Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

annotationes, maximam partem libidinosas, addere solebant; unde sæpe mirabilis lectionis varietas. Quod si ad editiones quoque respicias, tertio ordine commemorari possunt recentissimi interpolatores, ut erant Jov. Pontanus, Avantius, et alii.

Catulli codices jam antiquioribus temporibus corruptos et a Grammaticis mutatos esse, luculenter apparet e loco Gellii, qui VII. Noct, Att. 20. ita: Catullus quoque elegantissimus Poëtarum in hisce versibus (Carm. XXVII. 1. sq.) Minister-ut lex Posth. jubet magistra ebriosa acina ebriosioris, cum dicere ebrioso posset, &c. Qui ebrios autem Catullum dixisse putant, aut ebriosos, (nam id quoque temere scriptum invenitur,) in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.' Ad eos vero, qui postea Poëtas Latinos interpolabant, referri debet Seneca, cujus nomen ascriptum est in Dresdensi codice, de quo infra dicam, ad Tibull. 1. 2. 26. 11. 3. 17. et 74. Etiam Catullum ab eo interpolatum esse, Vossius ad Carm. LXVII. p. 284. e Mediolanensi exemplari demonstravit, ubi ascriptum legebatur 'Seneca supplevit.' Quis autem fuerit ille homo, nec Vossius, nec Heynius (Præf. ad Tibull. p. 28.) compertum habebat. Præterea Vossius librum manu scriptum Æneidis vidisse se dicit, in quo Seneca priorum quatuor versuum, qui Æneidi præmittuntur, auctor nominabatur, et Lucani codices, in quibus septem primos versus addidisse dicebatur Seneca, ut quidam volunt, avunculus Lucani.' Quisquis ille fuerit, vel Florus cognomine Senecæ vocatus, vel alius, ad id genus interpolatorum pertinet, qui serioribus temporibus versus integros inserere, vel ex aliis locis deducere solebant. Catulli vero Carmina ampliorem occasionem præbebant interpolationi, quam aliorum omnia, et quidem ob argumenti varietatem. Grammaticos secuti sunt homines sæculi XIV. et xv., quorum operæ nos debemus codices. Interpolationes plures ab his profecta sunt, ut ante me copiose et egregie probavit (loco Carm. LXVI. vs. 33. et 34.) Maffeius in Verona Illustratą, T. II. nec opus est multa addi.

[ocr errors]

Hujus quoque generis exemplum exhibet cod. Voss. Carm. LXXVI. vs. 21. Ac quem fugiat, monachos libidini suæ indulgentes, cum in viis publicis iis non liceret, grassatos esse in veterum libris, tum in Græcis (ut Mosch. 11. ult. vs.), tum in Latinis (ut lectio codd. Tibull. IV. 2. 24. correcta)? Catullum etiam conspurcarunt salacia illa ingenia, quibus Poëtæ luxuries et lascivia vehementer placebant.

Delph, et Var. Clas.

Catul.

B

C. VALERII CATULLI

VITA,

EX EDITIONE VULPIANA.

VALERIO CATULLO Quinti prænomen tribuit Josephus Scaliger, corruptissimi loci auctoritate fretus, ex Elegia ad Januam, vs. 12: testatus præterea, se in antiquo libro Jacobi Cujacii J. C. ita scriptum manifesto comperisse. Huic Scaligeri persuasioni pondus addit Joannes Harduinus, qui (ad Librum XXXVII. Nat. Historia C. Plinii Secundi cap. 6.) affirmat, in omnibus codicibus manu exaratis Catullum Quintum appellari. Consensus tamen eruditorum, atque editiones pæne omnes refragantur: quibus olim præiverat L. Apuleius Madaurensis, cum in Apologia priore carminum quorundam suorum lasciviam Caii Catulli nobilissimo exemplo defendit. Et certe librarii veteres, nominum similitudine decepti, Catulum Poëtam cum Catullo sæpe confundunt: idcirco factum existimo, ut cum illi Quintus prænomen fuerit, huic etiam idem affingerent.' Veronensem

NOTE

1 Alius certe Quintus Catullus fuit, cujus integrum nomen Quintus Lucatius Lucullus, urbanus sive urbicarius, hoc est, mimographus, de quo videndus Scholiastes ad Juvenal. VIII. 185. ad verba' Clamosum ageres ut Phas

ma Catulli;' et ad XIII. 109.-Q. Catulli Epigramma e Callimachi Epigr. XLIII. suaviter expressum refert Gellius XIX. 9. quod incipit, ‘Aufugit mi animus, credo, ut solet, ad Theotinum.' Omitto Cinnam Catulum, Sto

