Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Non est sana puella; nec rogare
Qualis sit solet hæc imaginosum.

Nam puella ista non est sui compos; nec quærite quo malo laboret ; nam ipsa consuevit imaginosum morbum pati.

Tota millia.—7.8 Statii codd. exhibent, nec rogare Qualis sit solet, et imaginosum ; vel, nec rogare Qualis sit solet, nec imaginosum ; in aliis codd. et edd. vett. nec rogate Qualis sit, solet hæc imaginosum. Mur. qui legit, nec rogare Qualis sit solet hæc imaginosum, interpr. speculum de forma sua consulere non solet.' Scal. legit et interpungit, nec rogate Qualis sit. Solet hæc imaginosum, et supplet ad vocem imaginosum morbum ægrotare,' h. e. KopußayTię, operitia Salmas. ad Solin. p. 1087. legit, dolet hæc imaginosum, quod explicat, palvetai, Aperitiâ. Voss. ut novam inferret obscenitatem, exculpsit ênuaryelov čŚ ELVO " hæc imago nasum inepte Turnebus, inquit Doer. at Turnebus ap. Scal. non sic legit, sed sequitur Muretum, et eodem modo interpretatur : Corrad. dedit, en imago nasum! cui adhæret Gott. Doer. proposuit, nec rogare Qualis sit, solet ; en imaginosam ! h. e. nec in se descendere et quærere solet, quam vilis et deformis sit ; en quantum ejus phantasia valet in fingenda sibi de se formaque sua imagine ; vel, in eandem sententiam, nec rogare, Qualis sit, solet hæc imaginosa. Equidem lubenter fateor, me nondum a sensu meo impetrare potuisse, ut in ulla a VV. DD. ad h. 1. allata vel explicatione vel emendatione acquiescerem. Immo totum locum vel plane mutilum, vel alia certe medela sanandum puto. Doer. In edd. vett. Venet. an. 1500. Gryph. et aliis cum seqnenti Carmine hoc conjungitur, a quo quidem illud disjungendum esse monuit Victor.

NOTÆ

8 Solet hæc imaginosum] Antiqui verbo, solet, infinitivum sæpius non adjungebant. Plaut. Quæ cum vi. ris suis prædicant nos solere.' Catul. lus infra Carm. CXIII. •Consule Pom. peio primum duo, Cinna, solebant Mechi.' Solere autem imaginosum, est imaginoso morbo conflictari. Morbus vero imaginosus est, vel cum phantasmata et imaginationes animo occurrunt, vel cum tinnitibus aures

personantur. Qui autem hoc morbo laborant, insomniis vexantur, et sæpe patentibus oculis dormiunt. His porro morbis affecti dicebantur olim • Corybantiare,' quod vetustas superstitiosa imagines illas a Corybantibus immitti crederet. Sed forsan dicit Poëta imaginosum morbum pati puel. lam, quod nempe ita esset insana mente, ut se formosam crederet, cum esset omnino deformis et turpis.

CARMEN XLII.

IN QUANDAM.

ADESTE, hendecasyllabi, quot estis
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Jocum me putat esse mocha turpis,
Et negat mihi vestra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam, et reflagitemus.
Quæ sit, quæritis ? illa, quam videtis
Turpe incedere, mimice ac moleste
Ridentem catuli ore Gallicani.

5

O versus hendecasyllabi, adeste huc omnes undequaque, quotquot estis, omnes quotquot estis, quantumvis multi. Ridiculum me habet foda adultera, aitque se minime esse reddituram mihi vestras tabellas ; si ferre caletis eam insectemur, et pugillares reposcamus. An vos rogatis quænam illa sit? illa ipsa est, quam conspicitis turpiter incedere, histrionum more, et moleste cachinnantem rictu canis Gal

4 In edd. vett. nostra, ortum ex antiq. lect. vostra: in Stat. codd. vestra. Catullum scripsisse redditura putavit Scal.--5 Mel. conj. sic pati potestis ? alii legunt et distinguunt, Pugillaria: si pati potestis, Persequamur, &c.& Vicent. Brix. Venett. et aliæ vett. exhibent, Turpe i. myrmice, quod defendere tentabat Dous. P. afferens ex Plauto formicinum gradum :' in Stat. codd. mirtinæ sive murmire; in Maff. 1. mirmice; unde Stat. leviter mutans legebat, illa q. v. Turpe, sive Turpem, incedere, mimice ac, 8c. probante Scal. Corrad. dedit murice. Erhard. ad Petron. c. 126. conj. ritmice, quod sibi

