Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumtuosas appeto, dedit, cœnas.
Nam, Sextianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiæ legit.

Hic me gravedo frigida, et frequens tussis
Quassavit, usquedum in tuum sinum fugi,
Et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor jam, si nefaria scripta

10

15

immerito alvus méa attulit, cum lauta convivia quærerem. Cum enim cuperem esse conviva Sextii, recitavit mihi orationem adversus actorem suum Attium, refertam veneno et pestilentia; ibi me algida gravedo et crebra tussis vexavit, donec in tuum gremium confugi, ac me curavi ocimo et urtica. Itaque jam recreatus maximas tibi refero gratias, o villa, quod non punieris culpam meam. Nec recuso nunc quin, si

malamque p. expui.-8 In edd. vett. Non i. vertitur mihi quam mens; sive, verenti....mens; sive, vertitur....mensa; sive, meretur....mens: in cod. Lambini, vorax venter; in Statianis, quam mihi mens vertitur; vel, veretur ; vel, fertur: in Mur. cod. meus vertet; unde affirmat se conj. meus venter; sed hæc lectio Faërno debetur, non item Mureto, si Statio fides sit.-11 In codd. et edd. vett. minantium petitorum; in quibusdam munacii; in Ald. 1. in Actium petito, rem: Stat. e lect. codd. fecit, in Antium; Scal. in Attium.-15 In edd. vett. Et me recuravi ocymoque, vel, ocioque: in uno Stat. cod. Et me curavi; in aliis ejusdem, Et me recuravi otioque: Stat. conj. Et me ne curavi, ut ne pro' quidem' dictum sit, breve syllaba. Scal. edidit, Et me procuravi ocimoque, improbante Marcil.-17 Ita legebat Stat. in omnibus codd. præterquam in Pat. in quo erat, quæ non es ulta: Faërn, emend. quod non es ulte, ut ad ' fundum' referatur, quem sequitur Vulpius; in nonnullis edd. vett. meoque non :

NOTE

bana' vero dicitur quæ non procul ab urbe est.

11 Orationem] Mos fuit Antiquis, ut ubi quid scripserant, amicos convocarent, iisque illud quicquid erat, recitarent, ac ipsorum judicio subjicerent, antequam in lucem ederetur.

12 Plenam veneni] Maledictorum nempe quibus Attium, alii legunt Atticum, competitorem suum proscindebat. 'Petitores' vero dicebantur, qui eundem Magistratum petebant. 13 Gravedo frigida] Capitis morbus est, cum humor crassior e cerebro in nares defluit, nares ipsas obstruit,

vocem obtundit, et tussim siccam et frequentem movet.

15 Otioque [ocimoque] et urtica] Alii legunt, otioque. Urtica medetur tussi, ut scribit Plin. lib. xxII. et Cornel. Celsus lib. IV. de Tussi loquens: 'Cibus interdum mollis, ut malva et urtica.' 'Ocimum' etiam cum rosaceo aut aceto capitis doloribus mederi dicit Plin. lib. xx. cap. 12.

17 Quod non es ulta] Ad villam debet referri quæ versu præcedenti debuit subaudiri cum dixit, maximas tibi grates Ago.

Sexti recepso, quin gravedinem et tussim

Non mi, sed ipsi Sextio ferat frigus,

Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.

20

rursus recepero detestanda scripta Sextii, frigus afferat catharrum et tussim, non mihi quidem, sed ipsi Sextio, qui tum me invitat, quando nefarium librum legit.

Mur. dedit, non es ultu' peccatum.-19 In edd. vett. Sentire capso, vel, cesso: Avant. conj. Sexti recepso, ut erat in Stat. codd. Maff. 1. habuit Sesti recepso: Lect. Sesti præferret Doer.-20 In nonnullis edd. vett. Non mihi: Avant. legi jussit, Non mi. In quibusdam Sestio.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Septimius complectens in sinu Acmen delicias suas, ait illi: 0 Acme mea, si te non amo vehementissime, et paratus non sum jugiter amare te deinceps per ætatem omnem, quantum qui maxime amare potest, obvius occurram glauco leoni solus in

NOTE

1 Acmen] Describit Septimii et Acmes meretricis auspicatissimos amores, quasque blanditias sibi invicem dicebant faciebantque, exponit.

5 Perire] Prodeperire' dicitur, quod est impatienter amare, et amando uri. Plaut. in Trucul. 'Tres unam

pereunt adolescentes mulierem.'

6 In Libya, Indiave tosta] Tertia pars totius orbis est, quam et Africam dicimus. Sic autem appellata 'Libya' putatur, quod inde Libs ventus flare soleat. India vero regio orientalis Asia terminus est, quæ

Casio veniam obvius Leoni.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens,

Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore suaviata,
Sic, inquit, mea vita, Septimille,
Huic uno domino usque serviamus,
Ut multo mihi major acriorque
Ignis mollibus ardet in medullis.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,

10

15

Libya aut India torrida. Statim atque pronuntiavit ista verba, Cupido a lava parte sternutavit prosperum consensum, ut prius. Acme vero retorquens leviter cervicem, et vultu illo rubicundo osculata suavis adolescentuli oculos ebrios, O mi Septimille, inquit illa, vita mea, ita semper obsequamur soli huic domino; quemadmodum flamma multo vehementior et acrior mihi flagrat in teneris visceribus. Statim atque verba ista dixit, Cupido a læva parte sternutavit felicem consensum

5 In marg. Bodl. quoi.-8 In edd. vett. et Stat. codd. sinistra, ut ante Dextra, sternuit approbatione; in aliis stertuit: in Voss. ll. sinistrante ante; unde fecit, Hoc ut dixit Amor sinister ante, Dextram sternuit approbationem: Scal. et Marcil. legerent, Amor sinistra inante, Dextram sternuit approbationem; Mel. pro ut ante conj. amanti. Lect. nostram produxit Stat. ex Pat. altero.10 In Stat. codd. Ad hanc me, vel, Ad hæc me, in aliis codd. Ad Acme.— 12 Mel. saviata.-14 In Pat. utroque uno, apxaïkŵs in aliis uni, improbante

NOTE

tam vasta esse perhibetur, ut eam tradant esse tertiam partem omnium terrarum.

