Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Rationem aliquam reddituro de usu fructuque otii, bellissimi illius, ut Cicero ait, senectutis praesidii, brevem mihi benevoli lectores praebeant audientiam. Ex eo inde tempore, quo Catulli Carmina qualicunque mea opera edenda curavi, quinquaginta ferme anni praeterierunt. Itaque, cum iam ante plures annos omnia curatae a me Editionis Catulli exempla divendita essent, fuerunt, qui me ad huius poetae Carmina de integro edenda excitarent. Neque id frustra. Est enim a natura fere nobis insitum hoc, ut non solum ea, quae olim nobis grata et iucunda fuerunt, lubenter animo repetamus, sed etiam ut minus recte a nobis intellecta et diiudicata retractare cupiamus. Cum igitur ad retractandam Catulli Editionem animum appulissem, manumque rei iam admovissem, tam multa offerebantur vel delenda vel immutanda vel rectius constituenda, ut fieri non posset, quin nova plane Catulli prodiret Editio.

Est autem a me instituta ratio haec: Ante omnia farraginem Variarum Lectionum sustuli, quia in iis formae exhibentur tam informes, ut risum potius moveant, quam ad vitium aliquod retegendum ducant. At idem ego in locis dubiis vel aperte corruptis haud neglexi in notis proferre eas lectiones, e quibus elici fortasse posset vera lectio; emendationes vero, quas

« ZurückWeiter »