Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

115

Tecti frustraretur inobservabilis error.-
Sed quid ego, a primo digressus carmine, plura
Commemorem ? ut linquens genitoris filia vultum,
Ut consanguineæ complexum, ut denique matris,
[Quæ misera in gnata flevit deperdita,] læta
Omnibus his Thesei dulcem præoptarit amorem ?

120

domus error inextricabilis. Sed cur ego primam narrationem relinquens plura alia referam? Quomodo nempe filia patris conspectum deserens, quomodo sororis et demum matris Pasiphaës, quæ mærore confecta infelicem filiam lamentaretur, complexum relinquens, prætulerit omnibus his jucundum Thesei amorem. Vel quo

in edd. vett. et codd. Voss. sed omnes Stat. et Scal. codd. habent, Inde pedem sospes ; et sic in Ald. 1.-116 Sed quid ego primo in Venett. in aliis vett. a primo ; in omnibus Stat. codd. in primo ; Voss. ex Mediol. affert, Sed quom primo, unde fecit, Sed quorsum primo.-118 Ut consanguineæ complexum in edd. vett. et duobus Stat. codd. in uno ejusdem, Ut consanguineum complexu ; unde legendum censebat, Ut consanguineum complexum pro consanguineorum :' Heins. conj, Ut consanguineus, complexum ut denique matris.—119 In aliis Stat. codd. Quæ misera ignara deperdita læta; in aliis, Q. m. ignata d. leta ; et in aliis ejusdem, Q. m. ignata deperdite leta : idem Stat. conj, in gnata pro ignala, vel ignaro....lecto, sed nihil tentans explere lacunam. Faërni cod. exhibuit, Quæ misero gnate fleret deperdita luctu; Commel. Quæ fuit ingratæ misero deperdita læto; Scal. lib. Quæ misera ingrata deperdita leta ; unde ille verbo vixit lacunam explendam esse censens, proposuit, Quæ misera ingrata vixit deperdita tela, h. e. 'quæ solata est dolorem suum tela facienda. In nonnullis edd. vett. Quæ misera ignaro feret deperdita luctu : in aliis, cum Venet. Gryph. Mur. Cant. et Vulp. ut in Faërni codice: Palat. m. habuit agnata ; unde Mel. vult, Quæ misera agnato fuerit deperdita letho: ed. Græv. Quæ misera ah gnaræ fleret deperdita luctu: in Voss. Quæ m. gnati misero d. letho; in ed. anon. Quæ misera ingrato gnati deperdita leto; sed unde non liquet: Heins. conj. Væ miseræ, ingrato fleret deperdita luctu ; Lennep. ad Coluth. Quæ misera in gnatæ tabebat perdita lecto; Lenz, denique, Quæ mæsto gnatam Alevit deperdita luctu. Nostra lect. ex ed. Bip. est.- 120 In omnibus Stat. codd. porturet ; in edd. vett. præferret, et sic est in Ald. Gryph. Mur. Græv. Scal. et ed. anon. Lect. nostra est ex conj. Stat. postea in cod. suo præoptavit invenit Scal.—122 In Venet. an. 1500. Ald. Gryph. Mur. Stat. Græv.'aliis, dulci pro tristi. “Nullo in cod. erat dulci ; itaque aut hoc, aut aliud ejusmodi verbum desideratur. Stat. Sed in Scal, cod. tristi, improbante Marcil. In omnibus Stat. codd. devinctam; in Ald. Scal.

NOTÆ

viarum sinuosis et multifidis ambagi- Tertius fuit in Lempo insula. Quarbus implicita. Quatuor autem præ tus in Italia a Porsena rege Hetruriæ cipue fuisse Labyrinthos tradit Plin. sepulcri causa constructus. lib. xxxvi, 13. Primus fuit in Æ. 118 Ut consanguineæ] Sororis Pbæ. gypto ante annos tria millia et sep- dræ, quam etiam secum avexit, et tingentos a Petesucho, sive Tithoë, duxit uxorem Theseus. Matris Pasirege fabricatus. Secundus in Creta pbaës, quæ Solis et Cretæ Nymphæ a Dædalo, annnente Minoë rege, filia fuit, et Minois regis uxor. constructus ad exemplar Ægyptii,

