Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Male est, mehercule, et laboriose,
Et magis magis in dies et horas :
Quem tu, quod minimum facillimumque est
Qua solatus es allocutione ?
Irascor tibi. Sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
Moestius lacrymis Simonideis.

5

magis in dies succenseo tibi; itane delicias meas puerum accepisti? Quem tu quo sublevasti alloquio? Quod tamen levissimum est et tibi expeditissimum; parum quidpiam alloquii adhibuisti, tristius lacrymosis versibus Simonideis.

2 In Mur. Hercule me ; in vett. libb. mercule, ut conj. Stat. et edidit Corrad. -3 Lect. nostram servant cod. unus Mur. aliique vetusti. Vide infra Carm. LXIV. 275. Magisque et magis in Gryph. Scal. i. Voss, et Vulp. Statim post hunc versum sextum posuit Scal.-4 Quam tentabat Corrad. improbante Doer.–6 Dic meos amores vult Heins. improbante Doer. Stat. interpungit, Sic meos amores Paulum : quid, &c.—7 Paulum quid, vel, quod, in quibusdam vett. Paulum quidlibet in Gryph. Mur. et aliis ; Paulum quod juvet Voss. ap. probante Heins. 'Versum desidero qui post hunc sequeretur ; nisi si cui videtur Mæstius in Misisses mutandum. Stat.

NOTÆ 8 Mæstius lacrymis Simonideis] Si prosecutus est; ad quas alludit Homonides ex Cea insula oriundus, rat. I1. Od. 1. • Ceæ retractes munera Lyricus Poëta insignis, ac Bacchili næniæ.' Testaturque Fabius eum in dæ Lyrici patruus condendorum car. tristium rerum tractatione excellu. minum auctor egregius, funebres lau isse. dationes singulari commiseratione

CARMEN XXXIX.

IN EGNATIUM.

EGNATIUS, quod candidos habet dentes,
Renidet usquequaque: seu ad rei ventum est

Egnatius arridet in omni loco et tempore, quia habet nitidos dentes: sive acces

1 In nonnullis edd. vett. quæ candidos.—2 Pro seu ad vitandum diphthongi

NOTÆ 1 Egnatius] Ineptiam Egnatii His- spurcissime parabat, ostentaret, sempani exagitat, qui ut candorem den- per nulla etiam occasione ridebat. tium, quem sibi crebris urinæ lavacris 2 Seu ad rei ventum est Subsellium]

5

Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille : seu pii ad rogum fili
Lugetur, orba cum flet unicum mater,
Renidet ille : quicquid est, ubicumque est,
Quodcumque agit; renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati :
Si urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut pastus Umber, aut obesus Etruscus,

10

sum est ad subsellium rei, ubi orator lacrymas commovet ; tamen ipse arridet : sive ploratur ad funus boni nati, quando mater orba unicum filium plorat; ipse tamen arridet, quidlibet accidit, quocumque in loco est, quicquid facit, semper arridet. Hoc habet vitium, neque, ut opinor, facetum nec venustum. Itaque illud monendus es a me, o bone Egnati, si Romanus, aut Sabinus esses, aut Tiburtinus, aut obesus

elisionem in hoc et quarto versu Voss. legit si.--9 Quare monendus est mihi. Bone Egnati Muretus; Scal. et Voss. legunt es, sed interpungunt post mihi. -11 In plerisque vett. parcus Umber ; unde Scal. fecit porcus, quem sequitur Bip. • Ea emendatio nostra confirmatur Lexico P. Danielis, cui parile ego vidi in Monasterio Vindocinensi. Scal. Parum recte Scal. noluit enim Catullus Umbros ridere, sed potius laudare succulenta Umbrorum corpora.' Doer. Mel. pro Parthus, quod invenerat in cod. legit fartus : quidam pinguis.

NOTÆ

Cum in judicium venit, ut advocati Tiburto, Catillo, et Corace Græcis, munere fungatur. Subsellia enim Amphiarai liberis communiter conerant, in quibus ii judices qui Magi. dita, et a Tiburti solius nomine Ti. stratum Curulem non gerebant, con bur, seu Tiburs appellata. Tiburs sidebant, et causas cognoscebant : etiam idem est ac Tiburtinus, et Tiquinetiam ii, qui causas agerent, in burtius. subselliis erant, cum reis atque testi 11 Aut pastus (porcus] Umber] Um- . bus. Aliquando etiam subsellia pro bria Italiae regio dicta από του όμβρου, , ipsis judicibus accipiuntur. Martial. hoc est, ab imbre, quod Umbri, omnilib. 1. • Sextiliane bibis quantum sub um Italiæ populorum antiquissimi, sellia quinque.'