NOTÆ

1 Hendecasyllabi) Carminis genus 5 Pugillaria] ‘Pugillares ' et 'puest ita dictum ab undecim, e quibus gillaria,' dixerunt Antiqui. Tabellæ constat, syllabis, alio nomine Phalæ erant ligneæ, vel cereæ, vel etiam cium seu Phaleucium ab ejus inven- eboreæ, aut ex alia materie, in quibus tore Phaleuco nuncupatum. Hoc stylo scribebatur. Dixit autem Camaxime Catullus excellit Carmine: tullus, vestra pugillaria, alloquendo unde ejus opem in sui ultionem im suos versus hendecasyllabos, quia ni. plorat, ut pugillares a meretrice qua- mirum his scribendis erant dicata. dam sibi surreptos extorqueat. Pri 8 Mimice] Id est, turpiter incemum quidem eam conviciis aggredi. dendo gesticulantem. Alii legunt tur, quæ cum nihil prosint, tandem myrinice, ut sit ita lento gradu, for. etiam blanditiis eam demulcere ten micarum more, incedere, ut vix pedi

pes præferatur. Plaut. in Menach. 3 Jocum me putat] Sic Propert. lib. 9 Catuli ore Gallicani] Celebrantur II. Eleg. 24. 15. verum Fallaci do- apud Veteres e Gallia venatici canes. minæ jam pudet esse jocum.'

Ovid. Met. 1. 'Ut canis in vacuo le.

tat.

10

15

Circumsistite eam, et reflagitate :
Mocha putida, redde codicillos;
Redde, putida mocha, codicillos.
Non assis facis? O lutum, lupanar,
Aut si perditius potest quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud pote est, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore voce :
Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.
Sed nil proficimus, nihil movetur.
Mutanda est ratio, modusque vobis,
Si quid proficere amplius potestis.
Pudica et proba, redde codicillos.

20

lici. Circumvenite illam, et codicillos reposcite. O turpis adultera, restitue mihi pugillures, restitue mihi, turpis adultera, meos pugillares. Non eos æstimas unius assis? O cænum, o prostibulum, aut si quid aliud potest esse fætidius et turpius. Non tamen æstimandum est hoc sufficere ; quod si quid aliud fieri non potest, saltem eliciamus ruborem ex impudenti vultu illius canis. Rursus igitur conclamate ultiori voce; fætida adultera, restitue mihi meos pugillares; restitue mihi, fæda udultera, meos pugillares. Sed nihil promovemus ; nec flectitur nostris conviciis. Mutanda est igitur vobis agendi ratio, et modus, si quid amplius potestis proficere. O casta et honesta mulier, redde mihi meos pugillares.

vindicat Scal.—13 In edd. vett. et Stat. codd. Non assis facis o lutum, lupanar; unde Stat. legendum suspicabatur, o lutum, o lupanar ; sive, o lutum luparum; sive, os litum lupanar: Avant, legi jubet, Assis non olidum facis lupanar ; Voss. o lutum lupanare: Heins. tentat, oblitum o lupanar, quia, teste Voss, olim lectum sit, oblitum lupanar: alii ex Plauto, o blitum, duobus verbis, i. e. scortum.—16. 17 In edd. vett. non aliud potest ruborem Afferre o canis; in Stat. codd. non aliud potest, ruborem, Ferreo canis: Scal. 2. nil aliud potest.

NOTÆ porem cum Gallicus arvo Vidit, et codicilli sumuntur pro scriptis, quihic prædam pedibus petit, ille salu bus aliquis ultimam suam voluntatem tem. Vide etiam Plin. lib. viii. cap. profitetur. 40. Ridere porro ore canis Gallicani, 17 Ferreo] Perditæ mulieris impuest turpiter ac late os inter ridendum dentiam notat, cujus os dicitur ferdiducere, ut patulus est rictus canis reum, quomodo apud Aristoph. aunp vepatici.

oldnpoüs, Vir ferreus, et apud Ovid. 11 Redde codicillos] Codicillorum duri puer oris et audax.' nomine, bie tabellæ seu pugillares ac 24 Pudica et proba] Cum nihil concipiuntur; sed ab Augusti Imperato vicia profuerint, fictas etiam tentat ris temporibus apud Jurisconsultos adhibere blanditias,

CARMEN XLIII.

IN AMICAM FORMIANI.

SALVĖ, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante lingua,
Decoctoris amica Formiani.
Ten' provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O sæclum insipiens et inficetum !

5

Tu salva sis, o puella, neque nimio naso, neque eleganti pede, neque nigris oculis, neque longis digitis, neque ore sicco, neque certe sermone nimium venusto, o amica decoctoris Formiani. An provincia prædicat te pulchrum et formosam esse? An confertur tecum nostra Lesbia? o sæculum fatuum et insulsum!

