Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

75

[ocr errors]

Roseis ut huic labellis palans sonitus abiit,
Geminas Deorum ad aures nova nuntia referens,
Ibi juncta juga resolvens Cybele leonibus,
Lævumque pecoris hostem stimulans, ita loquitur :
Agedum, inquit, age ferox, i: face ut hinc furoribus,
Face ut hinc furoris ictu reditum in nemora ferat,
Mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
Age, cæde terga cauda: tua verbera patere:
Face cuncta mugienti fremitu loca retonent:

80

Ubi vero ipsi Aty vagus clamor purpureis labris exiit; statim Dea Cybele dissolvens juga leonibus currum suum trahentibus connexa, et ad eorum aures perferens nova hæc indicat, et sinistrum currus sui leonem ceterarum pecudum hostem stimulo excitans sic ait: Nunc age, ait, eia, o fera, propera, fac ut Atys, qui plus satis audax desiderat meam dominationem effugere, fac, inquam, ut furiis agitatus, et furoris æstro percitus istinc in sylvas pedem referat. Agedum, o fera, concute corpus tuum cuuda tua, te verberibus in furorem concita, effice ut tota

nullis edd. jam jam quoque, metro obstante.—74 In omnibus Stat. codd. Roseis ut huic labellis palam sonitus adiit ; Mur. dedit, Roseis ut hic labellis abiit sonitu' palam; Scal. Roseis ut huic labellis palans sonitus abiit; et Voss. Roseis ut hinc palam labellis sonitus adiit, improbante Doer.—75 Hic versus, qui omnino salvo sensu abesse potest, jam suspectus fuit Mureto, nunc autem plane repudiatus et ejectus est a Werth. Sede tantum sua motus et post sequentem versum positus est a Scal. Geminas eorum pro Geminas Deorum legente. V. D. in Obs. Mis. tentat, Geminas Deaï, h. e. Cybeles.' Doer.76 Ubi juncta Stat. Werth. ut numeris succurreret, pro leonibus rescripsit Domina feris; putat nimirum to leonibus glossam fuisse tou feris, quæ imperi. tiorum librariorum culpa genuinæ lectionis locum occupaverit : hanc conj. improbat Doer.-77 Sævum pectoris hostem Gryph.—78 In Stat. codd. Agedum, inquit, age, ferox fac ut hunc furor ; vel, Agedum, inquit, age ferox ut hunc furor; Avant. conj. Agedum, inquit, age ferox, hunc agedum aggredere furor, quod reposuerunt Ald. Junt. Gryph. Mur. alii: in codd. Voss. ut in uno Stat. ferox fac ut hunc furor; cui suppleri vult Ed. Cant. agitet, vel ejusmodi ali. quid. Werth, dedit, Agedum, inquit, age ferox, hunc agedum aggredere ferox. Lect. nostra debetur Scal. qui invenit in cod. suo et edd. avtiquiss. Agedum, inquit, age ferox, fac ut hunc furoribus.—79 In Scal. codd. Fac ut hunc furoris ; in edd. vett. Fac ut furoris.—80 In Scal. cod. Mea libera nimis; unde legit, Mea liber ah nimis.-81 In nonnullis codd. tua verumvera ; in Pat. veruuera ; sed in Maff, 1. verbera.-82 In duobus Stat. codd. loca retonent; in uno ejus

NOTÆ 76 Cybele leonibus] Fingitur Cybe- Hippomenem et Atalantam in leones les currus a leonibus trahi ; ex quo convertisse, quos suo currui subjugaipsam dicit Catullus leonem, qui Atyn vit. reditum in patriam cogitantem, sor 78 Agedum] Verba sunt Cybeles temque suam lamentantem terreret, leonem irritantis, eumque hortantis ut in sylvam reduceret, emisisse.

ut furorem in Atyn exerat, eumque 77 Lævum hostem] Ad lævam cur in nemora reducat. rus sui junctum. Fingitur Cybele

85

Rutilam ferox torosa cervice quate jubam.-
Ait hæc minax Cybelle, religatque juga manu.
Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animum:
Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
At ubi ultima albicantis loca littoris adiit,
Tenerumque vidit Atyn prope marmora pelagi :
Facit impetum. Ille demens fugit in nemora fera.
Ibi semper omne vitæ spatium famula fuit.-
Dea, magna Dea, Cybelle, Didymi Dea domina,
Procul a mea tuus sit furor omnis, hera, domo:
Alios age incitatos, alios age rabidos.