inundationi terrarum imbribusque su10 Si urbanus esses, aut Sabinus, aut perfuisse credantur: vel Umbria dicTiburs] Hic urbunus idem est ac Ro ta est ab umbra, quod ea regio propmanus, quemadmodum · Urbs' kat' ter Apennini miontis vicinitatenu um. eoxhv dicitur Roma. Sabini autem brosa sit, cujus incolæ dicti sunt populi fuerunt in quarta Italiæ regi. Umbri vel Umbrici. Porcus autem, one non longe ab urbe Roma. Hi Varrone teste, pinguis et obesus vegraves habiti fuerunt et austeri. Ho teribus dicebatur. Alii vero legunt, rat. Ir. Epist. 1. “Vel Gabiis, vel cum parcus, sed male ; nam luxus Umbro. rigidis æquata Sabinis.' Tiburs Ci. rum a multis incessitur scriptoribus vitas in Sabinis, crebris fontibus idoneis. irrigua, olim Polystephanos dicta, a Aut obesus Etruscus] Etruria sive

15

Aut Lanuvinus ater atque dentatus,
Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes ;
Tamen renidere usquequaque te nollem :
Nam risu inepto res ineptior nulla est.
Nunc Celtiber es : Celtiberia in terra
Quod quisque minxit, hoc solet sibi mane
Dentem, atque russam defricare gingivam;

Umber, aut pinguis Tuscus, vel Lanuvinus niger et dentosus, vel Transpadanus, ut etiam meos attingam: si denique quivis esses, qui pure dentes suos abluit ; non tamen concederem te omni loco et tempore arridere : neque enim quicquam absurdius est risu intempestivo. Jam vero cum sis Celtiber, natus in Celtiberia regione, ubi unusquisque mane solitus est abstergere sibi dentes et rubentes gingivas eo lotio,

-12 In quibusdam edd. vett. Lavinius acer, pro quo legi jubet Avant. Lanuvinus acer.-17 In Stat, codd. Nunc Celtiber Celtiberia in terra; in cod. Scal. Venett. Brix. et Vicent. Nunc Celtiber ex Celtiberia in terra ; unde Scal. legit, N. Celtiber in Celtiberia terra; in Ald. Gryph. Mur. Stat. præeunte Avant. N. Celtiberus Celtiberia in terra ; Faërn. legendum putavit, n. Celtiberque, Celtiberaque in terra, improbante Stat. Cant, tentat, n. Celtiber, et Celtiberia in terra, et expl. 'Nunc cum sis Celtiber:' Heins. vult, Nunc Celtiber e Celti. beria terra: Doer. Nunc Celtiber, at Celtiberia in t. Emendatio Corrad. in Gott. et Bip. recepta, quamque nos etiam exhibuimus, vere genuina videtur. In membranis vett. ex et és vix distingui possunt.—19 Omnes Stat. codd. habent rusam ; edd. vett. rufam, vel russam. Apul. Apol. 1. legit, pumicare gingivam, probante Marcil.

NOTÆ

Tuscia Italiæ item regio est, a Latio Ora cruor.' Tiberi, a Liguribus Macro fluvio di 17 Celtiber] Alii legunt, Celtiberus, visa. Hujus incolæ Etrusci, Tusci, veriti ne upa syllaba deficiat versus. ac etiam Tyrrheni appellantur. Celtiberi porro populi sunt Hispaniæ

12 Lanuvinus ater] Lanuvii civis, ad Iberum flumen siti, quorum regio quod oppidum est Latii ad viam Ap- dicta est Celtiberia, a Celtis et Ibepiam a Diomede conditum.

ris simul mixtis et habitantibus. Vide 13 Transpadanus) Transpadana re Strab. lib. III. Plin. lib. III. cap. 4. et gio ea pars est Italiæ, quæ inter A lib. iv. cap. 17. Celtiberia in terra penninum et Alpes sita est ad Padum dixit Catullus, quomodo

• Galliam flumen, in qua Verona Poëtæ nostri terram, et Africam terram' dixit patria.

Cæsar Comment. de Bell. Gall. et ut 14 Puriter lavit] Veteres 'puriter, dixit Gellius lib. II. cap. 22. “Venproterviter,' 'ignaviter, 'superbi tum qui ex Gallia terra flaret, Circi. ter, temeriter,' &c. dicebant, ait um appellari.' Priscian. Lavit etiam pro lavat : si. 19 Russam defricare gingivam] Spurcut et lavo, lavas, et lavo, lavis, ve cissimam Hispanorum insectatur foeteres efferebant, Horat. iv. Od. 6. ditatem, de qua etiam Apuleius A

Phæbe qui Xantho lavis amne cri- polog. nes. Virgil. Lavit improba teter

20

Ut quo iste vester expolitior dens est,
Hoc te amplius bibisse prædicet loti.

quod minxit, facis indecore renidendo; ut quanto nitidiores sunt isti dentes vestri, tanto magis indicent cos ebibisse plus urinæ.