1 Salve nec nimio ex cod. edidit Scal. probante Heins.-8 In omnibus Stat. codd. insapiens.

NOTÆ

[ocr errors]

1 Nec minimo (nimio] puella naso] pingitque trementes Attollens ocuEandem exagitat Acmen Formiani los.' amicam, de qua jam Carm. XLII. 3 Nec longis digitis) Longi elegan. quamque nullum pæne nasum habuisse tesque digiti manuum formam cominnuit. Plures tamen legunt, nec mendabant. Propert. de Cynthia, minimo naso; sed cum Scaligero legen- lib. 11. Eleg. 2. 5. Fulva coma est, dum putamus, nimio, cum alibi Catul- longæque manus, et maxima toto Cor. lus dixerit Acmen esse turpiculo pore, et incedit vel Jove digna soror.' naso ;' non enim nasum immodicum Nec ore sicco] Nimia salivæ abunet nimium dixisset “turpiculum.' dantia, sputique frequentius excre

2 Nec bello pede] Pedis brevitas et mentum in puellis præcipue indecoelegans forma laudatur in puellis. rum est. Juvenal. Sat. vi. 147. 'Jam Ovid. Amor. 111. “Pes erat exiguus, gravis es nobis, et sæpe emungeris, pedis hæc aptissima forma est.' exi Ocyus, et propera : sicco venit

Nec nigris ocellis] Commendabatur altera naso.' olim apud Romanos, maxime in mu 6 Ten' provincia] Provinciam hic lieribus, oculorum et superciliorum appellat regionem Transpadanam, in nigror; quæ enim mulieres natura qua et amica Mamurræ, et Catullus, non habebant nigra supercilia, deni. cum hæc scriberet, erant. Tunc enim grabant arte, quod significat Juvenal. ibi Mamurra Fabrorum Cæsaris præ. Sat. II. ' Ille supercilium madida fu. fectus versabatur. Ten' autem pro ligipe tinctum Obliqua producit acu : tene interrogative et cum admirati.

NOTÆ one, ut infinitis locis apud Plaut. et tes, qui hoc sæculo vivunt, turpemque Terent.

et deformem Mamurræ amicam cum 8 0 sæclum insipiens] O homines formosa Lesbia comparant ! insipientes, et penitus judicio caren

CARMEN XLIV.

AD FUNDUM.

O FUNDe noster, seu Sabine, seu Tiburs,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana
Villa, malamque pectore expuli tussim;

5

O prædium meum, sive Sabinum sis, sive Tiburtinum ; ii enim, quibus non placet Catullum offendere, existimant te esse Tiburtinum : ii vero, quibus placet illum offendere, quolibet etiam deposito pignore te esse Sabinum contendunt. At vero sive sis Sabinum, sive potius Tiburtinum, egregia animi alucritate versatus sum in rure tuo suburbano, et exscreavi molestam tussim e meo pectore, quam mihi non

7 Sic h. l. correxerunt VV. DD. in edd. vett. ex corrupta codd. lectione. Omnes Statiani exhibebant, aliamque pectore expulsus sum ; Scal. cod. aliamque petere expulsus sum: hinc Stat. fecit, aridamque pectore expuli ; Scal. et Voss.

NOTÆ 10 funde] Agro suo gratulatur, ma fuit amonitas : unde et Horat. agitque gratias, quod in eo commo eam sedem senectuti optat suæ. 11. dissime sit hospitatus, et tussi libera Od. 6. 'Tibur Argæo positum colono tus, quam apud suum Sextium con Sit meæ sedes utinam senectæ.' Et traxerat, cum orationem quandam in- post pauca : ‘Ille terrarum mihi præter cænandum audivisset.

ter omnes Angulus ridet.' 2 Te esse Tiburtem] Mavult Poëta 4 Sabinum] Ejusdem Latii populi fundum suum esse Tiburtem quam sunt Sabini, quorum fines erant anSabinum, vel quod agri Tiburtis ame gusti, nec procul extensi : unde non nitas celebrior esset, quam Sabini; vult Catullus suum agrum esse Sabivel forte quod Sabinus ager vectiga- num, sed potius Tiburtinum, cujus lis esset, vel militibus attributus. Ti- nempe fines vellet latius protensos. burtini porro populi sunt Latii Sabi 7 Villa] Dicta est domus rusticana nis confines, a Tibure seu Tiburte quasi "vehilla, quia illuc fruges, et civitate sic dicti ; cujus regionis sum. inde in orbem vehebantur. Subur

« ZurückWeiter »