Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

phaselum, quo mare transmiserat, Castori et Polluci, habitis eo tempore navium servatoribus, illustri Carmine dedicavit."

Postquam ex ephebis excessit, in castris amoris coepit stipendia facere : inprimis autem Clodiam, præstanti mulierem forma, quam mutato nomine Lesbiam vocare consuevit; Ipsithillam quandam, Aufilenam Veronensem, et Jyventium puerum deperiit. Amores quoque suos mollissimis versibus complexus, eo scribendi genere haud minorem consecutus est gloriam, quam sublimi vereque divino Æneidos poëmate vates Mantuanus. Amici ejus plurimi enumerantur: Cornelius Nepos, cui libellum suum muneri misit; Verannius et Fabullus; Furius et Aurelius; Licinius Calvus, Orator vehemens, et nobilis Poëta, quem prisci scriptores fere semper Catullo adjungunt; Alphenus Varus JC.; Cæcilius, qui de Matre Deorum poëma conscripserat; Manlius Torquatus, e gente patricia Romana, cujus nuptias elegantissima ode celebravit, et ad quem est illa epistola, quam tanti Muretus fecit; Cinna, Smyrnæ auctor; Cornificius, fortasse ille, cujus esse Rhetoricorum ad Herennium libros quatuor nonnulli putaverunt; Hortalus, Poëta mediocris; Cato, non ille Uticensis, morum severitate insignis, at literator quidam, cujus mentionem facit Suetonius in Libro de Illustribus Grammaticis c. 11 ; denique Cælius, Veronensis. M. Tullium Ciceronem in causa forensi (quænam illa fuerit, ignoratur) videtur patronum adhibuisse, cui profecto ob acceptum beneficium venusto Epigrammate gratias agit. Quanquam igitur Asinium Pollionem diligeret, hominem Ciceroni tantopere infestum, a Tullio colendo non abstinuit: sed videlicet Asinius, mortuo demum Catullo et Cicerone ipso, adversus eximii Oratoris manes inimicitias exercuit: nam Catullo florente, ac Hendecasyllabos scribente, pueria adhuc erat. Iambicis et Phaleuciis versibus in pessimos quosque homines, nullo discrimine, invectus

[merged small][ocr errors][merged small]

esť: neque ipsi Cæsari, quantumvis rerum potito, pepercit, quin calami aciem in sinistram ejus liberalitatem,'3 atque alia vitia distringeret. Mamurram, Gellium, Vatinium, Vettium, Cominium, quos vehementer oderat, propriis nominibus per ora hominum traduxit, ac styli acerbitate confixit. Lusit præterea in Volusium, ineptum (ut ipse quidem existimabat) Annalium scriptorem: in rivalem Egnatium, malum Poëtam: in Suffenum, quem Cæsiis et Aquiniis literarum venenis annumerat: postremo, in Sextium, Oratorem, cujus frigidissima oratione molestam gravedinem se contraxisse per jocum affirmat.

Græcis literis non leviter imbutum fuisse, ex eo colligi potest, quod suavissimam Oden Poëtriæ Sapphus et Callimachi Elegiam de Coma Berenices, mundissimis carminibus Latine reddiderit: ob id etiam fortasse a Tibullo, Ovidio, Martiale doctus' appellatus. Et idcirco mirum videri debet, Julium Scaligerum, ea virum eruditione, quodque non minimum est, Veronensem, ideoque municipi suo saltem hoc nomine devinctum, bæc de Catullo monumentis mandavisse : 'Catullo docti nomen quare sit ab antiquis attributum, neque apud alios comperi, neque dum in mentem venit mibi; nihil enim non vulgare est in ejus libris.'14 Quanquam postea mutato consilio, qui mos est homini, mandíay canere cogatur, Galliambicum ejus Carmen divinum autumans, et Poëma de Nuptiis Pelei ac Thetidos, verum aditum et gradum ad Æneidos divinitatem esse pronuntians. Nonne probabilius de nugis Poëtæ nostri Cornelius Nepos, vir gravissimus, judicium tulerat, cum eas esse aliquid putabat? Nonne benignius, et justius cum ipso egere Pompeius Saturnius ac Sentius Augurinus, quorum uterque, teste Plinio in Epistolis,'s Catulliani carminis imitationem sibi gloriæ fore augurabantur ? Sed hæc alias: nunc id, quod coepimus, agamus. Quintilianus et Diomedes inter Poëtas

NOTÆ

13 Carm. XXIX.

14 In Hypercr ëtices, c. 6.

is Lib. 1. epist. 16. lib. 11. epist. 27.

o, seu lib. vi. Po

Iambicos Catullum reponunt. Ante Horatium profecto Iambicis versibus gloriam Catullus adeptus fuerat; ut falso scripserit Horat. Epist. 1. 19. 'Parios ego primus Iambos Ostendi Latio.' Hieronymus Lyricis annumerat: reliqui, Epigrammatographis. Ego vero, si modo fas est meam sententiam aperire, variis potius adjungerem; nam certe in ejus poëmatis nonnulla excedunt Epigrammatis modum. Ambigitur jure a nonnullis, utrum hæc solum paucula, quæ hodie extant, ab illo scripta fuerint, an vero longe plura, quæ vetustas nobis inviderit.16 Ansam ad dubitandum dat Plinius, qui de Incantamentis aliquid a Catullo exaratum innuit,"? cujus ne vestigium quidem superest. Et Catullus ipse affirmat (Carm. LXVIII. vs. 17.) se satis multa lusisse : * Jucundum cum ætas florida ver ageret, Multa satis lusi.'