125

Aut ut vecta ratis spumosa ad littora Diæ ?
Aut ut eam tristi devinctam lumina somno
Liquerit immemori discedens pectore conjux ?
Sæpe illam perhibent ardenti corde furentem
Clarisonas imo fudisse e pectore voces,
Ac tum præruptos tristem conscendere montes,
Unde aciem in pelagi vastos protenderet æstus:
Tum tremuli salis adversas procurrere in undas
Mollia nudatæ tollentem tegmina suræ :
Atque hæc extremis mostam dixisse querelis,
Frigidulos udo singultus ore cientem :-
Siccine me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide, deserto liquisti in littore, Theseu ?
Siccine discedens, neglecto numine Divum,
Immemor ah! devota domum perjuria portas?

130

135

modo navis Thesei ad spumantes oras Insulæ Diæ appulsa est: vel quomodo sponsus aufugiens animo ingrato illam deseruerit funestum somnum dormientem. Narrant eam frequenter flagranti furore succensam graves ex intimo corde querelas emisisse ; et eam modo altos montes ascendisse mærentem, unde oculos intenderet in immensum mare: modo eam in rapidi pelagi contrarios fluctus excurrisse, subtilia nuda tibia tegumenta altius reducentem, ipsamque graviter dolentem mo gemitibus, et ore madido suspiria languentia trahentem, hæc verba protulisse : Itane, o perjure et perfide 'Theseu, a patria abductam dereliquisti me in deserto littore? Itane, o ingrate, me deserens, contemto Deorum, per quos mihi fidem jurasti, numine, in patriam rerehis execranda perjuria ? An nihil po

et aliis devictam.—125 Clarificas e cod. suo reposuit Scal. improbante Marcil.-126 In omnibus Stat. codd. tristis.----132 In omnibus codd. abvectam sive avectam, ut est in edd. antiquiss. in Ald. et nonnullis aliis abductam: Voss. et ed. anon, reposuerant ab aris, probante Burm. 11.-134 In aliis

NOTÆ 132 Siccine me patriis avectam, per dam perjuria linguæ Flevisti, ignoto fide, ab oris] Querelarum est Ariad. sola relicta mari. - Sic cecinit pro te nés exordium, cujus sane oratio om doctus, Minoi, Catullus, Ingrati renis pathetica, et ad movendum ani- ferens impia facta viri.' mom composita, brevibus constat 135 Devota perjuria portas] Resententiis, et crebris figurarum mu fers in patriam tecum perjuria meis tationibus, velut inter æstus iracun- imprecationibus execrata, et pro quidiæ fluctuat. Hanc ut elegantissi- bus tuum caput diris devovi. Devo. mam ad verbum pene transtulit Ovid. tus enim sæpius idem est ac votis et in Epist. Ariadnes ad Theseum. diris petitus. Tibul. lib. I. Eleg. 5.

133 Perfide, deserto liquisti in lit. " Tunc me discedens devotum fæmina tore] Pathos est a loco. Tibull. lib. dixit.' 1. Eleg. 6. • Gnossia, Tbeseæ quon

140

Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia præsto,
Immite ut nostri vellet mitescere pectus?
At non hæc quondam nobis promissa dedisti
Voce: mihi non hoc miseræ sperare jubebas:
Sed connubia læta, sed optatos bymenæos :
Quæ cuncta aërii discerpunt irrita venti.
Jam jam nulla viro juranti foemina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles :
Qui, dum aliquid cupiens animus prægestit apisci,
Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt:
Sed simulac cupidæ mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil perjuria curant.