7 Casio leoni] Cæsius est color subviridis,igneo quodam splendore intermicans, qualem in leonis oculis potissimum cernimus: hujusmodi oculos Minervæ bellorum præsidi tribuerunt Poëtæ, utpote præferocis animi indices.

8 Amor, sinistram] Licet 'sinistrum' significet infaustum,' et inominatum,' quantum tamen ad Deos et auguria pertinet, significat 'prosperum.' Cic. de Leg. 'Is ave sinistra dictus populi magister est.' Et illud Virgil. Intonuit lævum,' &c.

Nam quæ nobis sinistra sunt, Diis et Cœlitibus dextra habemus. Alii tamen aliter

[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

suum, ut prius. Jam vero a prosperis istis ominibus auspicati affectu mutuo amant, et amantur. Septimius infelix solam Acmen plus amat, quam omnes Syrias et Britannias. Acme constans in uno Septimio amores suos et voluptates ponit. Quis unquam vidit mortales ullos fortunatiores? quis unquam vidit amorem feliciorem?

Doer.-17 Scal. 1. sinistra, ut ante, Destram sternuit approbationem; in aliis, sinistra, ut ante Dextra, sternuit approbatione.

[blocks in formation]

Nunc ver reducit nobis tepidam temperiem; jam ira venti æquinoctialis conti

NOTE

humavit.

+ Catullus e Bithynia decedens, ubi ipsum ex morbo amisit, eumque ùbi hyemaverat, coactus est in Troade ob fratris valetudinem subsistere,

Delph, et Var. Clus.

[ocr errors]

1 Egelidos tepores] Quia extra fri

[blocks in formation]

Jam cœli furor æquinoctialis
Jucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi,
Nicææque ager uber æstuosæ.
Ad claras Asiæ volemus urbes.
Jam mens prætrepidans avet vagari;
Jam læti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete cœtus,
Longe quos simul a domo profectos
Diverse variæ viæ reportant.

5

10

cescit blandis flatibus Favonii. O Catulle, deseratur Phrygia regio, et terra fertilis Nicææ fervida, et ad urbes Asiæ insignes advolemus. Jam animus meus prægestiens optat excurrere. Jam pedes mei affectu alacres vigent. Valete, o jucunda comitum turba, quos pariter profectos procul a patria varia itinera ad varia loca reducunt.

3 Marcil. e vestigio codd. legit, Jucunda z. s. aura.-4 Stat. conj. Liquantur.-5 Niceæque ager ruber in nonnullis edd. vett. uber legi jussit Avant. in quibusdam estivosa.-11 In edd. vett. et nonnullis codd. teste Ed. Cant. Diversos varia via, quam lect. servat Vulp. Diverse varie liber Heins. in aliis, Diversæ vario, vel, Diversæ varie, vel, Diversæ et variæ. Lect. nostram testantur omnes Statiani.

NOTE

gus jam sunt, ut cum egelida dicitur aqua, cum incipit calefieri, et jam est tepida, ut habet Suetonius in Augusto cap. 82. 'Sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua, vel Sole multo calefacta.' Aliquando vero idem est 'egelidus' ac 'valde gelidus,' sicut'edurus, 'valde durus,' ut ait Servius ad Æn. vIII. Utramque vocabuli significationem unico versu complexus est Ovid. 'Egelidum Boream, egelidumque Notum.'

3 Zephyri] Ventus est Equinoctia lis tepens et jucundus, qui sub Æquinoctium vernum ab occasu spirat.

4 Phrygii campi] Asiæ minoris pars est Phrygia, Cariæ, Lydiæ, Mysiæ, et Bithyniæ contermina, cujus incolæ dicti sunt Phryges. Quidam pro Linquantur,legunt, Liquantur, hoc est, tepescunt, et glacie dissipata molliores fiunt: quod non improbo.

5 Nicææque ager æstuosæ] Nicæa urbs est Bithyniæ quondam primaria,

ad Ascanium lacum, quam primus Antigonus Philippi filius condidit, Antigoniamque appellavit; postea Lysimachus, a nomine uxoris Antipatri filiæ, Nicæam voluit nominari. De hac Plin. lib. v. cap. ultimo. Et Strabo lib. XII. Dicitur æstuosa' Catullo, quod ibi aër æstivo tempore non sit admodum saluber: unde etiam nonnulli volunt a Poëta æstivosæ dici.

6 Ad claras Asiæ volemus urbes] Duplex est Asia, major et minor. Sed rursus in Asia minori Provincia est 'Asia' proprie dicta, in qua hæ quatuor urbes celebres sunt, quas a numero quadrigam Asia' vocat Propert. scilicet Ephesus, Smyrna, Colophon, et Miletus.

[ocr errors]

11 Diverse variæ viæ] Alii legunt, Diverse varie, quia non uno et eodem tempore, eademque ratione erant domum redituri: alii, vario, quia nempe in varia loca singuli proficiscebantur.

« ZurückWeiter »