NOTÆ

21 Lotî] Synæresis est, pro, lotii, etiam Diodorus Sicul. lib. v. et Straquod est non urina solum hominis, bo Geograph. lib. i. qui Hispanos sed aliorum quoque animalium. Foe urina et lotio in cisternis inveteratis dum autem hunc Hispanorum morem non tantum dentes, sed et totum corpræter nostrum Catullum notarunt pus lavare consuevisse scripserunt.

CARMEN XL.

AD RAVIDUM.

QUÆNAM te mala mens, miselle Ravide,
Agit præcipitem in meos iambos?
Quis Deus tibi non bene advocatus
Vecordem parat excitare rixam ?
Anne ut pervenias in ora volgi?
Quid vis ? qualubet esse notus optas ?
Eris : quandoquidem meos amores

5

Quænam te dira mens, o infelix Ravide, præcipitat in meos iambos ? quis Deus male invocatus a te vult insanam movere contentionem? An hoc facis ut in sermonem hominum venias? quid cupis ? An vis notus esse quacumque possis ratione ?

1 Faërn. pro Ravide legendum putavit Raude ; sed nihil necesse; postrema syli, a principe subsequentis versus absumitur : Avant. legit rapide, litera prima minore.-5. In omnibus Stat. codd. perveniamus.-6 Quia vis in nno Stat. cod. unde ille, quovis qualubet esse notus optas: Voss. Cuivis qualubet, &c.

NOTÆ

1 Quænam te, Ravide] Ægre ferens 3 Non bene advocatus] Hoc est, non Poëta noster Ravidum quendam ob- legitimo ritu placatus. A Dis enim scurum ac vilem hominem factum iratis mala consilia veteres immitti esse sibi rivalem, minatur se morda putabant. Cicer. pro Mil. 'Di imces iambos in ipsum vibraturum, ut inortales mentem dederunt illi perdito sic tandem notus, et ad infamiam tra. ac furioso, ut illi faceret insidias ; ductus, evadat in fabulam vulgi. aliter perire pestis illa non poterat.'

Cum longa voluisti amare poena.

Eris ; quoniam ausus es amare meam puellum cum sempiterno tuo supplicio.

NOTÆ

8

longa voluisti amare pæna] infamia Ravidi ridebitur, quamdiu Quia nempe tamdiu ab hominibus Catulli Carmina legentur.

CARMEN XLI.

IN AMICAM FORMIANI.

AN sana illa puella defututa
Tota? millia me decem poposcit;
Ista turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curæ,
Amicos medicosque convocate:

5

Acme illa puella * * * a me postulavit decem millia integra nummorum! puella, inquam, ista naso turpi, quæ est amica illius Mamurræ Formiani decoctoris! Vos, o cognati, in quorum tutela est ista puella, amicos vestros et medicos advocate.

1 In edd. vett. plerisque, Acme illa; et sic in Bip. in Stat. codd. Ameana; unde fecit Acme, una puella : Scal. in suo cod. invenit A mean; unde dedit, Ah me, an: Voss. conj. Ain' sana puella : Vulp. secutus est Scal. Lect. nostra est ex emend. Corrad. in Gott. recepta, cui, inquit Doer. egregie respondere videtur vs. 7. Passer. qui legit Acme, interpungit post Tota, alii jungunt

NOTÆ 1 An sana [Acme, an] illa] Mere dicatur puella a diversis viris subagitriculam Acmen, cujus blanditiis fu tata. erat delinitus, insectatur Poëta, quod 2 Millia] Hoc a Demosthenis dicto ab ipso decem millia nummorum pro sumitur, a quo cum Lais famosa memercede concubitus ausa sit postu retrix mille drachmas ad concubitum lare ; eamque ob id velut insanam, petiisset; ipse respondit: 'Non emo phreneticam, et larvarum imaginatio- tanti pænitere.' nes patientem traducit; quæ nempe, 4 Decoctoris Formiani] Decoctores cum esset deformis, prorsusque infa. dicuntur ii, qui bonis male consumtis mis, ac projectæ turpitudinis prosti- gula ad inopiam redacti fallunt crebulum, cuperet sibi tantum pretium ditores. Ille vero, de quo hic Catul. dari.

lus, Mamurra est, Formiis urbe Cam. Defututa [Difututa] Compositio paniæ oriundus, Julii Cæsaris Fabrum verbi multitudinem significat, quasi præfectus, de quo plura postea.

« ZurückWeiter »