Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN XXXIII.

IN VIBENNIOS.

O FURUM optime balneariorum,
Vibenni pater, et cinæde fili:
Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est voraciore:

Cur non exilium malasque in oras
Itis? quandoquidem patris rapinæ
Notæ sunt populo, et nates pilosas,
Fili, non potes asse venditare.

5

O tu Vibenni pater maxime furum balneariorum, et tu Vibenni fili impudice: pater enim manus habet inquinatiores; * * * cur non abitis in exilium in aliquas regiones infelices? Siquidem patris furta manifesta şunt toti plebi.

3 Ex L. Carrionis Antiq. Lect. Comment. I. 16. patet, h. 1. ita legi in codd. Nam dextra pater est voraciore, Culo filius inquinatiore; et sic corrigendum putavit Hand. Pro inquinatiore Guy, conj. uncinatiore.

NOTE

1 O furum optime] Vibennios patrem et filium exagitat, alteri furta, alteri nefanda stupra objiciens, patrem dicit callidissimum furandi magistrum, furacissimumque furum omnium, qui circa balnea versantes, lavantium se vestes surripere solerent. Quod sane Catullus lepide expressit vocabulo illo, optime, usus, quasi in vitiis bonitas esse possit.

5 Malasque in oras] Sicut dicimus, ' in malam horam abi,' quamvis et in oras legitur absque aspiratione, in infelices regiones.

6 Quandoquidem] Posteaquam, quoniam; rationem enim assignat, cur discedere debeant.

7 Nates pilosas] Hispidas nates, et minime appetibiles.

8 Fili] Casus est vocativi. Non potes venditure] Frequenter, ut prius vendere.

Asse venditare] Ne minima quidem mercede conduci jam ad libidinem potes; assem enim hoc loco pro minutulo nummo accipere debemus, sicut et apud Horat. Quem si comminuas, vilem redigatur ad assem.'

CARMEN XXXIV.

AD DIANAM.

DIANÆ sumus in fide

Puellæ, et pueri integri:

Nos puellæ et pueri incorrupti sumus in tutela Dianæ : nos ergo pueri et puellæ

In Bip. et aliis Inscriptio est, Seculare Carmen ad Dianam; et sic in Scal. cod. improbante Bentl. qui malit, Hymnus ad Dianam: Avant. legebat Hymnus Dianæ.-1 In edd. vett. sumus in æde: Avant. conj. simul in fide.—3 Hic

NOTE

Ad Dianam [Sæculare Carmen ad Dianam] Sæculum spatium annorum centum vocarunt Antiqui, dictum a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum illud putarunt, ut Romanorum doctissimus Varro lib. v. de L. L. memoriæ prodidit. Hinc appellatum constat Carmen seculare, quod Ludis Secularibus in laudem Apollinis et Dianæ pro salute totius imperii Romani cantari solebat. Dicti sunt autem Ludi Sæculares, quod uno sæculo, hoc est, centum annorum spatio semel tantum a prima origine et præscripto Sibyllinorum versuum fierent. Aliquando celebrabantur ad Tiberim, sæpius in Capitolio, et in his inter alia observatum est, ut pueri puellæque ingenui patrimi ac matrimi tribus continuatis diebus ac noctibus Carmina et Pæanas accinerent, quibus populi Rom. imperium Dis immortalibus commendarent. Sacrificabant Apollini bovem album; Dianæ vero capras albas. Ad hos cum Præco populum Ludos invitaret, ad eos uti ad ludos venirent dicebat, quos nemo ipsorum antea vidisset, nemo esset postmodum visurus. Unde illa Vitellii assentatio Claudio

Ludos Sæculares exhibentis, sæpe faciat.' Primus hos Ludos Valer. Publicola fecit post exactos Reges anno ab urbe condita 243. Secundi facti sunt ex libris Sibyllinis anno undecimo primi belli Punici, Claudio Pulchro, et L. Junio Bruto Coss. ann. Urbis 501. Quintos Augustus celebravit Furnio et Syllano Coss. De his noster Catullus hic agit, de quibus etiam tres hymnos lusit Horatius. Sextos Claudius Cæsar anticipatos nec expectato legitimo centum annorum spatio fecit; quod et alios sæpe fecisse comperimus.

Hujus porro Carminis versus est Glyconius constans spondæo et duobus dactylis, sed loco spondæi modo iambum, modo trochæum, quarto vero quoque versu loco ultimi dactyli spondæum, seu trochæum recipit.

1 Dianæ sumus in fide] In tutela Dianæ, quæ eadem est cum Luna nascentium ortus moderante, pueri sunt et puellæ ; unde et Catullo concinit Horat. IV. Od. 6. 'Virginum primæ, puerique claris Patribus orti, Deliæ tutela Deæ.'

[blocks in formation]

incorruptæ celebremus Dianam. O Latonia, claru soboles præpotentis Jovis, tu, quam parens enixa est ad oleam Deliacam, ut esses præses montium, et sylvarum frondentium, et saltuum abditorum, et fluminum resonantium! Tu Juno Lucina appellata es puerperis laborantibus; tu magna Hecate, et Luna appellata es lucens

versus debetur Avantio, et receptus est in Ald. 1. deest in codd. et edd. vett. -8 Prisca lectio erat Deposuit; Petrus Victorius primus docuit legendum

NOTÆ

3 Dianam pueri integri, Puellæque canamus] Ter novem pueri prætextati, totidemque virgines, patrimi ac matrimi, Græca Latinaque voce carmina Dianæ atque Apollini concinebant ludis sæcularibus, ut jam supra vidimus. Horat. 1. Od. 21. 'Dianam teneræ dicite Virgines, Intonsum pueri dicite Cynthium, Latonamque supremo Dilectam penitus Jovi.'