90

regio tuo frementi rugitu personet, et furens quate robusta cervice fulvas comas. Hæc dicit minas intentans Cybele, ac resolvit manu sua juga ferarum. Ipsa vero bellua sese concitans rubidum concipit furorem, currit, rugit, erranti cursu arbusta revellit. At postquam ad extremas oras actæ pervenit,

juvenemque Atyn conspexit juxta maris undas, irruit in eum. Atys perterritus diffugit in sylvas opacas. Illic jugiter per totum vitæ suæ tempus Cybeles ministra fuit. O Diva Cybele, . magna Diva, o Diva Dindymi Regina ; longe absit, o Domina, a meis ædibus qualiscumque ira tua. O Dea, alios impelle in furorem istum, alios rabie ista exagita; sed me liberum dimitte.

dem redundent: loca deerat, inquit Avant.—85 Stat. codd. et Voss. fere omnes habebant adortalis pro adhortans ; in Rheg. adortatus lis; unde emendarunt VV. DD. sese adhortans. · At Voss. cum Mediol. haberet, ad ora talis, et Palat. ipse adertalis, reposuit ardore talis, vel arde talis åpxačkūs pro ardore, parum probabiliter.' Doer.--86 In omnibus Stat. et Avant. codd. Vadit, fremit, refringit ; et sic est in ed. Parth. Mur. dedit, Vadit, tremit, refringit; in edd. Voss. Vulp. Gott. Werth. Bip. et refringit, improbante Doer.87 At ubi humida Voss. et ejus comites : antiquior et elegantior est nostra lectio.' Doer.-91 In Stat. codd.

domina Dindymei ; hoc est solum vestigium veteris scripturæ inquit Statius; E enim longum per El antiqui scribebant : in Venet. an. 1500. Dea domina Didymi; in Gryph. Dea Dindymi domina; in Mur. Dea domina Dindymi. Lect, nostra, jam probata aliis, debetur Scaligero.

NOTÆ 83 Torosa cervice] 'Tori’ dicuntur vocatur, quod nempe Deorum sit mapartes carnis musculosæ, in quibus ter; quam Poëta enixe precatur ut est robur; unde torosa pro robusta' ipsa a se amoveat similem, quo peret valida' sumitur.

citus fuit Atys, furorem. 91 Magna Dea] Cybele magna Dea

CARMEN LXIV.

Cum hoc, quod sequitur, carmen omnium, quæ a Catullo ad nos pervenerunt, longissimum sit ac pulcherrimum, non abs re alienum esse putamus paulo liberius evagari, et quibus lector monendus esse videtur, hic in unum locum, præfationis more, congerere. Dispiciamus primum de ipso hujus carminis argumento, in quo quidem enarrando ita nobis versari liceat, ut ea simul, quæ ad pulchritudinem hujus carminis rite æstimandam pertinere videntur, passim aspergamus, et ad observandam singularem plane artem, qua in diversis fabulis inter se connectendis usus sit poëta venustissimus, digitum intendamus.

Orditur carmen ab Argonautarum expeditione. Nereides, ob insolentiam novi navigii admiratione perculsæ, subito emergunt ex æquore, Thetisque et Peleus mutuo amore accenduntur.--Mox nuptiæ apparantur, sternitur lectus genialis, et totius regionis incolæ, nuptialem, ut fit, apparatum spectaturi, undique confluunt. Inprimis admiratione eos defixos tenet vestis lecto geniali vel pulvinari instrata, mira arte confecta, et priscis hominum variata figuris.--Hic sponte accuratius hoc peristroma & wotòy una cum astantibus perlustrandi in animo lectoris suboritur cupiditas; cui quidem at satisfaceret poëta, exemplum eorum, qui ejusmodi argumenta, vestibus vel aliis rebus intexta, fusius exponere et verbosis descriptionibus exornare solent, secutus est. (Sic Jasonis chlamydem, Palladis donum, magnifice describit Apollon. Rhod. 1. 730—65. cf. Heyne ad Virgil. Æn, v. 250-57. Excurs. IV. p. 538.) --Jam finge tibi, astare huic emitiu quendam vel interpretem, qui populo, mira aviditate hæc omnia oculis et animo quasi devoranti, non solum qnas textura exhibet figuras et fabulas, sed singularum etiam causas et eventus declaret; et hinc explicandum censeo illud “ferunt,' perhibent,' et id genus alia, quæ passim in hac narratione occurrunt.-Conspicitur autem in illa veste stragula primum Ariadnes, e Naxi littore, ubi illa deserta erat, Theseum in fuga e longinquo oculis persequentis, egregie adumbrata imago. Misera puella in illo ipso temporis articulo, quo primum somno excita se relictam sentit, oculis in navem Thesei plenis velis avolantem conjectis saxea ut effigies bacchantis' prospicit, hæret attonita et ingenti curarum æstu fluctuat.-Jam, si observaveris, sermonem hic esse de pictura, in qua, ut præclare in Laocoonte docuit Lessingius, nobilissimum et ÈvepyÓTATOV actionis momentum exprimi debet ab artifice; qnid, quæso, efficacias ad spectatorum animos dolore et commiseratione permovendos cogitari potest, quam sic et in hoc potissimum stata descripta Ariadne, quæ, ab amatore derelicta in solitudine deserti littoris, oculis desiderio tabescentibus in mare vastum prospicit! Habet hoc ipsum horroris aliquid, fingere sibi hominem ad mugientis maris fluctus in littore querelas fundentem, unde jam Homero littus fundendis precibus et querelis locus aptissimus visus est. Neque illud prætermittendum est, quod poëta summo dolore percussam Ariadnen neque comas sibi evellentem, neque pectora tundentem, neque alia summi luctus signa edentem (cf, vs. 223. et 351. seqq.), sed stupore tantum efixam, et

