C. Valerii Catulli opera omnia: ex editione F. G. Doeringii : cum notis et interpretatione in usum Delphini : variis lectionibus notis variorum recensu editionum et codicum et indice locupletissimo accurate recensita, Band 1

Cover
A.J. Valpy, 1822 - 837 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Inhalt

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 53 - Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus ilia, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
Seite 136 - Ule mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi , lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Seite 326 - Ipsa iussit mane ut udae virgines nubant rosae : facta Cypridis de cruore deque Amoris osculis deque gemmis deque flammis deque solis purpuris cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea, 25 unico marita nodo non pudebit solvere.
Seite 287 - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et turn mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic liber avunculus eius, 5 sic maternus avus dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter...
Seite 288 - Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Seite 103 - Liquisse campos et videre te in tuto. O quid solutis est beatius curis, Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus larem ad nostrum 1o Desideratoque acquiescimus lecto.
Seite 48 - Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : Tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male ! vae miselle passer ! Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
Seite 280 - ... iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.
Seite 176 - At tu ne pugna cum tali coniuge, virgo ! 60 non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. virginitas non tota tua est, ex parte parentum est: tertia pars patrist, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, 65 qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Seite 262 - Conjugis ante coacta novi dimittere collum, Quam veniens una atque altera rursus hiems Noctibus in longis avidum saturasset amorem, Posset ut abrupto vivere conjugio; Quod scibant Parcae non longo tempore abesse, Si miles muros isset ad Iliacos.

Bibliografische Informationen