Nisi Raphaëli Eglino Iconio Tigurino auscultare velimus, 18 qui Cirin, Poëma elegantissimum, Virgilio abjudi

NOTÆ

16 Dubitandam minime est, opus ejus rei extat.-Denique Nonius ex Catulli ad nos lacerum pervenisse. Priapeo Catulli adducit 'de meo liLonge enim plura scripsisse testes gurire libido est. Quare admodum sunt veteres Grammatici, qui de ejus mutilum opus Catullianum ad nos poëmatiis ea producunt, quæ hodie pervenisse minime dubium est. Quid non extant. Itaque apud Virgilinm, præterea dicam, quæ citat ex Catullo (Æn. v. 609:) per mille coloribus ar Maurus Terentianus, quæ nusquam cum,' ibi Servius : ' De iride ar comparent. Hæc de carminibus cum in genere masculino dixit. Vir- Catulli deperditis Jos. Scaliger, quigilius, Catullus, et alii in feminino, bus inepte quidam Phasma et Laureoreferentes ad originem.' Atqui tale lum e Juvenale ac Tertulliano adjunnihil hodie in Catullianis.-Præterea gunt. Vid. Sam. Petitum ad Leges ejus opus videtur in genera Carmi. Atticas p. 245. seqq. et Pamelium ad num distincta fuisse, Hendecasyllabos, Tertullian. c. xiv, contra ValentiHeroica, Lyrica, Elegiaca. Itaque nianos. Phasma Q. Lutatii Catulli, Charisius citat Catullum in Hendeca. et Laureolum Nævii vel Laberii, neusyllabis ; quod sane non fecisset, nisi trum vero Catulli esse, eruditis jam ita tributum fuisset Volumen.-Rur. notatum.-Carmen Catulli de Incansus apud Virgilium legimus · Et quo tamentis citat Plin. XXVIII. 2. : Ithy. te dicam carmine ?'-Ibi Servius phallica memorat Terentianus Maurefert, Virgilium, cum sciret Rhæti. rus. (Ex Fabric. Bibl. Lat. Tom. I. cum vinum summopere laudari a Ca c. 5.) tone, contra autem vituperari a Ca

17 Lib. XXVIII. Nat. Hist. c. 2. tullo, ne se in eam dissensionem 18 In vindiciis Ciris Catullianæ ad. interponet, hoc modo locutum : atqui versus Jos. Scaligerum. in bodiernis Catullianis nulla nota

cans, Catullo attribuit propter styli similitudinem :'9 Catulli profecto esse videntur tria Carmina in Priapum, quæ doctis viris nonnullis post Carmen xvii. collocare placuit; non ita dissimili sunt oratione ac stylo. Quod e puris Iambis confectum est, Phaseli nitorem proxime attingit: et quædam in iis continentur, quorum imitatio in Eclogis Virgilianis apparet; Virgilius enim a Catullo plura sumsit; tum comparativus ostreosior (Carm. XVIII.) auctorem suum satis clamat; hujusmodi enim comparativis longioribus Catullus mirifice delectatur. Neque Terentiano Mauro, vetusto atque emunctæ naris Grammatico, repugnare ausim, qui testatur, Catullum plures versus eo Priapeio sive Antispastico metri genere composuisse. Decessit Poëta noster annos aliquot natus ultra quadraginta, ut adversus Eusebii Chronicôn ostendo ad ejus Carm. LII. et cx1.20

NOTÆ 19 Præter rem omnino Cirin Catullo 20 Catullum quoque Cæsari supertribuit Eglinns, quem Catulli non raro stitem fuisse contendit Jos. Scaliger imitatorem docet Leonhardus Friso ad Eusebii Num. MDCCCCLX. assenlibro tertio de Poëmate. Neque ve tiente Is. Casaubono ad Suetonii Cærins alii carmen de Vere, sive Perci. sarem c. 73. et Franc. Carpentarius gilium Veneris ad Catullum auctorem in Carpentarianis, p. 432. sqq. ita ut retulerunt; quorum sententiam con per Valerium in Epistola Ciceronis ad futat Lipsius libro 1. Electorum c. 5. Trebatium VII. 11. Catullus possit (Ex Fabric. Biblioth. Lat. Tom. 1. intelligi. (edit. Bipont. p. 14.) Cf, nos e. 5.)

in argumento ad Carm. XXXIV,

[blocks in formation]

Cornelius Nepos in T. Pomp. Att. cap. 12. . IDEM L. Julium Calidium, quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum Poëtam nostram tulisse ætatem, vere videor posse contendere....expedivit.

Horatius 1. Sat. 10. 19.
Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.

Tibullus lib. III. Eleg. 6. 41.
Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus.

Propertius lib. 11. Eleg. 25. 3.
Ista meis fiet notissima forma libellis,

Calve, tua venia ; pace, Catulle, tua.

Idem lib. eod. Eleg. 34. 87.
Hæc quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,

Lesbia quis ipsa notior est Helena.

« ZurückWeiter »