cultum puellarem negligentem sapienter exhibuerit, quod quidem ipsum insigni ejus, qua prædita fuit, formæ pulchritudini (vs. 89. 90.) novum addit lenocinium. Quod igitur recentioris artis Critici et elegantiores veræ pulchritudinis spectatores præcipiunt, pictoribus fictoribusque imaginum in exprimendis animi perturbationibus vel maxime cavendum esse, ne oriatur turpitudo et deformitas, sed venustatis et decoris diligenter habeatur ratio, id, apprime a poëta nostro observatum esse, non sine voluptate animadvertimus. Vide quæ ad Laocoontem Lessingii observavit Herderus olim in Sylva Critica vol. II. p. 244. adde Hagedornii 'Betrachtungen über die Malerey,' cet. ix. p. 108. Nec multum intercedam, si quis poëtæ in hac Ariadnes adumbranda imagine veram aliquam picturam vel statuam certe ob ocnlos versatam esse contendat et sibi persuadeat. Placuisse enim hoc argumentam in antiquitate artificibus, vel ex iis monumentis, quorum memoria ad nos pervenit, abunde patet. Inprimis digna est quæ conferatur pictura in Picturis Herculanensibus T. 11. tab. 14. cf. Plin. Hist. Nat. xxxv. 11. s. 35. et Junins in Indice Artificum s. V. Aristides.- Proposita autem hac Ariadnes imagine, ipse poëta partes agit interpretis, et ad fabulam de amore Ariadnes et cæde Minotauri latius explicandam pergit.-Hioc ad locum pulcherrimum de variis animi commotionibus, quibus misella illa agitatur, progreditur; et post alia, quæ summo dolori conveniunt, dirarum denique, quibus illa caput Thesei devovet, mentione injecta, ad pænam, quam mox a Theseo repetierit Jupiter, transit, fabulaque de Ægeo, in mare se præcipitante, subortam sensim ex Thesei perfidia in animis lectorum indignationem quodammodo abstergit.-Errant autem, qui hæc omnia telæ intexta esse arbitrantur, quod nullo modo nec e verbis poëtæ elici, nec, quomodo in peristromate illo commode exprimi potuerint, cogitari potest; licet hanc sententiam nuperrime exornaverit Doctissimus hnjus carminis interpres Mitscherlichius in Lectionibus Catnlli p. 41.-His omnibus igitur, quæ ad pleniorem Thesei historiam pertinere viderentur, expositis, ad explicationem alterius picturæ, quæ in veste illa stragula conspiciebatur, poëta convertitur. (vs. 252.) Bacchus, cum thiaso et pompa Bacchica insulam illam pererrans, ad perditam et animo desperantem puellam advolat, ejusque amore incenditur. Subit hic quoque mirari prudenter poëtæ institutam rationem, qui, cum inclytas illas Ariadnes cum Baccho nuptias, in quibus describendis ad nauseam usqne luxuriat Nonnus Dionys. XLVII. uberius persequi, et quod sequioris ætatis poëta v. c. Claudianus ambabus, quod aiunt, arrepturus fuisset, commode jam ad Pelei nuptias transferre posset, hæc omnia consulto prætermisit silentio, et præter ea, quæ ad picturam declarandam facere viderentur, ne verbulum quidem addidit.-Fortasse in hac quoque pictura ad certum aliquod, quod tum extaret, artificis monumentum poëta se composuit. Nam cum in hoc argumento pompæ Bacchicæ parerga scitissime exprimi possent, et Bacchanalium imagines in universum frequentissime effingerentur (quod ex infinita fere anaglyphorum, gemmarum, et statuarum, quæ hac de re adhuc supersunt, multitudine recte colligere possumus); lubentissime sane huic argumento tractando et exornando operam suam addixerunt veteres artifices. Juvabit hic quoque contulisse tabulam Herculanensem in Picturis Herculanensibus