145

tuit flectere barbari tui animi propositum ? Nullane tibi affuit humanitas, ut crudele tuum cor mei vellet misereri? Sed hæc olim blandis tuis verbis non promisisti: non istud expectare mihi infelici suadebas, sed jucundas nuptias et felix conjugium; quæ omnia ut inania et irrita celeres abripiunt venti. Nunc vero nulla mulier fidem habeat homini juranti : nulla fæmina credat promissiones hominis cujuscunque esse sinceras el veras, qui quando eorum mens anxia ardet desiderio aliquid assequendi, nihil timent jurare, nec desistunt quidvis polliceri. Ubi vero ardentis eorum desiderii cupiditas expleta est, juramenta violare nihil omnino ti.

neglecto nomine, improbante Doer.—137 In omnibus Stat. codd. præsto; in edd. vett. prædo.–138 Immite ut monstri ex conj. edidit Scal. improbantibus Marcil. et Voss. mitescere in omnibus codd. miserescere in edd. vett.—139 In edd. Parth. Ald. Gryph. Mur. et Græv. blanda promissa ; et sic Mitsch. in omnibus Stat. codd. vobis pro blanda; in Scal. cod. nobis.-140 In edd. Parth. Ald. Gryph. Mur. Stat. et Mitsch. miseram; in Stat. codd. misere.142 In Scal. cod. Quæ contra.-143 Tum jam in edd. vett. Venet. an. 1500. Ald. et Scal. Nunc jam in Mur. et Gryph. Jam jam conj. Stat.-145 In

NOTÆ

143 Jam jam nu juranti . co, vemo est in amore fidelis.' Virgil. mina credat] Decepta a Theseo Ari. Æn. III. 'Nusquam tuta fides.' adne alias admonet fæminas, ne viris 145 Prægestit apisci] Pro 'adipisci,' jurantibus fidem adhibeant, qui dum dicebant Veteres. Lucil. ap. Nov. aliquid capiunt adipisci, omnia pro- 'Utego effutiam, qnod ego te inprimis mittunt, omnia se facturos jurant: cupere apisci intelligo.' Lucret. lib. cum vero, quod cupiebant sunt adep VI. ' Quippe etenim nullo cessabam ti, fidem frangere non verentur. tempore apisci.' Hunc locum imitatus Ovid. dixit: 148 Nihil perjuria curant] Quod

Nunc quoque nulla viro juranti foe- Ariadne viris objicit, id quoque viri mina credat.'

in fæminas retorquent. Sic ipse Ca144 Nulla viri speret, &c.] Sic Pro. tullus infra. • Mulier cupido quod pert. lib. 11. Eleg. 34. ' Expertus di jurat amanti, In vento, et rapida scri

6

150

Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque
Præda, neque injecta tumulabor mortua terra.
Quænam te genuit sola sub rupe leæna?
Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis ?
Quæ Syrtis, quæ Scylla vorax, quæ vasta Charybdis,

155

ment, nec ullo modo falsa juramenta curant. Ego sane, te in medio discrimine mortis constitutum servavi ; meumque fratrem Minotaurum statui potius perdere, quam non adesse tibi perfido in extremu vitæ tuæ hora. Pro quo quidem beneficio belluis immanibus devoranda dabor, et avibus esca relinquar, nec fato functa terra mihi imposita humabor. Quænam leana, o perfide Theseu, te deserto in saxo generavit ? Quodnam pelagus te progenitum exscreavit spumosis Auctibus? Quænam Syrtis, quænam crudelis Scylla, quænam immanis Charybdis es tu, qui

Stat. codd. Quis cum.-151 In omnibus Stat. codd. et edd. vett. deesse. 153 In Stat. codd. intacta.—156 In iisdem codd. quæ Scylla rapax, accedente

NOTÆ bere oportet aqua.' Sed hoc omni Ægeus, nec tu Pittheidos Æthræ Fi. bus amantibus commune esse testatur lius; auctores saxa fretumqae tui. Ovid. “Ne jurare time, Veneris per Te lapis et montes innataque rupibus juria venti Irrita per terras et freta altis Robora, te sævæ progenuere summa ferunt.'

feræ.' 153 Neque injecta tumulabor mortua 156 Quæ Syrtis, &c.] Ubicumque terra] In hoc se miserabilem credit, sunt arenosa loca in mari Servius Syrquod post mortem sepultura sit cari. tes asserit vocari. Syrtes vero maxtura, eandemque sortem habitura cum ime dicuntur duo sinus periculosissiiis, qui, quod eorum corpora inhuma mi in mari Libyco, magnitudine dista jacerent, centum annos errare dice. pares ; qnorum alterum, qui Cartha. bantur. Pulveris autem injectio pro gini propinquior est, minorem Syrquodam sepulturæ genere habebatur; tim' vocant; alter, qui in Cyrenai. et saltem si fieret circa cadavera, tunc cam regionem vergit, major Syrtis' eorum animæ requiem capere crede dicitur. Utraque Syrtis navigantibus bantur, et paludem Stygiam transire. est periculosissima, quod ibi mare Vide Virgil. Æn. Vi.

