Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

Dulce ridentem, misero quod omnes
Eripit sensus mihi : nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

10

Lingua sed torpet : tenuis sub artus
Flamma dimanat: sonitu suopte
Tintinant aures: gemina teguntur

Lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est;
Otio exultas, nimiumque gestis :
Otium et reges prius, et beatas

Perdidit urbes.

15

infelici adimit omnem mentem ; nam statim atque spectavi te, o Lesbia, nihil mihi amplius superest,

Verum lingua mea stupet, ignis subtilis pervadit mea membra, aures meæ tinnitu proprio resonant, oculi mei duplici caligine operiuntur. O ́Catulle, otium tibi grave est, otio delectaris, eoque plus æquo lætaris, sed et otium afflixit aliquando Principes et felices civitates.

7 In nonnullis Stat. codd. suprema pro super mi. Secundæ hujus Strophes ultimus versus desideratur: is autem qui vulgo legitur, Quod loquar amens, non est Catulli sed Parthenii. Corrad, supplevit, Voce loquendum; certe tale quid postulat verba Græca, Bpoxéws me owvâs Oidèv čr? Ykel. In Scal. 1. penes editorem sic manu expleta est lacuna, nihil est super mi in Fauce loquela.9 In quibusdam tenues ; male: nam est in Sapphus Ode dentOY TÜP.—10 Voss. vult suapte absolute positum pro' sponte,' in quam rem laudat Lucr. VI. 755. sed ibi in optt. codd. legitur sua vi.-11 Tinniunt in edd. vett. Lect. nostra est ex cod. Scal.-13 • Apertum exemplum ivterpolationis insulsæ ac stul. tæ. Iis, qui aliquem literarum atque humanitatis sensum habent, non multis verbis demonstrandum est, quam inepta sit hæc stropha, pannus in purpura positus, ut cum Nævio loquar. Catullus totum Sapphus Carmen eleganter Latinis verbis expresserat, at ultima stropha æque ac versus octavus periit vel incuria librariorum, vel quoniam verba in codice obliterata legi non poterant. Lacuna inde facta, librarius nasutus ac nimis otiosus, ne quid codici deesset, hos versus videtur adjecisse, et occasione esse abusus, qua ipse, in describendo Catullo sudans atque otio poëtæ invidens, mentem suam stupidam explicaret. Neque attendit metri defectionem in verbis Otium Catulle. Credibile enim est, Catullum iisdem numeris reddidisse Carmen Sapphus, quod ita scriptum est, ut epitrito secundo versus incipiant. Hoc uno loco Carminis leguntur trochæi, quod, aliorum Latinorum exempla sequatus, sem. per evitasse videtur poëta ; nam e duobus Carm. xi, locis, qui habent trochæos, alter cubat in mendo.' Hand.-15 In quibusdam edd. vett. simul et beatas.

NOTÆ nasci tantum ex otio, quod subinde "Dulce rideat ad patrem.' Horat. multis regibus, multisque urbibus ex "Dulce ridentem Lalagen amabo.' itii causam fuisse significat.

Hujus porro Strophes deest ultimus 5 Dulce ridentem] Idem Catullus versus. in Epithalamio Juliæ et Manlii, 15 Otium et Reges] Molestus sim,

NOTÆ

si hoc in loco Reges omnes et civi otium et desidia superavit.' Ad men. tates, quibus otium fuit exitio recen tem Catulli scribit Ovid. de Ægistho sere pergam. Illud Justini satis sit de Rem. Amor. vs. 161. “Quæritis referre : Quos ante Cyrum invictos Ægisthus quare sit factus adulter? In bella præstiterant, in luxuriam lapsos promtu causa est : desidiosus erat.'

CARMEN LII.

AD SE IPSUM DE STRUMA ET VATINIO.

Quid est, Catulle, quid moraris emori ?
Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum pejerat Vatinius.
Quid est, Catulle, quid moraris emori?

Quid est, o Catulle, quid jam mori cunctaris ? en Struma Nonius sedet in sella curuli, et Vatinius falso jurat per consulatum suum : quid est, o Catulle, quod cunctaris jam mori ?

1 In Ald. Mur, et aliis quod moraris ; cujus lectionis patrocinium in sé suscepit Vulp. usus auctoritate Cic. qui semper dicere soleat, quid, quod :' sed in omnibns, quæ produxit, exemplis To. quod' conjunctivis jungitur; et sic debebat etiam esse moreris : quid multo magis animum concitatiorem exprimit.' Doer. Lect. nostram testantur edd. vett. cum omnibus Stat. et aliorum codd. Hic, et versu 4., Græviana exhibet amori pro emori, haud dubie typothetarum incuria.

NOTÆ 2 Sella curuli] Propria erat eorum,

filius Senatoris illius Nonii, quem qui majoribus Magistratibus in Re Antonius proscripsit, ut haberet opapublica fungebantur, Consulis scili. lum ejus, sestertiis viginti millibus cet, Prætoris, et Ædilis : tres enim æstimatum. illi Magistratus honoris gratia vehe 3 Vatinius] Inquinatissimæ vitæ bantur curru, in quo erat sella ebur- homo. Pompeii opera Consul fuit nea, supra quam considerent.

dies aliquot. In hunc extat Cicero, Struma Nonius) Fuit is Prætor, et pis Oratio acerbissima.