om. II. Tab. 16. cf. Bellorii Admirand. Rom. Antiq. XLVIII. et quæ e Lip

perti Dactyliotheca laudavit jam Gurlitt. Nec penitebit ad comparationis suavitatem legisse Philostratum Icon. 1. 15. p. 786. edit. Olear.; unde; quantum nativa nostri poëtæ pulchritudo anxie quæsitis pigmentis et orna. mentis antistet, optime discere poterunt tirones, harum elegantiarum studi. osi.--Jam poëta a diverticulis, in quibus summa cum voluptate lectorum liberius exspatiatus fuerat, redit ad nuptias Pelei et Thetidos.-Major scena adornatur.–Cedit Diis adventantibus vilior spectatorum plebecula, (ad eos enim pertinet Homericum, Iliad. xx. 131. xaketrol Ocol palveobar čvapyels.) Succedunt thalamo primum heroës cum muneribus nuptialibus, deinde reliqui Dii, et mensis accumbunt. Et hic est consessus ille augustissimus, quem Pindarus celebravit Nem. iv. 107.

Είδεν δ' (sc. Peleus) εύκυκλoν έδραν,
Τας ουρανού βασιλήες
Πόντου τ' εφεζόμενοι
Δώρα και κράτος εξέφα-

ναν ες γένος αυτώ. At eas partes, quæ in his nuptiis a Pindaro (Pyth. 111. 158. sqq.) Musis et in veteris mythi vestigiis Diis in universum tribunntur apud Apollodor. III. C. 13. p. 259. (edit. Heyn.) Deol tov odpov evwXOWUevol kabúuinoav, egregio invento ad Parcas transtulit Catullus. Adsunt igitur genitales Deæ (cf. Spanhem. ad Callimach. H. in Dian. 22. p. 185. edit. Ernesti.) his nuptiis, et magnæ soboli inde orituræ fatalia stamina deducentes hymenæum canunt.-Fece. rant hoc Parcæ jam in Jovis nuptiis, ut patet ex loco satis diserto Aristoph. Avv. vs. 1734. Nec vitio verti debet poëtæ, quod, quæ de Achille vaticinane tur, nimis aperta sint, nec tortuosis, pro more vaticiniorum, anfractibus implicita, præcipue cum ipsis Diis, futurarum rerum optime gnaris, præsentibus hæc canerent sorores fatidicæ.-Finito hymenæo et carmen finire poterat poëta, sed egregie ad capiendos lectorum animos, suavissimum post tot mythorum enarrationem addere illi placuit epilogum; in quo quidem si legimus, frequenter adhuc tunc temporis Deos interfuisse mortalium cætibus, sceleribus eorum nondum ab iis alienatos, facilius omnino, hæc omnia evenire potuisse temporibus heroicis, animus noster persuadebitur.–Atque hæc sunt quæ de argumento præfari visum est.

Duplex in antiquioribus et recentioribus editt. hujus carminis circumfertur inscriptio. Prior et antiquior illa Argonautica, haud dubie ab exordio carminis efficta, ab universo carminis argumento quam maxime abhorret, et jure meritoque a plerisque fere jam diu repudiata est.-Altera, et vulgo nunc fere recepta, hujus carminis inscriptio est Epithalamium Pelei et Thetidos ; quæ tamen et ipsa ab iis, qui totum hoc carmen ad oormam Epithalamiorum, quæ ex antiquitate ad nos pervenerint, exigerent, sæpius jam impugnata et in disceptationem vocata fuit. Sed priusquam tam ipsam hujus carminis inscriptionem plane rejicimus, quam totam carminis ceconomiam acriter cum aliis reprehendimus, de ipso, quo illud a poëta scriptum sit, consilio paulo diligentius quærendum videtur.

Jam vero Catullum non eo consilio ad hoc scribendum carmen accessisse, ut nil nisi Pelei et Thetidos epithalamium caneret, cum ex aliis causis tum ex toto carminis habitu et intextis longioribus digressionibus, quas respuit plane

« ZurückWeiter »