vadosum sit, arenæ congerens cumu. 154 Sub rupe leana] Crudelitatis et los, et brevia hinc et hinc transferens. sævitiæ Theseum arguit. Tibull. lib. De his vide Sallust. in Jugurtha, III. Eleg. 4. 'Nec te conceptam sæva Strab. lib. III. Plin. lib. V. cap. 4. leana tulit.'

Melam lib. 1. &c. 155 Quod mare] Crudeles homines, Quæ Scylla rapax, quæ vasta Charybet ab omni humanitate alienos fingunt dis] In freto Siculo scopulus est Poëtæ e mari fuisse genitos, aut mon Scylla Charybdi vorticoso gurgiti optibus, aut a feris educatos in sylvis. positus, naufragiis infamis, ad

quem Ovid. Epist. Ariad. 'Nec pater est illisi fluctus canum latratus imitantur. Delph. et Var. Clas. Catul.

0

Talia qui reddis pro dulci præmia vita ?
Si tibi non cordi fuerant connubia nostra,
Sæva quod horrebas prisci præcepta parentis ;
Attamen in vestras potuisti ducere sedes,

160
Quæ tibi jucundo famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
Purpureave tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequicquam conqueror auris,
Externata malo ? quæ nullis sensibus auctæ

165 Nec missas audire queunt, nec reddere voces. Ille autem prope jam mediis versatur in undis, Nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. Sic nimis insultans extremo tempore sæva Fors etiam nostris invidit questibus aures.

170 Jupiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiæ tetigissent littora puppes; pro suari vita tibi servata talem rependis mercedem? Si tibi conjugium nostrum non placebat, quia reformidabas severioris tui patris dura mandata ; nihilominus saltem poteras in patriam tuam me perducere, utpote quæ tibi libenti animo famula servirem, abluens aqua munda niveos pedes tuos, aut sternens coccinea stragula lectum tuum. Ast cur ego miseriis afflicta et insana frustra conqueror surdis ventis? qui nullis sensibus præditi, neque audire, neque referre possunt querelas a me edilas. Ipse vero Theseus nunc fere est in medio mari, neque ullus homo conspicitur in hoc deserto littore. Ita fortuna crudelis mihi nimium insultans ultimo vitæ die meis etiam querelis negavit aures. O Jupiter præpotens, utinam nedum etiam initio rerum naves Cecropiæ Gnossias oras attigissent ; neque perjurus nauta vectigulia

Voss.-159 Sic legi jussit Avant, in edd. vett. Sævaque abhorrebas.—164 Id, quod in quibusdam edd. vett. conquerar in duobus Stat. codd.-165 In Venett. Brix. Vicent. et Stat. codd. Extenuata : in Ald. Junt. Gryph. Mur. Stat. Scal. aliis, Externata, quod legi jussit Avant.-168 Heins. conj. in acta.169 In uno Stat. cod. Sed nimis.-170 In Stat. codd. auris åpxaïkās pro aures ; in nonnullis edd. vett. auras.-171 In edd. vett. utinam nec; sed in Stat.

NOTÆ In hoc saxum mutatam fuisse Scyl. primi Regis Atticæ, qui primus matri. lam Phorci filiam a Circe venefica. monii dedit leges, marisque et fæmi. Charybdin etiam fingunt fuisse muli. næ conjunctione apud Athenienses, erem rapacissimam, a Jove, cum ut tradit Justinus, connubium conciHerculis boves surripuisset, occisam, liavit. et in voraginem hanc conversam. 165 Externata malo] Quæ nimio Vide Strab. lib. vi.

dolore demens facta apud me non 159 Prisci præcepta parentis] Con sum. nubium intelligit, quod vocat, prisci 172 Gnosia] Cretensia, ab urbe præcepta parentis, hoc est, Cecropis Gnosso, de qua jam supra.

« ZurückWeiter »