CARMEN LIII.

DE QUODAM ET CALVO.

Risi nescio quem modo in corona,
Qui, cum mirifice Vatiniana
Meus crimina Calvus explicasset,
Admirans ait hæc, manusque tollens:
Di magni, salaputium disertum !

5

Nuper in cætu forensi risi nescio quem, qui, cum Calvus amicus meus mirum in modum exposuisset Vatiniana scelera, stupens, et manus efferens, o magni Cælites, inquit, quam eloquens salaputium!

1 In Palat. p. Rheg. et codd. ap. Ed. Cant. et corona ; in Commel. e corona, probante Mel.-3 Pro lect. antiq. carmina legi jussit Avant. crimina.—5 In Scal. cod. at et in Venett. Brix, et Vicent. salaputium ; in Rheg. salapantium ; in Commel. salipiticium; in aliis vett. codd. teste Salmas. solopugium. Lect. codd. non produxit Statius. Seneca, Controv. II. 19. de eodem Calvo, h. I. meminit: Erat enim parvulus statura, propter quod etiam Catullus in Hendecasyllabis vocat illum salaputium disertum; sed et hic libri turbant. Senecæ codd. teste Stat. exhibuere vel salicippium, vel, sallupitium; hinc ille et Mur. legebant ap. Nostrum salicippium, quod placuit Hermolao Barbaro, Lil. Geraldo, P. Manut. R. Titio, aliis. Salmas. affirmat solopugium etiam legi tam in vett. codd. Senecæ, quam in codd. Catulli; unde fecit salopygium, alii Senecæ codd. habebant salii putium, quod et legi possit saluputium, et veræ lect. propius accedit: solopichium affert Avant, ex eodem Senecæ loco. Turn. Advers. XXI. 26. conj. ascalabotium, sive calabotium; Alciatus holopy. gium. Alii salapusium, saliputium, sapientium, salapichium, sallicipium, holopachium.

NOTÆ 2 Vatiniana] De Vatinio probro. quasi dicas, totum cubitum, i. e. homi. sissimo homine jam supra.

nem cubitalem, ab 80s, totus, et año 3 Calvus] Orator disertissimus, qui xus, cubitus : legunt alii salicippium ex apud Senatum Romanum Vatinium Seneca, nomine a saliendo in cipaccusavit, cuique sanctitatem orati. pum' venuste conficto; is enim in onis et judicium Quintilianus, Cicero controversia quadam, pe propter corvero, præter judicium, doctrinam poris parvitatem minus conspicuus summamque elegantiam, tribuit. esset, imponi se supra cippum jusse

8 Salaputium] Sic nutrices vocare rat. Alii denique aliter legunt. Cum solebant pueros, cum vellent ipsis autem ad locum hunc Catulli obscublandiri; cum autem Calvus esset rissimum illustrandum maxime facistaturæ perexiguæ, ut Seneca testa ant quæ de Calvo scribit Seneca Contur, homo ille de turba nescio quis ad- troversiarum lib. III. Controversia 19. miratus Calvum recitantem, serio pu. ejus verba hic debere me recensere tavit esse puerum, non virum: itaque putavi. “Calvus,' inquit Seneca, qui exclamavit, nutricum more, salaputi. diu cum Cicerone iniquissimam litem um disertum! Legunt alii holopachium: de principatu eloquentiæ habuit, us.

NOTÆ

[ocr errors]

que eo violentus actor, et concitatus tullus in Hendecasyllabis vocat illam fuit, ut in media actione ejus surge. salicippium disertum; et juravit si quam ret Vatinius reus, et exclamaret: injuriam Cato Pollioni Asinio accu

Rogo vos, Judices, num si iste di- satori suo fecisset, se in eum juratasertus est, ideo me damnari oportet?' rum calumniam; nec unquam postea Idem postea cum videret a clientibus Pollio a Catone advocatisque ejus, Catonis rei sui Pollionem Asininm aut re, aut verbo violatus est. Solecircumventum in Sorite, imponi se bat præterea excedere subsellia sua, supra cippum jussit; erat enim par et impetu elatas usque in adversarivulus statura, propter quod etiam Ca. orum partes transcurrere,'

CARMEN LIV.

AD CÆSAREM.

