Florilegium Latinum, sive, Thesaurus sententiarum quae in veterum poetarum Romanorum scriptis exstant, composuit F. Frommelt

Cover
O. Deistung, 1868 - 276 Seiten

Im Buch

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 97 - Conversis studiis, aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet. ac timet uti; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Seite 179 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Seite 169 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula.
Seite 155 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Seite 1 - ... unde petitum hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Seite 27 - Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam Rusticus exspectat dum defluat amnis ; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Seite 43 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Seite 161 - Caesar, invidet, atque hominum queritur curare triumphos, quippe ubi fas versum atque nefas : tot bella per orbem, 505 tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Seite 28 - Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum : Quid sumus, et quidnam victuri gignimur...
Seite 101 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus -' interdum nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.

Bibliografische Informationen