porro fuisse nostrum Poëtam, liquido constat, cum ex Ovidio, Plinio Majore, Martiale, Ausonio, ceterisque, tum ex ipsius testimonio, qui Carm. XXXI. ubi, e Bithynia reversus, Sirmionem lacus Benaci Peninsulam alloquitur, ad Larem domesticum salvum se advenisse gaudet. Natus est (si Hieronymus rationem recte subduxit, neque numeri in ejus Chronico depravati sunt) Olympiadis 173. anno 2., ab Urbe vero condita 667. Lucio Corn. Cinna, Cn. Octavio Coss. Quamobrem non injuria Lilius Gregorius Gyraldus Petrum Crinitum reprehendit, quod scribere non dubitaverit: pro comperto haberi, carmen de Passere Lesbiæ ad Virgilium missum fuisse, ob illud Martialis: Sic forsan tener ausus est Catullus Magno mittere Passerem Maroni.'' Nam verisimile non est, Catullum septemdecim annis Marone grandiorem (natus est enim Maro, teste Hieronymo ac Donato, Olympiadis 177. anno 3., ab Urbe vero condita 684., Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum Coss.) eidem adhuc puero tantum detulisse, et nonnisi fronte perfricta, animoque obfirmato, ad ejus tribunal accedere posset. Præterea rò forsan, quod est apud Martialem, argumenti vim omnino infringit.3

2

Parentem habuit Valerium, ex honesta familia munici

NOTE

icum, quem audivit M. Antoninus imperator, teste Capitolino in Marci vita c. 3. Nam et hujus verum nomen Catullus erat, ut constat ex M. Antonini lib. I. sect. 13. Accedit ille, ad quem Martialis XII. 74. 'Hæredem tibi me, Catulle, dicis: Non credam, nisi legero, Catulle.' (Ex ed. Bipont. p. 13.)

2 Lib. IV. epigr. 14.

3 Quod Martialis scripsit, Sic forsan, &c. hoc non ita potest intelligi, ac si revera ad Virgilium carmina sua, vel carmen de Passere, miserit Catullus; nam alioqui non dixisset Martialis, sic forsan : sed quod Martialis sua voluerit Epigrammata cum

Catullianis, et Silium, ad quem scribit, comparare cum Marone; licet accurate loquendo non jam ita claruerit Virgilius, cum Catullus scribe. ret, ut ad eum misisse carmina sua credi possit. Sed quantacumque etiam deinde fuit Virgilii fama, non dubitasset forte Catullus, si tum vixisset, Passerem suum illi jocosque mittere. Ita Martialis quoque Epigrammata sua ait se offerre Silio. Jo. Isaaci Pontani autem et Boxhornii (Quæst. Rom. c. 35.) hallucinatio tribuenda calami festinationi, Catullum Martiali juniorem facientium. (Ex edit. Bipont. p. 14.)

pali, cujus nimirum hospitio, si Tranquillum auḍimus,+ C. Julius Cæsar uti solitus fuerit. Non amplissimam quidem pecuniam possedit, utpote qui sacculum suum aranearum plenum ingenue fateatur, Furiumque et Aurelium inter principes amicorum observaverit: quorum alteri nec servus, nec arca, nec cimex erat :6 alterum esuritionum patrem 7 ipse festive appellat. Cumque divitum Romanorum familia maxima esset, neminem habuit Catullus, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset.' Patrimonio tamen satis lauto fuisse videtur, quod hominem eo loco natum deceret. Nam et Romæ, in urbe sumtuosa, diutius commoratus est, ibique amoribus operam dedit, ac fundum in agro Tiburtino possedit: navi sua in Pontum navigavit, ac se Sirmionis herum appellare non veretur; quæ omnia profecto sunt hominis locupletis, et cui familiares copiæ non desint. Quod tamen genio indulgeret, convivia pararet, puellas a lenone redimeret,1° nobilium amicitiis floreret, propterea difficultate nummaria sæpius erat, villasque suas pignori opponebat. Hanc vero potissimum causam fuisse crediderim, quare cum Jurisconsultis et Oratoribus, puta cum Alpheno Varo, Licinio Calvo, Tullio Cicerone assidue versaretur; homo scilicet ære alieno obstrictus, et forensibus negotiis distentus. Lucellum itaque alicunde corrasurus, Memmium Prætorem in Bithyniam simul cum germano fratre secutus est, nullo tamen successu; idque ob Prætoris ejusdem nimiam cupiditatem, vel certe negligentiam. Immo vero cum in provinciam Troadem venisset, fratrem suum, quem æque ac se ipsum diligebat, immatura morte præreptum amisit. Hujus postea cineribus, ex Asia in Italiam revertens, maximo moerore parentavit: ejusdem memoriam, ubicumque se obtulit occasio, mira pietate semper coluit. Navigatione demum absoluta,

4 In Julio c. 73.

5 Carm. XIII.

6 Carm. XXIII.

7 Carm. XXI.

NOTE

8 Carm. x.

9 Carm. XXXI.

10 Carm. CII.

« ZurückWeiter »