5 O Latonia, maximi] Diana dicitur Latonia a matre Latona, quæ, ut tradunt fabulæ, ex Jove peperit Dianam et Apollinem.

7 Prope Deliam] De Latonæ partu varii Scriptores varia prodidere: communior sententia est, Apollinem Dianamque uno partu ab ea editos in Delo insula maris Ægæi inter Cycladas eminenti, quæ celeberrimum

habuit Apollinis et Latonæ templum, quamque alio nomine veteres dixerunt Ortygiam.

[ocr errors]

8 Deposivit] Antiqui,' Priscianus ait, 'posivi pro posui protulisse inveniuntur. Plaut. 'Nunc apud sequestrum vidulum posivimus.' Apul. 'Et cibatum eum apposiverunt.'

15 Tu potens Trivia] Diana multiplici nomine dicta, multiplici quoque potestate prædita fingebatur, sed inter illa omnia nomina et munia, 'Trivia,' eademque 'triformis Hecate,' quod esse diceretur 'Luna Polo, Diana Solo, Proserpina Averno.' 'Lucina' dicta est, quod adsit parturientibus, et partum in lucem producat. Unde apud Terent. Lucina, fer opem;' et apud Virgil. Casta fave Lucina, tuus jam regnat Apollo.'

[ocr errors]

Tu cursu, Dea, menstruo

Metiens iter annuum,
Rustica agricolæ bonis
Tecta frugibus exples.
Sis quocumque placet tibi
Sancta nomine, Romulique
Antiquam, ut solita es, bona
Sospites ope gentem.

20

aliena luce. Tu etiam, o Diva, percurrens viam annuam curriculo menstruo, imples rusticanas domos agricolarum utilibus fructibus. Qualibet appellatione vocari velis, augusta sis; et serves incolumem, ut consuevisti, faventi præsidio Romuli et Anci populum.

h. 1. Deposivit: Avant. legebat Deportavit.-22 Lect. nostram servant plurimi codd. unus Stat. habet, Antiqui; codd. Marcil. Antiquum; unus Scal. Antique, unde finxerat Ancique, ob similitudinem litt. t et c in membranis, et hæc lect. plurimas edd. invasit.

[blocks in formation]

O Charta mea, nunties velim Cæcilio Poëtæ suavi amico meo, ut deserens Novi

NOTE

1 Poëtæ tenero] Cæcilium Poëtam amicum Catullus accersit Novo Co

mo Veronam, ipsi quædam amici cujuspiam utrique communis consilia

Veronam veniat, Novi relinquens
Comi monia, Lariumque littus:
Nam quasdam volo cogitationes
Amici accipiat sui, meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
Quamvis candida millies puella
Euntem revocet, manusque collo
Ambas injiciens, roget morari:
Quæ nunc, si mihi vera nuntiantur,
Illum deperit impotente amore.
Nam, quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominam, ex eo misellæ
Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi Sapphica, puella,

5

10

15

Comi muros, et Larium Lacum, Veronam adveniut: etenim cupio ut excipiat quædam consilia familiaris sui simul et mei. Itaque si prudens erit, iter avide accelerabit, etsi pulchra puella millies retardet proficiscentem, et utramque manum cervici ejus implicans precetur ipsum remanere: quæ quidem si certa mihi referuntur, jam ipsum amat insano ardore; ex quo enim legit inceptam Dindymi præsidem, exinde fumma consumit intima viscera infelicis puellæ. Sed parco tibi, o puella,

13 In Brix. et Vicent. legit entheatam Dindymi dominam: Mur. scribit inco

NOTE

communicaturus. Variis autem temporibus varii fuere Cæcilii, quos inter duo celebres a Quintil. memorantur, alter Rhetor, alter Comicus, Statius dictus, cui primas in Comœdia nonnulli tribuunt; sed illi superiores tempore fuerunt hoc Cæcilio, qui Poëta Veronensis fuit, et Catulli amicus.

3 Novi Comi mania] Novum Comum civitas est Galliæ Cisalpinæ juxta Larium Lacum, a Gallis, Duce Brenno, condita, ut vult Justinus. De qua Strabo lib. v.

4 Lariumque littus] Lacus Larius, Alpibus vicinus, Italis Lago di Como, ad Comum oppidum, totius Italiæ amplissimus, dictus est a fulicarum multitudine; Aápos enim Græcis, fulica

Latinis dicitur. Larium lacum integro libello descripsit elegantissime Paul. Jovius. Littus porro hic sumitur pro ripa; nam Littus maris tantum esse putatur a multis, quanquam Virgilius de fluminibus etiam Littus dixit. I. VII. Æneid. 'Quique Numici Littus arant.' Idemque Æn. viii. 'viridique in littore conspicitur sus.'

14 Dindymi dominam] Cæcilius ille inchoaverat poëma de Cybele Deorum matre, cujus sacra in Dindymo Phry. giæ monte celebrabantur.

16 Sapphica, puella, Musa doctior] Alii alio modo hunc locum interpretantur; hæc recta videtur interpretatio, ut dicatur Cæcilii amica multo doctior Sappho illa poëtria celebri, quod illa Phaonem ignarum adoles

« ZurückWeiter »