OTHONIS caput oppido pusillum,
Vetti, rustice, semilauta crura,

Si tibi forte non lubet odisse omnia eorum qui tecum sunt vitia, optarem, ut tibi saltem et Fuffitio annoso veteratori displiceret perexiguum Othonis rustici heri

1 Tres primi versus in quibusdam editionibus antecedenti Carmini annexi sunt. In nonnullis edd. vett. oppido est ; id est, inquit Doer. haud dubie intrusum est ab illis, qui nexum Carminis non caperent.—2 Hic versus in quibusdam edd. post sequentem ponitur ; quæ transpositio debetur Statio, qui legit, Heri Rustice ; pro quo Gryph. et Mur. Heri rustice: in vetustioribus, Åt en rustice, vel rusticæ : in codd. Scal. et Voss. Etri, vel Veteri, rustica semiplota crura; unde Scal. fecit Peri rustice, et Voss. lect. nostram Vetti: in aliis Peti. Turn. si quid mutandum, legeret, Heri rustica et armilausa curta,

NOTÆ

i Othonis caput] Hoc Epigramma. tem, angustumque cerebrum et caput, te Poëta exagitat quosdam ex decu. qui Tribunus plebis, Consule Ciceria Scribarum Cæsaris ; Othonem rone, legem theatralem stultam et scilicet, et Libonem, et Fuffitium, in rationi contrariam tulit, qua cautum quos et Cæsarem ipsum amarissime erat, ut potius fortunarum, quam ge. invehitur. Hos sane versus, nisi Si. neris, honoris, aut virtutis ratio habylla legerit, interpretari alium posse beretur, et ut Patriciis, aut Equestris reor neminem. Lucem tamen quam Ordinis, et Senatoriis viris, summis potui densissimis tenebris attuli, pa etiam honoribus functis, quibus quaratus meliorem amplecti sensum, si dringentorum sestertiorum quis proposuerit: illud tamen certum non esset, spectandi jus in theatro in videtur, insectari nempe Catullum il. primis quatuordecim gradibus seu lius L. Roscii Othonis exilem men. subselliis adimeretur, sed qui ditiores

census

Subtile et leve peditum Libonis;
Si non omnia displicere vellem
Tibi, et Fuffitio seni recocto.
Irascere iterum meis iambis
Immerentibus, unice Imperator.

5

cuput, ac pariter crura squalentia, et tenues ac fluxi Libonis peditus. Tu modo, o singularis Imperator, quod hæc dixerim, rursus excandesces adversus meos iambos iram tuam non merentes,

i. e. brevis quædam vestis.-3 Stat. legit, malgyrcov Libonis.- 4 Sed non Ald. Mur. Stat.—5 Suffecio, Venett. Brix. Vicent. Gryph. et Mur. in codd. Suffitio ; sed Fufitio legendum docuit Scal. ex Dione, ubi est povpitis.-6. 7. Hi versus et in codd. et impressis alieno leguntur loco.' Stat.

NOTÆ

essent, loca honoratiora occuparent. tibi displicere, &c. Quis porro fueDe hoc Othone Horat. Epod. 4. 'Se. rit hic Libo, cum plures ea fuerint dilibusque magnus in primis Eques ætate Libones, incertum ; constat Othone contempto sedet.' De ejus- tamen ipsum Cæsari familiarem fudem Othonis lege, quæ honorum præ isse. mia divitibus tantum hominibus sæpe 4 Si non omnia] Idem Scaliger pu. sceleratis decernebat idem Horat. 1, tat subintelligendum esse, "dispereEpist. 1, "Roscia, dic sodes, melior am.' lex, an puerorum Nænia? quæ recte 5 Fuffitio seni recocto] 'Recocti' regrum facientibus offert.' Juvenal. dicebantur Scribæ qui sæpius cum Sat. III. de pulvino surgat equestri, Proconsulibus in Provincias missi, Cajus res legi non sufficit; et sede- exercitatiores facti fuerant usu: mit ant hic Lenonum pueri quocumque tebantur autem quinque viri ; qui in fornice nati : Hic plaudat nitidi cum rediissent, vendebant decurias præconis filius inter Pinnirapi cultos suas, quod si voluissent iterum Ma. juvenes, juvenesque lanistæ. Sic li.

gistratibus apparere, "cocti’ dicebitum vano, qui nos distinxit, Othoni.'

bantur, quique sæpius hoc refactita2 Vetti, rustice (Heri rustici] Qui baut, recocti.' Horat. sæpe renempe adeo male habuit claros, no coctus Scriba ex Quinqueviro corvum biles, et virtute præstantes Viros, delusit hiantem.' quibus obscuros et infima sorte na. 6 Irascere iterum] Julium Cæsarem tos homines, modo divites, antepo- Imperatorem alloquitur, quem consuit. Alii legunt, Peri, i. e. per stat jam semel fuisse Catullo iratum, dite ama, ut Scaliger, qui solus in. ob notam versiculis de Mamurra sibi terpretandum ante nos suscepit hoc inustam. Qua de re sic Suetonius in Epigramma, ceteris enim visum est Cæsare cap. 73. ^ Valerium Catullum, ineluctabile. Sensus igitur Scali a quo sibi versiculis de Mamurra pergeri hic est : O Rustice perdite ama petua stigmata imposita non dissimu. Othonis caput exiguum, et crura sor, laverat, satisfacientem eadem die ad. dida et tenues ac fluxos peditus Libo libuit cæna, hospitioque patris ejus, nis, Dispeream, nisi vellem omnia sicut consueverat, uti perseveravit.”,

« ZurückWeiter »