Carmina in Priapum, quæ doctis viris nonnullis post Carmen XVII. collocare placuit; non ita dissimili sunt oratione ac stylo. Quod e puris Iambis confectum est, Phaseli nitorem proxime attingit: et quædam in iis continentur, quorum imitatio in Eclogis Virgilianis apparet; Virgilius enim a Catullo plura sumsit; tum comparativus ostreosior (Carm. XVIII.) auctorem suum satis clamat; hujusmodi enim comparativis longioribus Catullus mirifice delectatur. Neque Terentiano Mauro, vetusto atque emunctæ naris Grammatico, repugnare ausim, qui testatur, Catullum plures versus eo Priapeio sive Antispastico metri genere composuisse. Decessit Poëta noster annos aliquot natus ultra quadraginta, ut adversus Eusebii Chronicôn ostendo ad ejus Carm. LII. et CXI.20

NOTÆ

19 Præter rem omnino Cirin Catullo tribuit Eglinus, quem Catulli non raro imitatorem docet Leonhardus Friso libro tertio de Poëmate. Neque verius alii carmen de Vere, sive Pervi gilium Veneris ad Catullum auctorem retulerunt; quorum sententiam confutat Lipsius libro 1. Electorum c. 5. (Ex Fabric. Biblioth. Lat. Tom. 1. c. 5.)

20 Catullum quoque Cæsari superstitem fuisse contendit Jos. Scaliger ad Eusebii Num. MDCCCCLX. assentiente Is. Casaubono ad Suetonii Cæsarem c. 73. et Franc. Carpentarius in Carpentarianis, p. 432. sqq. ita ut per Valerium in Epistola Ciceronis ad Trebatium VII. 11. Catullus possit intelligi. (edit. Bipont. p. 14.) Cf. nos in argumento ad Carm. xxxiv,

[blocks in formation]

Cornelius Nepos in T. Pomp. Att. cap. 12. IDEM L. Julium Calidium, quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum Poëtam nostram tulisse ætatem, vere videor posse contendere,....expedivit.

Horatius I. Sat. 10. 19.

Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.

Tibullus lib. 111. Eleg. 6. 41.

Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus.

Propertius lib. 11. Eleg. 25. 3.

Ista meis fiet notissima forma libellis,
Calve, tua venia; pace, Catulle, tua.

Idem lib. eod. Eleg. 34. 87.

Hæc quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,
Lesbia quis ipsa notior est Helena.

« ZurückWeiter »